« »
 
[]« Frimantia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 610a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIMANTIA
FRIMANTIA, pro Firmantia, mulcta pecuniaria, quæ ab iis exigebatur qui firmantias seu fidejussiones dederant. Charta Guillelmi dom. Montispessulani ann. 1103 :
Hæc autem sunt vicariæ pertinentia, scilicet omnes Frimantiæ et omnia distincta omnium, etc. Hæc omnia vobis dono præter districta et Frimantias Militum Montispessulani et uxorum illorum.
Alia ann. 1189 :
Cum feodis, fevalibus,... toltis, quistis, Frimantiis, justitiis, etc.