« »
 
FORMA 11, FORMÆ 10, FORMÆ 12.
[]« 11 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA10
11. FORMA, Arcus, fornix. Spartianus in Severo :
Ejus denique etiam Januæ in Trans-Tiberina regione ad portam nominis sui, quarum Forma intercidens statim usum publicum invidit.
Gesta Gaufredi Episc. Cenomanensis apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 379 :
Fecerunt autem Formam integram quinque vitreas continentem ; in quibus ipsi per officia depinguntur.
Hinc
Formæ, Ὁλϰοί, in Nov. Justiniani 17. Canales structiles et arcuati, Vitruvio lib. 8. cap. 7. per quos aquæductuum aquæ educuntur. Nam, ut ait idem Vitruvius, et Anonymus de Re Architecton. seu Vitruvii abbreviator antiquus cap. 6 :
Ductus aquæ quatuor generibus fiunt ; aut Forma structili, aut fistulis plumbeis, aut tubis vel canalibus ligneis, aut tubis fictilibus.
Canales structiles Formæ proprie appellantur, quod subditis formis instruantur, qua ratione Formacei Afrorum ex terra parietes dicuntur Plinio lib. 35. cap. 14. Palladius lib. 9. tit. 11 :
Aqua si per Formam ducetur, solidandus est canalis, ne per rimas posset elabi.
Anonymus de Aquæductibus :
Nunc nomina aquarum, quæ usibus æternæ Urbis Formarum constructionibus advectæ sunt, indicemus.
Vetus Inscriptio apud Mutium Phæbonium lib. 3. Hist. Marsorum pag. 279 :
Respublica populusque Corfiniensis Formam aquæductus vetustate corruptam DD. refecit.
Sidonius lib. 1. Epist. 5 :
Inter hæc patuit et Roma conspectui : cujus mihi non solum Formas, verum etiam naumachias videbar optaturus.
Senator lib. 3. Epist. 31 :
Dicitur ergo, commodi cura privati, aquam Formarum, (aquarum Formam,) quam summo deceret studio communiri, ad aquæ molas exercendas vel hortos irrigandos fuisse derivatam. Turpe hoc et miserabile in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi.
Utuntur passim Scriptores ; Lex. 1. D. de Legat. 1. (30.) lex. 3. et 6. Cod. de Aquæduct. lib. 11. tit. 43. Frontinus lib. 1. et. 2. Antoninus in Itiner. Acta Martyrii S. Stephani PP. apud Baron. ann. 260. n. 3. Symmach. lib. 10. Ep. 33. Gregor. M. [] lib. 10. Epist. 22. Ammian. lib. 28. Senator. lib. 3. ep. 31. 53. lib. 7. Epist. 6. lib. 8. Ep. 30 : idem in Chronico, Anastas. in Vitis PP. pag. 17. 19. 21. 46. 112. 113. 114. 117. 163. 210. Chron. Casinense lib. 3. cap. 38. Flodoardus de Summis Pontific. in Adriano pag. 583. 596. etc. Erat autem magistratus, cui cura formarum commissa erat, Comes Formarum dictus, de quo supra egimus. Hinc
[]« 10 formæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMAE1
10. FORMÆ, Certi gradus ac ordines in Scriniis, vel Scholis, verbi gratia,
Ducenarii, Primicerii, Mittendarii, etc. Formæ primæ, secundæ, tertiæ
, in leg. 7. Cod. Theod. de Palatinis. (6, 30.)
Supernumerarii sacri ministerii primæ vel secundæ Formæ
, in leg. 2. eod. Cod. de Castrensianis (6, 32.) Breviarium vetus in Parthenone Benedictinarum Pontisar. asservatum :
In Nativitate Domini summo mane duo Rectores de secunda Forma incipient Missam.
Quod hic ex Breviar. Pontisar. additum est, ad Forma 13. pertinet.
[]« 12 formæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMAE2
12. FORMÆ, dictæ quævis fossæ, aquas continentes, Aquarum receptacula, δοχεῖα. Tabularium Casauriense :
Cum medietate de uno sedio de molino, cum insula, introitu et exitu suo, et cum aqua levata et pausata, et cum Forma in fractando, et in sertando cum omni firmamento, quantum ad ipsum molinum pertinet.
Idem Tabular. :
Donavimus medietatem de uno molino ... in fluvio de Orfente, cum leva et pausa sua, cum Forma et sertura, cum introitu et exitu suo, etc.
Alibi pro sertura, est clausura. Rursum in Charta anni 1007 :
Vendidimus el tradidimus tibi... in ipsa insula unam Formam cavare, et sertora mittere, et aquam prehendere, quantum opportunum fuerit. Quod si ipsa Forma se disturbaverit, aut dilataverit, licentiam habeatis aliam Formam cavare.
Alia ann. 1085. ibid. :
Id est, unum sedium de Molino... ut habeamus ego Maio licentiam ipsum sedium cabare, et Formas facere, et omnem firmamentum ad ipsum molinum faciendum,
Additamenta ad Chron. Casauriense ad ann. 1047. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 998 :
Ipsa supradicta res per nominatos fines, sicut supra legitur, cum vinea, et pomis, et arboribus suis, et cum molinis, et formis, et pausis, et sediis, et cursibus aquarum, et cum introitu, et exitu illorum... donavimus atque confirmavimus.
Vide Salmasium ad Hist. Aug. pag. 491.
Formale, Idem quod Forma, Aquæductus. Bulla Paschalis II. PP. ann. 1102. pro Veliternensi Ecclesia :
Ac reflectitur in Pratalina de Formali de Ulmis, descenditque per vallem, etc.
Vide Ughellum tom. 1. pag. 61. 84.
Formensia Prædia, Agri, in quibus Formæ, seu aquæductus publici excurrunt :
Formenses cespites,
in Novella Valentin. de Pantapol. Vetus Charta Cornutiana edita a Suaresio :
Cum omni scilicet onere professionis suæ, vel necessitate, quam certum est Formensia Prædia sustinere.
Mabill. legit Formesia. Infra :
Ea lege et conditione, ut cum etiam fructus post obitum meum capere cœperit, ac sibimet vindicare ; non solum solennem modo agnoscat fiscalium functionem, verum etiam propagationem Formarum, quæ ab omnibus dominis hujusmodi Prædiorum dependi consuevit.
Vide Inscript. Salon. apud Sponium tom. 3. Itiner. part. 2. pag. 5.