« Fraustum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 601b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRAUSTUM
FRAUSTUM, vel Frausta Terra, Vastum, incultus et eremus ager, Terre en gast.
Tabularium Abb. Belliloci in Lemovicib. Ch. 24 :
Cum vineis, pratis, omnibus indominicatis, seu et aliis mansis cum Fraustis.Ch. 178 :
Dimitto Fraustos meos de Fonte Asinario S. Petro. Terra Frausta,in Charta Guillelmi I. Comitis Inculismensis pro fundat. Abbat. S. Amantii, in Tabulario ejusdem Monasterii :
Terras et vineas, et in alia villa sex, terra Frausta et borderia, Humberti Noca, in ipsa villa, terra, et silva, etc.Occurrit apud Baluzium in Probat. Hist. Tutelensis col. 329. 349. et 360.
Frosta Terra, Eadem notione, in Tabulario S. Cypriani Pictavens. fol. 81 :
Guido Pictavensium Comes requirebat apud Exsoletiam talem consuetudinem in Terra, quæ populariter Frosta vocatur, qualem in illa, quæ Frosta non erat,... judicatum est ergo et definitum ab Adelberto Comite Marchiæ... terram, quæ in Frostum redacta jam esset, liberam debere reverti, et quietam, in dominium Sancti, cujus proprii juris esse dignoscitur.Tabular. Absiense :
Quendam campum Terræ Frostæ, etc.Et fol. 71 :
Et omnes alias consuetudines, quas habebat in terris, quæ circum Frostos sunt.Alio loco :
Omnes terras, quas ei pater suus dederat et concesserat circa Frostos.Charta Philippi Episc. Pictav. ann. 1230. apud Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 797 :
In omni eximento terrarum Frostarum, etc.
Frusca Terra. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 327 :
Fundata fuit Ecclesiola in situ seu fundo... continente 40. acras terræ Fruscæ, pasturæ, etc.Mox :
Quas quidem 40. acras... sine aliquo sæculari servitio, sine decimis alicui Ecclesiæ solvendis seu subjectione, quia inanes erant et vacuæ, donavit.Nescio an eadem notione.
Frustum accipi debeat in Charta Willelmi Ducis Aquitaniæ ann. 969. apud Beslium pag. 284 :
Deprecatus est me, ut aliquid ex fraterno Frusto, quod est ex ratione B. Hilarii pertinens, ex curte Cujon... cuidam Mainardo... sub censu 3. solidorum concederemus.At in Charta ann. 1129. apud Locrium in Chronico Belgico, Frustum terræ videtur dici, quomodo vulgo usurpamus :
un morceau de terre.
◊ Quod vero Fraustum et Frostum hic dicitur,
Frocus videtur vocari in Charta Ludovici Regis Franc. anni 1107. quæ habetur apud
Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 265 :
Frocos etiam, quos Dominus Fulco Episcopus dederat Canonicis, et Garinus invadendo eis injuste abstulerat, Ecclesiæ et ipsis reddidi.
Frocus, in veteri Charta in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 89 :
QuamQuippe Froc de la ville appellat Charta ann. 1310. pro Comitatu Pontivensi in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 249. agrum incultum, qui urbi vel ædibus adjaceret, quomodo Fros, vel Froc, occurrit in Consuetud. Ambianensi art. 184. S. Audomari art. 13. Tervannensi art. 6. Atrebatensi art. 5. Pontivensi art. 104. Tabular. Episcopat. Ambian. ann. 1282. fol. 36 :(partem terræ)... caluminiabant, atque in ea brandonem posuerant ; Frocum enim esse dicebant.
Item ordinatum est super Frocis et locis omnibus, de quibus controversia erat, etc. Frou,in Consuet. Aurelian. art. 169. Froux, ou Friche, in Consuet. de Menetou art. 10. Tabular. Fossatense ann. 1043. fol. 151 :
Si autem cultor arpenni defuerit, et arpennus in Frou beati Petri redierit, tutor in eo nihil capiet, usque quo cultor redeat, et arpennum a ministro Abbatis recipiat.Tabular. S. Richarii ann. 1196 :
In via ante hostisias, quæ vulgo Frocus dicitur, nullam justitiam seu dominium habebit.Via Frocus appellata est, quod juxta viam ædibus præsertim adjacentem fere sit terra inculta et vacua. Fraux et pasturages, in Consuetud. Arvernensi cap. 28. art. 6. Neque alia, opinor, notione vocem Flos usurpat Guillel. Guiart. in Philippo Audace Rege Franc. :
Porro a voce Fros, deducta alia Frosser in Consuetudine Montensi cap. 53. pro in Fraustis ædi attinentibus ædificare.François errent tant qu'il viennentEs Flos qui lui appartiennent.
◊ Ex his emendanda Charta ann. 1205. post Ordericum Vitalem
pag. 1060 :
Item diximus per sacramentum, quod non vidimus... quod aliquis redderet decimas de feriis, aut de genestis, aut de Foscis, ubi prius fuerant demosmatæ.Legendum enim puto Froscis, id est, locis incultis, eremis. Sed quid demosmatæ vox sonet, fateor, mihi ignotum, nisi legendum sit domus dirutæ. Vide Friscum. Consule quæ ad hunc locum supra annotavimus in v. Fosca.