![[]](img/image.png)
GAID, vel Gisele, Ferrum, hastilia. Gloss. Pith.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Nihil commune
habent Ferrum et hastilia cum Gaid vel Gisele. Duo sunt
articuli prorsus distinguendi. Ferrum et hastile ejusdem notionis esse palam
est. Gaid, ut existimo, idem est qui Fidejussor, et Gisele, certo idem qui
Testis. Leges Rotharis cap.
225. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 34. col. 1 : Si quis servum suum proprium... dimittere voluerit tradat eum prius in manum alterius hominis liberi, et per garantix ipsum confirmet, et ille secundus tradat eum in manu tertii hominis eodem modo, et tertius tradat eum in quarti, et ipse quartus ducat eum in quadrivium, et thingat in GuadiaAdnotat doctissimus Editor in Cod. Esten. scriptum esse :(hoc est, si bene conjecto, Tradat in manus fidejussorum)et Gisiles testes ibi sint, et dicant sic : De quatuor viis ubi volueris ambulare liberam habeas potestatem.
Et thinget in Guida ad Gisel, et sic dicat : De quatuor, etc.In Cod. vero Cathedr. Mutin. :
Et thinget in Gaida et Gisal, et sic dicat, etc.Nihil necesse est moneam Glossatorem Pithœanum ad has Leges aliasve similes attendisse, et ipsi Gaid idem fuisse, quod hic Gaida vel Guadia, et Gisele idem quod Gisiles, Gisel vel Gisal. Vide Gisiles et Vadium. Glossar. Longobard. in cod. Vatican. :
Gaida et giseleum, ferrum, hastula sagipte. Gaida, cartula.Glossar. Cavense :
Gisigisili i. e. liberi homines. Gaida, i. e. casindios.Infra :
Thinga in Gaida, i. e. Donare in publico.Paul. Diacon. lib. 1. cap. 13 :
Plures a servili jugo ad libertatis statum perducunt, utque rata eorum haberi posset libertas, sanciunt more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus obVide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 162. 332.rei firmitatem quædam patria verba.