« »
 
[]« 1 forisfacere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 558b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORISFACERE1
1. FORISFACERE, Ugutioni, est Offendere, nocere, quasi Facere foris, i. extra rationem. Ex Glossis Isid. et Pithœi, Forisfacio, offendo, noceo. Forisfacere S. Bernardo Tract. de erroribus Manichæorum, Crimen facere. Petr. Except. Leg. Roman. lib. 3. cap. 53 :
Si mando tibi, ut alicui inimico meo furtum facias, vel aliter offendas, antequam Forfacias, paciscor vel transigo cum inimico meo, tu vero post Forfactum facias, quæritur, etc.
Epicedium Erici Regis Daniæ, apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicarum :
Oro omnes, quibus aliquid Forefeci, ut mihi per suam gratiam indulgeant.
Vox passim obvia Forisfactus, qui forisfecit. Leges Edw. Confess. cap. 18 :
Si quispiam Forisfactus poposcerit Regis misericordiam pro Forisfacto suo, etc. Forfactus de vita,
in Lege Ripuar. tit. 77. id est, ob malefacta dignus, cui vita adimatur ex Legibus, vel simplicius Privatus vita, ut ab Eccardo exponitur in suis ad hanc legem animadversionibus, ubi observat Tilium legere Forfaictus. Forisfactus servus, homo liber, qui ex delicto servus factus est, in legibus Athelstani Regis cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forefacere, in Litteris Caroli Johannis Franc. Regis primog. ann. 1258. tom. 3. Ordinat. pag. 321 :
Inhibendo... ne predictis Ecclesie vel sic susceptis aut alteri eorumdem in capite vel in membris... vel personis eorumdem et cujuslibet ipsorum, Forefacere audeant vel præsumant.
Vide Lobinelli Gloss. tom. 3. Hist. Paris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forifacere, Eadem significatione. Litteræ Richardi I. Regis Angl. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 991 :
Si quis ei super hoc in aliquo Forifacere presumpserit, plenariam ei inde justitiam sine dilatione fieri faciatis.
Occurrit præterea in Charta ann. 1213. apud Thomasser. in Biturig. pag. 80.
Forisfacere Feodum propter feloniam, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 88. Ex delicto, forefacto, vel crimine, illud perdere, confiscare. Eædem Leges cap. 43 :
Qui furtum fecerit, qui proditor domini sui fuerit, quicumque ab eo in obviatione hostili, vel bello campali fugerit, vel victus erit, vel feloniam fecerit, terram suam Forisfecit.
D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 233. ex Regesto magnorum dierum Campaniæ fol. 89 :
Injunctum est dicto Ballivo, ut dictum Miletum Clericum, ut dicitur, extra sacrosancta religiosa capiat et reddat loci Episcopo, pro ipso puniendo super facto perpetrato ; et quod omnem hereditatem dicti Clerici, de qua erat dictus Clericus tenens et possidens tempore multri facti, in manu domini Regis tanquam Forefactam capiat et detineat.
Eodem sensu Forfaire son fief, sa justice, in Consuetudin. Senonensi art. 183. Vitriacensi art. [] 4. Hannoniensi cap. 77. 85. 86. Camerac. tit. 1. art. 62. in Chronico Flandr. cap. 16. et apud Froissart. 3. vol. cap. 96.
Forfaire son Comté, ses heritages, Forfaire corps et avoir
, in Consuetud. Montensi cap. 12. 22. et in Chronic. Flandr. cap. 26. 40. 81. Tabular. Vindocinense Ch. 63 :
Pro qua re accepit Comes Goffredus fevum suum, quod ille Forisfecerat. Forfactæ res,
caducæ per delictum, et in fiscum relatæ, in Lege Longob. lib. 3. tit. 33. Pippin. 32.
Forisfacta catalla
, in Codice Legum Normann. cap. 20. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 192. Forisfactura omnium bonorum, apud Rymerum tom. 2. pag. 195. Chose Forfeit, apud Littletonem sect. 74. Terres Forfaites, in Charta Gall. ann. 1266. in Probat. Hist. Guinensis pag. 291. Casus alios, quibus vassallus feudum suum forisfacit, collegit Spelmannus ex libris feudorum, in Verbo Felo. Vide Committere.
P. Carpentier, 1766.
Forefacere Membrum, Forefactum seu crimen committere, ob quod quis dignus est, cui membrum amputetur. Charta Guill. ducis Norm. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 191 :
Dictus Henricus le Mareschal et ejus hæredes habeant... eorum et earum qui membra sua Forefacient, et de domibus quæ cremabuntur, forefacturas. Si Forisfecerit membrum,
in Ch. commun. Rotomag. ann. 1204. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 673. art. 9.
Forisfactura, Crimen, delictum. Leges Edw. Confess. cap. 32 :
Friborgi causulas tractabant, et secundum Forisfacturas emendationes capiebant.
Histor. Beccensis MS. pag. 310. in Archivis ejusd. Monasterii :
Hoc ferme tempore (ann. 1110.) fuit concessa Ecclesia S. Philiberti super Rislam Monachis Becc. jure perpetuo obtinenda a Joanne Episcopo Lexoviensi et Capitulo, cum tali privilegio et libertate, ut nunquam cessarent a divino officio pro Forisfactura cujuslibet hominis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forfaitura, Eadem notione, in Tabular. S. Victoris Massil :
Signoretus et uxor ad expiandam Forfaituram quam S. Petro et Saturnino commiserant dant unam vineam in emendationem.
Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1640 :
Ricardus de Harcourt tenet Baroniam S. Salvatoris de domino Rege per servitium quatuor militum : scilicet debebat quinque, quando baronia erat integra, scilicet quintum venit ad Regem ex Forfaitura Johannis de Harcuria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forisfactura Mobilis. Codex Legum Normann. cap. 23. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 196 :
Ad ducem etiam pertinent omnes Forisfacturæ mobiles ; mobiles autem Forisfacturæ sunt catalla eorum seu mobilia, qui per judicium damnati sunt.
P. Carpentier, 1766.
Forefactum, Exactio haud debita, per vim et contra jus percepta ; quo sensu sæpissime occurrit. Testam. R. Bereng. comit. Prov. ann. 1238 :
Solutis tamen prius debitis nostris, et tortis nostris et Forefactis emendatis de dictis albergis .... Item assignamus civitatem Niciæ...... et castrum de Albarono et castrum de S. Albano..... ut de proventibus dictorum locorum.... satisfiat eodem modo.... pro tortis et Forefactis emendandis et debitis exsolvendis.
Vide Foriscapium.
Forisfactura, Mulcta, vel emenda ob forisfactum, seu delictum. Amende des Forfaitures, apud Froissart. 1. vol. cap. 116. Leges Edw. Confess. cap. 36 :
Inveniant plegios tales, qui possunt reddere Forisfacturam, id est, were suum, nisi possunt disrationari.
Infra :
Reddat [] Episcopo tres Forisfacturas, etc.
Leges Willelmi Nothi :
Reddatur de rebus hujus hominis quod calumniatum est, ..... et insuper Regi Forisfactura.
Ordericus Vitalis lib. 13. pag. 901 :
Omnes Forisfacturas reis indulsit.
Vide Acta SS. April. tom. 2. pag. 938.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forefactura, Eodem significatu. Litteræ Philippi Fr. Reg. ann. 1290. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1234 :
Emendam vero seu Forefacturam quam petebamus occasione homagii hactenus per eumdem nobis non impensi... eidem (Comiti Hannoniæ) remisimus.
L. Favre, 1883–1887.
Releveiis feodorum lorice integrorum et partitorum, Forefacturis, gardis et jure patronatus. (Litt. pat. Ludovici sancti de Sylleio, an. 1259. mus. arch. dep. p. 167.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forfectura, Eadem notione, in Litteris Philippi Pulcri Reg. Fr. ann. 1307. apud Menester. inter Probat. Hist. Lugdun. pag. 43 :
Remittimus et ex causa compositionis quittamus Archiepiscopo..... omnes et singulas commissiones, Forfecturas, emendas, offensas, rebelliones, etc. Forfacture,
in Edicto Ludovici X. ann. 1315. ibid. pag. 88 :
Et fut dit par Arrest que les Forfactures seroient mises à exequution et les Santances publiées.
Charta Philippi V. Reg. Fr. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 104 :
Philippes Roy de France otroia à heritage à Adam de Meullent son Panetier, et à son hoir masle tant seulement, pour cause et en remuneration dudit service, une Forfaiture, que icelui Adam tenoit avant du don dudit Roy à sa volonté, estimée valoir par an, par enqueste sur ce faite environ xxxi. livres Parisis, laquelle Forfaiture étoit venue au Roy en commis par le delit ou malefice de maistre Jean le Mesnager de Courbeil. Forfaire l'amende,
in Consuetud. Namurc. art. 97. est mulctam incurrere.
P. Carpentier, 1766.
Forfaitura, Idem. Lit. Ricardi reg. Angl. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 317 :
Prohibemus ne aliquis eos inde desturbet, super Forfaituram decem librarum Turon. Forfait,
eadem acceptione, in Charta ann. 1215. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 390.
Forisfactura Plena, Plena mulcta, integra, Saxonibus wyta plena, et fulwite. Leges Willelmi Nothi :
Ita quod nullus alii forisfaciat in nullo super Forisfacturam nostram Plenam.
Infra :
Et ista præcepta et statuta non sint violata super Forisfacturam nostram Plenam. Super Plenaria Forisfactura,
apud Knyghton. lib. 3. cap. 10. pag. 2521.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forefacta, ut Forisfactura, Mulcta. Charta Caroli Regis Fr. ann. 1494. in Chartulario Monasterii Belliloci :
Nec non si burgenses inter se purgare voluerint bellum in ipsa villa.... et bellum et omnis Forefacta sit Monachis.
Forefactum, Delictum, crimen, Forfait nostris, et Constit. Sicul. lib. 1. tit. 42. et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forasfactum. Charta sub Chuonrado Rege Indict. 6. ex Chartular. Aptensi fol. 22 :
Tibi cedo aliquid de hæreditate mea per Forasfactum quod tibi feci, ut cum te finem habeam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forfactum, in Chartulario sancti Audomari, apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 240. et in Translat. S. Hunegondis sæc. 5. Bened. pag. 223.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forfatum, in Charta anni 1409. inter Schedas Præsidis de Mazaugues :
Pro delictis criminalibus et Forfatis, etc.
Forifactum. Charta ann. 1122. in Chartulario Aptensi fol. 16 :
Nec auferemus tibi vel tuis, nisi pro Forifacto, quod nec esdire, nec emendare possitis [] aut velitis.
Charta Guidonis Comit. Nivern. ann. 1231. tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 117 :
Quod si forte caperetur, Burgenses possent captum excutere a quocumque capiente sine se mefacere ; exceptis pro tribus Forifactis, furto, raptu et homicidio.
Occurrit præterea in Chartular. S. Vincentii Cenomanens. et apud Thomasser. in Biturig. pag. 80.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forisfactum, in Charta ann. 1197. inter Schedas D. Lancelot :
Liber et quittus recedat, nisi Forisfactum fecerit, et si Forisfactum fecerit, ad judicium ville antequam recedat illud emendabit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forefactum Regium, in Regem commissum. Charta ann. 1139. inter Instrum. tom. 5. Gall. Christ. col. 295 :
Si autem (Ecclesia Ninivensis) Principis provinciæ sive cujuscumque Forefacto regio fuerit imbanita (i. e. ob crimen in Regem commissum interdicta) remotis excommunicatis divinum in Ecclesia permittimus officium celebrari.
Vide Imbannire in Bannum 1.
Forisfactum, Ipsa pro forisfacto mulcta, in Regiam Majest. lib. 1. cap. 18. § 2. Quoniam attach. cap. 74. § 2. et alibi non semel. Epist. 488. tom. 4. Hist. Franc. :
Forefacta villæ nostræ, et tertiam totius redditus nostri sibi vi usurpat. Amende de Forfait,
in Usagiis Ambian. MS. :
S'aucuns qui n'est mie de quemugne, estranges ou forains fiert, ou navre, ou fourfache home de quemugne, double Amende du Fourfait paiera.
Forefacta Magna, Quorum cognitio ad dominum, qui altam justitiam habet, spectat. Charta Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1206. apud Perardum pag. 297 :
Omnia namque Magna Forefacta communiter ad Dominum Episcopum et ad me spectant, sicuti multra, homicidia, furta, adulteria violenti concubitus feminarum, falsæ mensuræ, edicti communis, contemptus et fractio, casus in bello campestri, et in judiciis deprehensio.
Vide pag. 323. 444.
Forisfactum extra Legem, id est, quod non lege seu mulcta, sed morte luitur. Charta Odonis Dom. Hamensis ann. 1227 :
Si quis hominem occiderit infra clausuram villæ Hamensis, vel forte Forefactum fecerit extra legem, statim postquam occisus fuerit homo, vel Forefactum extra legem factum, Dominus Hamensis potest capere mobilia et catela delictoris, etc.
Titulus Chartæ concipitur :
Du cas hors loy.
Esse in Forefacto Domini, dicitur is, qui ex delicto in commissum cadit. Tabularium Episcopi Parisiens :
Si maritaverint se extra familiam Episcopi vel Comitis, sine consensu Episcopi, ipsi et res eorum sunt in Forefacto Episcopi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forifactor, Qui Forifactum commisit, in Charta ann. 1213. apud Thomasser. in Biturig. pag. 80 :
Si Forifactor judicium expectare noluerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forisfactor vel delinquens, in Charta ann. 1232. apud Miræum tom. 2. pag. 1219. col. 2.