« »
 
FOSSATUM 1, FOSSATUM 2, FOSSATUM 3, FOSSATUM 4, FOSSATUM 5.
[]« 1 fossatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 579c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATUM1
1. FOSSATUM, Vallum, fossa : sed ea præsertim, quæ circa urbium mœnia circumducitur nostris, Fossé. Gloss. Gr. Lat. : Τάφρος, Fossa, sepes, Fossatum. Papias : Fossatum dictum, quod multas fossas habeat. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 31. § 1. 46. (5, 17.) :
Si quis Fossatum in terra alterius fecerit, etc.
Anastasius Bibl. in S. Silverio PP. pag. 38 :
Fabricis murorum et reparatione Fossati, circumdedit civitatem Romanam.
Albertus Aquensis lib. 4. cap. 30 :
Vallo immenso, quod dicitur Fossatum.
Regula Magistri cap. 15 :
Non enim secura possunt esse Fossata, ubi intus est hostis.
Willelmus Brito lib. 7. Philipp. :
Aggere congesto Fossata implere studentes.
Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 49 :
Non est habilis resistentiæ locus, quem murorum non munit ambitus, aut concavitas Fossatorum.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 571 :
Deinde Cidiniolam adveniens,... illam Fossatis maximis fecit optime circumdari et bene muniri.
Vide Vegetium lib. 4. de Re Milit. cap. 16. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fossatum Duorum Jactuum, Cujus latera e terra effossa hinc inde veluti aggere muniuntur. Ibi construebantur castella lignea quæ bretachias vocabant. Charta ann. 1160. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 382 :
Controversia erat... de domo quadam quæ nominatur Savigniacum, partem cujus jam firmaveram, cum Fossato duorum jactuum. Hujus vero rei compositio tali pacto terminata est : ita videlicet, quatenus illud quod jam firmatum fuerat cum Fossato duorum jactuum, remaneret ; reliquum vero, cum uno jactu Fossati tantum et sepe sine briteschia, firmetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Fossatis quibus castellorum mœnia circumdari ac muniri consueverant, [] Fossata dicta a recentioribus interdum ipsa castra observat Valesius in Notitia Galliarum pag. 404. Quod firmatur ex Charta ann. 1112. tom. 1. Hist. Lotharing. col. 533 :
Ad hæc Amelinam, cum filiis suis, et Oldericum de Nos ; qui infra ambitum prædicti Fossati vestri morabitur, qui vestri caput, aut de possessione S. Mariæ, aut S. Apri fuerint, liberum usum, aquæ, sylvæ et pabuli cum aliis participabunt.
Fossatus, Eadem notione apud Latinum, Myrsontium, et Innocentium Gromaticos, Alexandrum Abbat. Celesinum l. 2. cap. 42. et in Vita S. Baboleni tom. 1. Hist. Franc. pag. 661. Latinus et Myrsontius de Limitib. pag. 261 :
In sequentibus lineis Fossatos, quos Augusteos appellamus.
Infra :
In locis montanis terminos posuimus, rotundos, quos Augusteos vocamus, pro hac ratione quod Augustus eos recensuit, et ubi fuerunt, lapides alios constituit, etc.
Charta Ricardi Coventrensis Episc. apud Thom. Madox Formul. Anglic. pag. 245 :
Partem bosci mei Acleæ, per viam quæ tendit Berofordiam, sicut ego et R. Archidiaconus Salopiæ et Clerici nostri præsentes eis assignavimus, et Fossatu clausum, et Bromurst, et terram usque ad Fossatum S. Ceaddæ.
Gregor. Monachus in Chronico Farfensi apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 533 :
Descendentes in pertinentiam Ophiani ab ipso Fossatu Sculculæ, etc.
Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. cxcvi. col. 2. ad calcem :
Pro liciis circa Fossatos faciendis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inter Nobilium Comitatus Campaniæ privilegia recensetur jus faciendi fossata, in Charta ann. 1228. ex Chartular. Meld. :
Hac ratione quod quilibet Gentilis homo habens libera feoda in comitatu Campaniæ potest et debet, quando vult absque contradictione facere vivaria et Fossata in terra sua et retinere de aqua currenti per terram suam, prout est et necessarium.
[]« 2 fossatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 580a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATUM2
2. FOSSATUM. Obligatio, qua Fossatis urbium reficiendis tenentur cives. Charta Lud. reg. Fr. ann. 1148. in Tabul. S. Dionysii :
Palagium, expeditionem, latronis redditionem, Fossatorum castelli sui relevationem, etc.
Alia ex Tabul. Monast. Longi Pontis in Diœcesi Paris. :
Dedit Deo et S. Mariæ de Longoponte consuetudinarium carretum et Fossatum de Ver, quæ pater suus et idem ipse in eadem villa habuerunt.
Charta Ottocari Regis Bohemiæ ann. 1221. in Bohemia Pia pag. 88 :
Collectas generales ædificationes castrorum, Fossata,... et omnia alia gravamina.
Charta Communiæ Meduntensis ann. 1150 :
Communes necessitates, ut de excubiis, de catenis, de Fossatis faciendis et de omnibus ad villæ munitionem et firmitatem pertinentibus ab omnibus communiter procuretur.
Charta Communiæ Atrebatensis ann. 1211. § 39 :
Qui fossare debent, ad Fossatum veniant sicut debent.
Charta ann. 1230 :
Cum nos ad Fossata castri Matriolarum reparanda semel in anno possemus citare homines S. Germani,.. et eos tantummodo per triduum retinere, etc.
Vetus Inquesta in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano :
Debet tres menses de custodia, et hospites sui debent Fossata.
Charta Communiæ S. Richarii :
A Fossis, ab excubiis, a tallione liberos. Operatio vallorum,
tom. 1. Monast. Angl. pag. 192. Vide Roverium in Reomao pag. 328. Hinc agri militibus dati cum onere
circa curam Fossati tuitionemque limitis servandi
, in l. 1. Cod. Th. de [] Terris limitan. (7, 15.) Adde Concilium Lateranense ann. 1179. can. 19.
P. Carpentier, 1766.
A qua obligatione qui exempti erant, dicebantur non debere service de besche, ne de pele, ut in Libert. Calesii renovatis a Mathilde Comit. Attrebat. ann. 1304. ex Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 365 :
Li bourgois de Calais ne doivent nul service à leur seigneur, ne de besche, ne de pele ; se ce ne soit encontre la defense de la mer.
Vide supra Fossamentum.
Fossagium, Eadem notione, in Charta Henrici II. Regis Angl. apud Sammarthanos in Archiep. Turonensib. :
Ab omni servitio, et talliagio, pontagio, teloneo, passagio, Fossagio, exercitu, etc.
Similia habes in Anecd. Marten. tom. 1. col. 573. et 647.
[]« 3 fossatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 580b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATUM3
3. FOSSATUM, Exercitus, seu potius Castra vallo et fossis circumducta. Quam primum enim exercitus hostium terras ingreditur ; fossis eorum castra muniuntur. Gloss. Bassil. in Φόσσα : Ἐξ οὗ ϰαὶ φοσσάτον ὀφείλει ϰαλεῖν, μεθ᾽ ὅ τὸ στρατόπεδον εἰς τὴν τῶν πολεμίων γῆν εἰσελθὸν ἄρξεται ποιεῖν τάφρον, ἤτοι παρεμϐολὴν, ἤγουν ϰάστρον, τουτέστι φόσσαν, etc. Capitolinus :
Castra omnia Fossato circuibat.
Claudianus lib. 2. in Rufinum :
... Adventumque tremens se cogit in unam
Planitiem, tutoque includit pascua gyro.
Tum duplici Fossa non exuperabile vallum
Asperat alternis subdibus, etc.
Prudentius Peristeph. :
Machinis murum ferire, castra Fossis cingere.
Idacius in Fastis :
Ipso anno profectus est Valens ex urbe ad Fossatum.
Gesta Constanti M. :
Odoacer abiit in Veronam, et fixit Fossatum in campo, etc.
Infra :
Veniens in Pineta, fixit Fossatum.
Rursum :
Ingressus in Pineta, in Fossato Patricii Theoderici, etc.
Anastasius Bibl. in Joanne VI. :
Sacerdotes ad Fossatum, in quo in unum convenerant, misit.
In Stephano III. :
Ipsi vero Franci, introeuntes clusas, cunctum Fossatum Longobardorum, post peractam cædem, abstulerunt, spolia multa auferentes.
Charta Henrici Comitis Portugalliæ, apud Brandaon. tom. 4. Monach. Lusitan. pag. 281. v. :
Et de præda de Fossato non detis nobis plus quam quintam partem, et azagat, et vobis remaneant duas, etc.
Charta Alfonsi Regis Portugalliæ apud eumdem lib. 15. cap. 24 :
Salvo, quod mihi et successoribus reservo in perpetuum, videlicet collectam monetam, hoste, annaduam, appellidum, Fossadum, justitiam, servitium et ajudam.
Idem Rex In Foris Alcaçonensib. eræ 1267 :
Et duas partes dos cavaleiros vadant in Fossado, et tertia pars remaneat in villa, et una vice faciant Fossado in anno : et qui non fuerit ad Fossado, pectet pro foro 5. sold. pro Fossadeira, etc. omnes milites, qui fuerint in Fossado, vel in guarina, de cavallos, qui se perdiderint in algara, vel in lida, etc.
Adde Annales Franc. ann. 801. Annales Bertinian. ann. 862. Aimoinum lib. 4. Hist. Franc. cap. 90. Rufi Leges milit. et Notas nostras ad Alexiadem pag. 341. Ita φοσσάτον usurpant non semel Scriptores Byzantini. Procopius lib. 3. de Ædific. :
Χῶρος τίς ἐστιν, ὅνπερ ϰαλοῦσιν οἱ ἐπιχώριοι Λογγίνου φοσσάτον· ἐπεὶ Λογγῖνος ἐν τοῖς ἄνω χρόνοις Ρωμαίων στρατηγὸς στρατεύσας ἐπὶ Τζάνους ποτὲ, τῆδε πεποίηται τὸ στρατόπεδον.
Glossæ Basilic. : Κάστρον, ἤτοι φοσσάτον. Leo in Tactic. cap. 11. § 1 :
Κυρίως γὰρ τὸ φοσσάτον τὸ ἄπλιϰτον τοῦ ὅλου στρατοῦ ϰαλεῖται.
Ita Chronicon Alexandr. pag. 914. et Martyrium Bacchi Junioris pag. 101. Hinc traducta vox ad ipsum exercitum, ut apud eumd. Leonem in Tactic.[] cap. 4. § 1. Consule Glossaria Rigaltii, Meursii, Fabroti et aliorum. Adde Glossarium mediæ Græcitatis, et Lexicon Militare Caroli de Aquino.
[]« 4 fossatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 580c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATUM4
4. FOSSATUM, Canalis latior, in Charta ann. 20. Henrici III. Reg. Angl. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Ex dono Henrici Regis avi nostri unum Fossatum tam largum, quod naves possint ire et redire a flumine de Withonia usque ad Tupholme.
[]« 5 fossatum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 580c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATUM5
5. FOSSATUM, Territorium, ut videtur, certis limitibus quasi fossato circumcinctum. Charta Innoc. II. PP. ex Chartul. episc. Paris. fol. 9. v°. :
Præterea pactum et conventionem inter te et karissimum filium nostrum Ludovicum regem Francorum illustris memoriæ factam de loco in suburbio Parisius sito qui Campellus nominatur, tibi nichilominus confirmamus, ita videlicet quod tertia pars totius redditus Fossati illius terræ, sive in censu, seu in emptionibus, venditionibus, questibus, aut aliis quibuscumque modis aliquid inde processerit, tibi et successoribus tuis (episcopis Paris.) absque diminutione aliqua persolvatur.
Hæc eadem totidem verbis repetuntur in sequentibus Romanorum pontificum Diplomatibus.
L. Henschel, 1840–1850.
Judicium in Fossato. Vide in Judicium.