« »
 
FUNERALIA 1, FUNERALIA 2.
[]« 1 funeralia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 630a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNERALIA1
1. FUNERALIA, Funus ipsum, exequiæ, Gallis Funerailles, in Synodo Nugarolensi ann. 1302. col. 9. apud Radulfum in Miracul. S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 14. et apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1633. Funerale obsequium, in Actis S. Forannani Abbatis Walcidiorensis n. 23.
Sic præterea legata ob pias causas, maxime ea, quæ fiunt Ecclesiis propter sepulturam, vocat Joannes XXII. PP. tom. 2. Epist. 1107 :
Et licet præfati fratres (Minores) de Funeralibus, quæ ratione corporum defunctorum sibi delegatis seu relictis, canonicam portionem dictis parochialibus rectoribus ... solvere curavissent.
Et infra :
Alioquin quoslibet dictorum Fratrum detentorum Funeralium, seu relictorum,... fecit in iisdem Ecclesiis excommunicatos publice nunciari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Funeralia etiam dicuntur ea omnia quæ ad pompam funebram spectant, ut cerei, etc. Charta ann. 1308. tom. 5. Historiæ Paris. pag. 613 :
Volumus quod dicto Curato assignentur omnia Funeralia Magistrorum et scholarium inibi decedentium, si sepeliantur ibidem, et aliorum quos ibidem contingerit sepeliri, Funeralia intelligentes, quæ cum funere deferuntur.
P. Carpentier, 1766.
Obtinuit aliquando usus, ut quis suarum exequiarum testis et actor, vivus existeret. Hujusce moris exemplum illiusque ab ecclesia damnationem profert Chron. Guil. Bardini inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 22 :
Die Mercurii 22. Aprilis 1327. D. d'Escalquencis, unus de consulibus civitatis Tolosæ, voluit vivus tumulari, et sibi viventi, tanquam mortuo, exequias fieri in ecclesia fratrum Prædicatorum ; quod factum fuit cum magna et funebri pompa, omnibus viris capitularibus præsentibus : et ipso d'Escalquencis posito in feretro et decumbente, more defunctorum adornato, manibus junctis, et quadraginta intertorcinis ardentibus illuminato, missa alta de mortuis celebrata, et omnibus cæremoniis, quæ in hujusmodi funeribus adhiberi solent peractis, feretrum cum corpore fuit apportatum tanquam sepulturæ demandandum, et prope majus altare depositum. Et hic fuit terminus hujus officii funeralis, et inde cum collegis suis domum repetiit, et ibi prandio funebri donati sunt. Dum hæc gerebantur, absens erat dom. archiepiscopus, qui reversus, et de præmissis plene informatus, convocavit synodum suorum suffraganeorum, et omnium[] abbatum suæ provinciæ, qui convenerunt Tolosam in palatio archiepiscopali, die octava mensis Junii : ubi, per tres dies sequentes, quæstione solemniter agitata, an justum et rationi consentaneum esset exequias et funera vivi, tanquam defuncti, celebrare : definitum fuit plane anticipationem funebrem nullo jure niti, nec ecclesiastico nec seculari, ab ecclesia tanquam superstitiosam teneri : injungendo omnibus ecclesiasticis, tam regularibus quam secularibus, ne imposterum talia præsumant, sub pœna excommunicationis.
Alia hujus moris exempla, videsis infra in Leprosi et Mortuus.
[]« 2 funeralia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 630b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNERALIA2
2. FUNERALIA, Jus illud dicitur, quod ecclesiæ seu illius rectori debetur, cum quis decedit ; quanti fuerit et qua ratione reformatum, discimus ex Arest. parlam. Paris. ann. 1416. 8. Aug. in Bibl. S. Germ. Prat. :
Dicebant insuper prædicti defensores, quod... principaliter ut curati ecclesiarum parochialium, de quo vivere haberent antiquitus per bonos patres, quod dicti curati tertiam partem bonorum mobilium omnium illorum, qui in parochiis ipsorum decederent, debitis primitus solutis, reciperent, introductum fuerat ; quod jus in dicta patria sepultura seu Funeralia vocabatur, et modo prædicto ab antiquo in prædicta patria usitatum fuerat,... dictique usus et consuetudines percipiendi dictas sepulturas in partibus Andegavensi, Turoniæ, Normaniæ et Britaniæ observabantur, et antiquitus in dicta patria Britaniæ dictum jus sepulturæ usque ad tertiam partem bonorum mobilium decedentium locum habebat ; postmodum per accordum et compositionem inter gentes ecclesiasticas ex una parte, et habitantes dictæ patriæ Britaniæ ex altera, ordinatum fuerat quod dictæ gentes ecclesiasticæ nonam partem dictorum bonorum mobilium decedentium, loco dictæ tertiæ partis perciperent et haberent. Præterea secundum sacros canones, dicti usus et consuetudines non contra bonos mores, nec peccatum mortale inducentes erant, ac in favorem ecclesiæ et pro salute animarum introducti, ut dicti curati et ceteræ gentes ecclesiasticæ ad rogandum pro defunctis multo plus astringerentur, rationabilesque, concessibiles et prescriptibiles reputari debebant... Post præstationem dictorum sacramentorum et corpore inhumato dicti defensores, maxime curati, ex consuetudine notoria et præscripta causam petendi dictam tertiam partem bonorum mobilium defunctorum habebant, dictique curati a nobilibus dictæ patriæ, qui dictas sepulturas non solvebant, meliorem eorum lectum, pannis et coopertura munitum habere consueverant. Insuper dicebant dicti defensores, quod per totam Christianitatem curati post administrationem sacramentorum aliquod commodum temporale recipere consueverant ; quæ consuetudo secundum sacros canones servari debebat... Præfata curia nostra per modum provisionis et quousque aliter fuerit ordinatum, per suum judicium ordinavit et ordinat, quod hæredes, vel executores, seu causam habentes defunctorum in dictis diocesi et comitatu Cenomaniæ habitantium seu commorantium, pro dicto jure Funeralium seu sepulturarum decimam partem bonorum mobilium ex decessu prædictorum defunctorum relictorum, vel ipsius decimæ partis æstimationem, debitis dictorum defunctorum tempore mortis et aliis funeralibus deductis, dent pro ipsa decima parte, seu ejus æstimatione, hæredes vel executores, seu causam habentcs defunctorum burgensium,[] practicantium, mercatorum, mecanicorum, estallum seu operatorium habentium, et aliorum habitantium in dictis diocesi et comitatu Cenomanensi caput hospitii facientium, focum et locum tenentium ac uxoratorum, etiam non focum tenentium et aliarum gentium status in aliquo statu seu artificio, causa adiscendi, servientium in dictis diocesi et comitatu Cenomanensi xxx. sol. Turon. summam pro dicto jure Funeralium seu sepulturarum : nec non hæredes vel executores, seu causam habentes defunctorum laboratorum vitam eorum ad dietas seu journatas pro majori parte temporis, ac etiam famulorum et ancillarum salaria lucrantium in dictis diocesi et comitatu commorantium vij. sol. vj. den. Turon. summam pro dicto jure Funeralium seu sepulturarum... solvere tenebuntur.
Vide Mortuarium 1.