« »
 
[]« Flambellum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 518a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FLAMBELLUM
FLAMBELLUM, Fax, tæda, funale. Reg. eccl. Andeg. ad ann. 1443. in vita Math. Menag. pag. 92 :
Centum libræ ceræ operatæ in torchiis, Flambellis et bogia.
Proces. Egid. de Rays, ann. 1440. fol. 159. r°. ex Bibl. reg. :
Quadam nocte post cœnam habentes lumen in Flambello ceræ, etc. Flameron,
Candelæ seu lampadis species, in Stat. ann. 1358. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 595. Flambard vocant Drocenses lignum furno, cortice avulso, exsiccatum atque ad medium usque fissum, quod in vigilia Natalis Domini accensum clerus populusque deferunt circa forum tectum ejusdem civitatis, supplicantium ordine, quamvis festinanter, procedentes ad ecclesiam, ante cujus portam projiciuntur hujusmodi faces, ubi absumuntur, clero decantante hymnum :
Veni Redemptor gentium,
et populo conclamante Noël, Noël. Minus religiose idem ritus apud Cadomenses aliosque eorum vicinos peragitur. Pueri nempe cum perticis, quibus palea alligata accenditur, viridaria percurrunt arbores quasque fructiferas circumeuntes hunc rhytmum vociferando :
  Taupes et mulots,
  Sortez de nos clos,
Sinon je vous brulerai la barbe et les os.
Hæc post Mercur. Franc. ann. 1740. mens. Febr. pag. 266. et April. pag. 660. Vide supra in Brando 1.
P. Carpentier, 1766.
Flambeter, vero, appellari videtur quidquid levi igne coctum est seu ustulatum, in Ordinat. hospit. reg. ann. 1285. ex Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 53. v° :
Item souffleurs deus, desquiex l'un sera moigneus, et manjeront à court et prandront le Flambeter, en tele maniere que le potage n'en vaille piz.