« Gallicula » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 016c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GALLICULA
GALLICULA. Idem quod Gallica. Glossæ antiquæ MSS. :
Gallicula, Calceamenta pastorum. Gallicula, signum vestis.Vetus Gloss. :
Galliculæ, τροχάδες.Sunt autem Hesychio,
σανδάλια ἀπὀ αἰγείου δέρματος, Sandalia ex caprino corio.Aliud Gloss. :
Σανδάλιον, Gallicula.Sic interpretatus est Rufinus Josephum lib. 4. Antiq. cap. 8 :
ϓπολύσασα δ᾽αὐτοῦ ἡ γυνὴ τοῦ ἀδελφοῦ τὰ σανδάλια. Solvens uxor fratris Galliculas illius viri.Vetus Interpres Juvenalis Trechedipnas Poëtæ, Galliculas Graias currentium ad cœnam interpretatur. Monachus Sangall. lib. 2. de Carolo M. cap. 11. 8. :
Sed frustrato ictu Galliculam Regis et fasciolam ferus immanissimus disrumpens, tibiamque illius summo licet cornu perstringens, etc.Mox :
Cumque ad obsequium Domini cuncti hossas suas vellent extrahere, etc.Vita S. Johan. Gualberti, tom. 3. Julii pag. 363 :
Galliculam tanti prædicti Patris fiducialiter tetigit, mox sanissimus effectus.
Gallicula, pro Gallicula. Glossæ antiq. :
Callicula, signum vestis.Passio SS. Perpetuæ et Felicitatis :
Qui erat vestitus distinctam candidam, habens multiplices Calliculas.Infra :
Exivit vir quidam miræ magnitudinis,... discinctatus purpuram inter duos clavos per medium pectus, habens Calliculas multiformes ex auro et argento factas.Vide Calligula in Caliga.
Gallicula, vice pilei. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 20 :
Excepto uno pauperculo valde rufo, Gallicula sua, quia pileum non habuit, et de colore suo nimium erubuit, caput induto, etc.Et mox :
Voca ad me pileatum illum hominem, etc.Ubi quidam MS. Callicula habent.