« »
 
[]« Formaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 566b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMATICUM
FORMATICUM, Formaticus, Formatis, Caseus, sic vulgo Formage, vel Fromage appellant, quod in forma infarciatur et struatur. Papias : Caseus, dictus quod careat sero, vulgo Formaticum, Forma : inde fit diminutivum Formula, unde etiam Formella, quæ etiam informationes casei significat, unde et Formaticum dicitur. Charta Hilduini Abbat. ann. 832. apud Felibian. in Hist. S. Dionysii pag. 50 :
De legumine modia tricenta, de Formatico penciones trecente triginta, de adipe modia triginta quinque.
Chrodogangus Metensis Episc. in Regula Canonic. cap. 8 :
Portionem de Formatico, et cibaria alia accipient.
Ordo Romanus :
Ova manducant et Formaticum, id est, caseum.
Occurrit præterea in Capitulari de Villis cap. 44. in Charta Lud. Pii apud Mabillon. tom. 5. Vit. SS. Ord. S. Bened. pag. 67. apud Cosmam Pragensem in Chr. Bohem. pag. 5. etc.
Formaticus. Hincmarus Remensis in Capitulis Archidiaconis datis cap. 4 :
Quando parochias circuitis, nolite graves esse Presbyteris, petentes friskingas, vel pisces, aut Formaticos, aut annonam, etc. Formaticos
etiam habet Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 139. Formatem Eginhardus Epist. 23.
Formellus Casei, in Charta ann. 1072. apud Joann. Lucium lib. 2. de Regno Dalmat. pag. 102. Canones Hibern. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 7 :
Horti oleribus, ovis paucis, Britannico Formello utatur.
Vide Formula 1.
Formella, Caseus, in Gloss. Biblicis MSS. Vide supra, ex Papia. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1127 :
Totam insulam pervagantes, panes et Formellas casei, vel quidquid ad cibum invenire poterant diripuerunt.
Chartul. Kemperlegiense :
Samam vini et duodecim Formellas vel unum lardi bradonem, pro ea det Monachis.
Vetus Interpres libri 1. Reg. 17. 18 :
Et decem Formellas casei has deferes ad Tribunum.
Septuaginta habent τρύφαλίδες.
Fromageria, Locus, ubi casei, quos Fromages dicimus, fiunt vel asservantur, in Statutis antiquis Cartusiensib. 3. part. cap. 11. § 26. Vide Arcella 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fromatgium, Præstatio casei. Consuetud. MSS. Tolos. ex Bibl. D. Abbatis de Crozat fol. 19 ;
Nec solvunt albergam, nec lingnagium nec Fromatgium, nec ovagium, etc
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Formajada, Panis cum caseo. Vide Artotyra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Formagiarius, Italis Formaggiaro, Qui caseos vendit. Chron. Astense apud Murator. tom. 11. col. 230 :
Tunc quidam Formagiarius nomine Guilielmus de Vayro surgens super tabulam unam, etc.