« »
 
[]« Furnagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 635a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURNAGIUM
FURNAGIUM, Præstatio pro coctione furnaria, quæ domino furni datur a Sectatoribus ob furni usum. Fournage in Consuet. Andegav. art. 31. Tabularium Vindocinense Charta 310 :
Si ipse vel sui deinceps panem in eo furnili coquere vellent, Furnagium totum, sicut alii homines extranei quilibet integre et sine ulla redderent contradictione.
Charta ann. 1186. tom. 2. Hist. Lotharing. col. cccxcv :
Contulit duos furnos bannales in parte sua jam dicti oppidi, eo tenore, ut ipse Simon et successores ejus idem persolvant, sicut vulgo dicitur Furnagium, quod cæteri homines solvere ex consuetudine solent.
Sub rationabilibus Furnagio et moltura
, in Litteris Philippi III. Reg. Franc. ann. 1275. tom. 3. Ordinat. pag. 63.
Furnus cum secta custumaria
, apud Kenett. in Glossar. ad calcem Antiquit. Ambrosden. Charta Guigonis Comitis Forensis pro Libertatibus Villaresii ann. 1253.
Coquentes dabunt pro bicheto siliginis unum obolum pro Furnagio, etc
. Charta Libertatum oppidi de la Perouse, ann. 1260. apud Thomasserium :
Dera li per l'usage des molins de la vile de Fornage un dener de sextier.
Adde Innocent. III. lib. 14. Epist. 60. Fletam lib. 2. cap. 10. Roverium in Reomao pag. 221. Probat. Hist. Castillon. pag. 53. Chartam Thomæ Abb. S. Germani apud Brolium lib. 2. Hist. Paris. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliud est quod menu Fournage, dicitur in Terragio ann. 1522. apud de Lauriere, in Gloss. Juris Gall. :
Le menu Fournage est dehu chacun an au terme de feste saint Martin d'hiver, par ceux qui sont de la franchise dudit Bussi, c'est à scavoir qu'une chacune personne payant le menu Fournage est de ladite franchise de Bussi... Et est assavoir que une seule personne agée de sept ans et audessus demeurant és lieux cy apres ecrits, estant de ladite franchise, doit six deniers Parisis, et sont cy apres declarez et nommez les personnes et villages residens és lieux qui doivent ledit menu Fournage.
Idem omnino videtur quod Foagium, Census, præstatio quæ a singulis furnis seu focis exigitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Furnagia, Idem quod Furnagium. Charta Bermundi Abbat. S. Andreæ ann. 1203. ex Schedis Præsid. de Mazaugues :
In clibano castri sive burgi debent coqui panes Prioris Ecclesiæ sine Furnagia, dato tamen prandio Fornerio, et in festivitatibus annualibus Prior debet reficere Fornerium.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 52. ex Cod. reg. 4659 :
De Furnagia... Non mandetur pastari, nisi quantum commode possit capere furnus... Si vero frumentum minus viij. sol. Mang. valere contigerit, curia suo bono arbitrio possit augere Furnagiam... Omnes domini furnorum conquerebantur de modica Furnagia sibi statuta, et dicebant se non posse salvare in furnis.
Testam. Guil. VII. dom. Montispessul. ann. 1172. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 127 :
Injungo hæredi meo dom. Montispessuli, ut faciat molere in molendinis de Palude, sine omni moltura et Fornage, totum bladum monasterii [] Francarum-vallium. Fourniage,
in Ch. ann. 1290. in Lib. rub. fol. parvo Abbavil. fol. 20. v°. Vide infra Furnire 2. Fournaiges præterea appellabant interdum panem et alia, quæ in furno coquebantur. Stat. pro pistor. Attrebat. ann. 1355. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 510. art. 12 :
Puet li maires... voir le pain et les Fournaiges,... et puet commander as fourniers qu'il entamechent leurs Fournaiges, pour voir dedans s'ils sont de loyal waagnaige ;... et puet li maires faire des Fournaiges ensi jugiez, en telle maniere qu'il fait autres denrées, qui li sont jugiés.
Vide Furnagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornagia, Eodem significatu, in Statutis Arelat. art. 80 :
Et castellani teneantur ibi tenere quatuor canes mastinos ad custodiendum dictum castrum ; et ob hoc habeant Fornagiam furni.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fornagium, Eadem notione. Fundatio Monast. Parci de Rotomago Ordinis Grandimont. ann. 1192. in Anecd. Marten. tom. 1. col. 649 :
Sint liberi et immunes per totam terram nostram... absque venda, telonio, passagio, foagio, vinagio, pondere, mensura, excubiis, exercitu, equitatu, rivagio, fossagio, muragio, pasnagio, molinagio, Fornagio, etc.
Charta ann. 1266. in Tabular. Eccles. Massil. :
Retentis, jure coquendi panem sine Fornagio, et molendini bladum suæ familiæ sine moltura.
Notitia Ecclesiæ Diniensis per Gassendum pag. 83. ex Instrumento anni 1320 :
Bona, proventus... Præposituræ consistunt... in Fornagiis furnorum, etc.
Occurrit in Epistola anni 1148. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampliss. col. 272. in Consuetud. Tolos. Rubrica de terminis seu limitibus messagiæ, in Charta Guidonis Abb. Insulæ Barbariæ ann. 1200. in Maceriis ejusdem Monasterii, etc.
Furnagium, Pretium, quod pistori ipsi exsolvitur in coctionis sumtus et mercedem. Assisa panis et cervisiæ sub Henrico III. Rege Angl. :
Et tunc potest pistor de quolibet quarterio frumenti lucrare 4. denarios et furfur, et duos panes ad Furnagium.
Jura Canonicorum Ecclesiæ Ambian. in villa de Camons, ex Archivo ejusdem Eccl. :
In furno ejusdem villæ furnarius debet instituere unum portitorem pastarum, et homines villæ alium, qui duos panes ponderis decem librarum debent habere, et furnarius pro Furnagio unum panem parum majorem illis quos coxerit.