« »
 
[]« 2 firmare manu sua firma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 508a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMARE2
2. FIRMARE Manu sua Firma. Nihil frequentius occurrit in Chartarum subscriptionibus. Sæpe etiam nude ponitur, Firmare, quod idem est ac manus suæ signo confirmare ; vel subscribere. Chartul. Ecclesiæ Aptensis fol. 123. verso :
Facta Cartula eleemosynaria ista xvi. Kal. Julii ann. xxx. regnante Conrado Rege feliciter. Signum Norperti qui hanc Cartulam eleemosynariam istam scribi fecit, et testes Firmare rogavit manu sua Firma.
Ibidem non semel recurrit. Chartam ann. 1000. tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 430. sic subscribunt :
Poncius Archiep. Firmavit, Amelius Firmavit, etc.
Ibidem tom. 10. pag. 165 :
Hanc chartam (ann. 1110.) manibus suis Firmavit, et testes Firmare rogavit.
Charta ann. 1080. Goscelini Burdigal. tom. 2. Gall. Christ. inter Instrum. pag. 274 :
Igitur præfatus Willelmus præsentibus his aliisque nobilibus viris, xii. Kal. Julii Firmavit hoc beneficium.
His affine est quod habetur in Archivis Ecclesiæ Turon. :
Ego Joannes Dolensis Ecclesiæ nunc consecrandus Episcopus, huic sanctæ Turonensi Ecclesiæ et tibi, Pater Vincenti, tuisque successoribus canonice substituendis, obedientiam, subjectionem et reverentiam promitto, et super hoc sanctum altare propria manu Firmo
†.