« Friborga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 608a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIBORGA
FRIBORGA, Friborgus, Friborg, Freoborhges. Friborga est
fidejussio libera, ingenua, nostris francum plegium, a Saxon. freo, id est, liber,
et borh, genit. casu borges, fidejussor, vas : Friborgus vero, fidejussor.
Est autem Friborga idem quod Decenna, seu Collegium vel
Societas decem primariorum hominum in unaquaque villa, qui singuli invicem fidejussores
erant erga Regem de restaurando damno ab eorum quolibet illato. Fleta lib. 1. cap. 47. §
10 :
Fricborgh, est laudabilis homo astrarius testimonii, liber vel servus, per quem omnes juxta ipsum commorantes firmiori pace sustententur sub stabilitate fidejussionis ejus vel alterius per denarium numerum unde, quilibet est quasi plegias alterius, ita quod si unus feloniam fecerit, novem teneantur ipsum ad standum recto præsentare.Hæc etiam pluribus docent Leges Edwardi Confessoris cap. 19 :
Præterea est quædam summa et maxima securitas, per quam omnes statu firmissimo sustinentur, videlicet, ut unusquisque stabiliat se sub fidejussionis securitate, quam Angli vocant Freoborhges : soli tamen Eboracenses dicunt eandem Tienmannatala quod sonat Latine decem hominum numerum. Hæc securitas hoc modo fiebat, scilicet, quod de omnibus villis totius regni sub decennali fidejussione debebant esse universi : ita quod si unus ex decem forisfecerit, novem ad rectum eum haberent. Quod si aufugeret, daretur lege terminus ei 31. dierum ; quæsitus interim et inventus, ad justitiam Regis adduceretur, ut de suo illico restauraret damnum, quod fecerat, et si ad hoc forisfaceret, de corpore suo justitia fieret. Sed si infra prædictum terminum inveniri non posset, quia in omni Friborgo unus erat capitalis, quem vocabant Friborghes-heofod,Istius institutionis causa et origo habentur cap. seq. Quomodo vero iis casibus in Friborgum procederetur, docent Bracton. lib. 3. tract. 2. qui est de Corona, cap. 10. Fleta lib. 1. cap. 27. lib. 2. cap. 52. Adde Skenæum de Verbor. significat. Vide Decena 2. Decanus 3. Plegium francum. Non plane idem est Friborga quod Decenna. Vide Philipps. de Jure Anglos. § 31. et not. 266. Lappenb. Histor. Angl. tom. 1. pag. 589. ubi observat vir doctissimus ante Normannorum tempora vocem Freoborh, quamvis Anglosaxonicam, non occurrere.(i. fidejussorem primarium,)ipse capitalis sumeret duos de melioribus sui Friborgi, et de tribus Friborgis sibi propinquioribus acciperet de unoquoque capitalem, et duos de melioribus uniuscujusque Friborgi, si posset habere, et ita, se duodecimo existente, purgaret se et Friborgum suum, si facere posset, de forisfacto et fuga supra dicti malefactoris. Quod si facere non posset, ipse cum Friborgo suo damnum restauraret de proprio malefactoris, quamdiu duraret, quo deficiente, de suo et Friborgi sui perficeret, et erga justitiam emendaret, secundum quod legaliter eis judicatum fuisset. Tandem vero sacramentum, quod non potuerunt adimplere per tres Friborgos sibi viciniores, per se ipsos jurarent, sese nullatenus fore culpabiles, et si quando possent eum recuperare, adducerent ad justitiam, aut justitiæ dicerent, ubi esset.