« »
 
[]« Garba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 027b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GARBA
GARBA, Spicarum manipulus, Gallis Jarbe, Gerbe, Picardis, Garbe : Occitanis, [] Garbo. Matthæus Westmonaster. pag. 166 :
Posito ad caput ejus frumenti manipulo, quem patria lingua Seaf dicimus, Gallice vero Garbam.
Charta Blanchæ Comitissæ Trecensis ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 829 :
Concessimus etiam nos Comitissa, et Abbas B. Mariæ, Silvæ majoris hominibus jam dictæ villæ totam terram suam ad terragium quartæ decimæ, Garbæ, etc. Manipulus seu Garba,
in Chartulario S. Vandregisili tom. 2. pag. 1813. Vita Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevir. lib. 2. in prologo :
Quia secundum Gregorium, si non possum Garbam integram ad horreum importare, non debeo tamen vacuus remeare.
S. Althelmus de Laude Virgin. pag. 802 :
Sic demum decies metens ex æquore Garbas,
Ternas accipiet, qui vincla jugalia nectit.
Vide Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 585. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garba Decimæ, Pars decimæ. Charta Caroli Boni Flandriæ Comitis ann. 1119. apud Miræum tom. 1. pag. 680 :
Abbati et Monachis ad locum Aldenburgensem condonavi duas partes decimæ, id est, duas Garbas totius solitudinis seu deserti.
Charta Balduini Comitis Gisnensis ann. 1180. ibid. pag. 714 :
Clemens de Ardea dedit Deo... tertiam partem decimæ, quæ dicitur tertia Garba.
Chartularium SS. Trinit. Cadom. fol. 2 :
Annuente domino meo Rege emi... duas Garbas Decimæ quam habebat in eadem villa.
Ibid. fol. 21 :
In Vallibus habemus Ecclesiam ejusdem villæ et duas Garbas Decimæ, et de tertia dat Clericus xx. sol. per annum.
Charta ann. 1261. ex Archivo B. M. de Bono-Nuncio Rotomag. :
Possideant...... totam decimam scilicet duas Garbas et tertiam de omnibus terris, etc. et etiam totam decimam Garbam de duabus Garbis ad feodum suum pertinentibus.
Duæ Garbæ Decimæ rursus memorantur in Charta R. Rotomag. Archiepiscopi ex eodem Archivo, in nova Gall. Christ. tom. 3. col. 522. in Archivo Montis S. Michaelis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1407. ex Chartul. 23. Corb. :
Les deux Garbes que lesdits religieux prendent en le disme.
P. Carpentier, 1766.
Garba Dilligata, vel cujus vinculum rumpebatur, ad majores seu præpositos ecclesiarum sæpe pertinebat. Charta ann. 1239. in Chartul. S. Corn. Compend. fol. 144. r°. col. 2 :
Recognovit... vendidisse bene et legitime Compendiensi ecclesiæ Garbas dilligatas et omne jus, quod habebat.... in grangia ecclesiæ prænominatæ.
Alia ann. 1255. in 1. Lib. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 8. v° :
Cum controversia verteretur inter decanum et capitulum S. Wulfranni de Abbatisvilla ex una parte, et Renoldum præpositum de Rienviler ex altera, super homagio et servicio et pluribus aliis rebus, quas ipse Renoldus ad feodum suum pertinere dicebat,... compositum est in hunc modum, quod dictus Renoldus homo ligius remanebit ecclesiæ et serviens liber,... et nichil habebit de pastu quem reclamabat, nec de Garbis, unde rumpebantur vincula, vel quæ erant resolutæ.
Vide infra in Groinum.
P. Carpentier, 1766.
Garba de Pastu, id est, vice pastus, vel Pastus ob garbas ad horreum adductas ; quod carionis officium erat. Charta ann. 1248. in Chartul. 21. Corb. fol. 110 :
Et si tenoit le carion, c'est-à-dire le dime de le dime, et il le doit acarier, et doit avoir le jour qu'il carie une Garbe de past.
Vide Cario.
P. Carpentier, 1766.
Garba, Præstatio garbarum, idem [] quod Garbagium. Lit. ann. 1186. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 77. art. 31 :
Nullus hominum Boscom. habentium domum... justiciabit se pro abbate S. Benedicti, vel pro ejus serviente ; nisi pro Garba vel pro censu suo forefaceret.
Vide mox Garbale.
Garba. Fleta lib. 2. cap. 12. quod inscribitur de ponderibus et mensuris, § 5 :
Centena vero ferri ex quinquies viginti petiis : Garba vero aceris fit ex 30. peciis.
Quo loco garba pro manipulo videtur usurpari. Garba ferri et aceir, in Privilegio Leduini Abb. S. Vedasti Atreb. ann. 1036. ex Chartulario V. ejusdem loci. In Statutis secundis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 27. § 4. Garba sagittarum dicitur constare 24. sagittis.
Vicecomes Gloucestriæ provideat infra ballivam suam de mille Garbis sagittarum, etc
. apud Rymerum tom. 5. pag. 245. Pluries occurrit ibidem. Vide Skenæum de Verbor. significat.
P. Carpentier, 1766.
Leudæ minor. Carcass. Mss :
Item de homine onerato circulorum semalium, unam Garbam.... Item de saumata cardonum, unam Garbam. Gerbe,
eadem notione, nostris. Pedag. Divion. 14. sæc. :
La charretée d'oignons en Gerbe, paiera chascune charretée une Gerbe de paaige.
Garbagium, Gerbagium, Præstatio garbarum. Charta fundationis Abbatiæ Bellælandensis ann. 1154. apud Columbum :
Et decimam Garbagii, omnium denariorum, etc.
Alia ann. 1218. in Hist. Monmorenciac. :
Posui messores de novo et levavi Garbagium per vim.
Liber Chirographorum Absiæ fol. 138 :
Et Gerbagium suum pro 12. nummis sibi circa festum B. Michaelis reddendis dimisit.
Chartularium SS. Trinit. Cadom. fol. 83 :
Omnes supradicti veniunt ad precarias.... reddunt xx. garbas frumenti, et xx. ordei, et xx. avenæ de Garbagio.
Garbage, in Consuetudine Hannoniensi cap. 87. Regestum censuum Comitat. Bigorræ ex Camera Comput. Paris. fol. 31 :
Le Gerbadge dels ports, es del Segnor de Lorde. Garba vel census,
in Consuetudine Lorriacensi apud Gallandum de Franco allodio pag. 377. Garbas et fœnum solvere, apud Will. Thorn. pag. 1884. Præstatio Garbarum, pag. 1922. Garbæ decimales, in Provinciali Eccl. Cantuariensis lib. 3. tit. 16. quæ pro decima Ecclesiastica assignatæ sunt. Leges Edwardi Confess. cap. 8 :
De omni annona Decima Garba Deo debita est.
Gerberia, Gerbaria, Idem quod Garbagium. Charta Gerardi Comitis Matiscon. ann. 1180. in Bibl. Cluniac. et Sebusiana cent. 1. cap. 72 :
Dictum est, quod Comes in villa de Domenge et de Iggi habeat Gerberiam, videlicet in fossore unam Gerbam, et in aratore duas.
Arestum mens. Febr. ann. 1277. in Tabular. Cluniacensi Thuano :
Et quod nos in dictis locis habebamus Gerbariam, quæ est in castellania recognitio justitiæ : visis attestationibus, pronuntiatum fuit per Curiæ nostræ judicium, justitiam prædictarum villarum et hominum ad ipsos Abbatem et conventum pertinere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gerberium, Gerbarum acervus, vel tectum sub quod messes subjiciuntur. Gall. Grange. Charta Libertatum ann. 1291. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 28 :
Quicumque infra terminos franchesiæ in domo, Gerberio, aut fœno incendium fecerit, in nostro arbitrio est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Garbaironus, Provincialibus Garbairon, Cumulus Garbarum. Instrum. anni 1330. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Solvant tertiam decimam garbarum... divisio fiat per molonos seu Garbaironos.
[] Statutum Massil. incerti anni :
Apponentes in eisdem areis blada sive Garbas, teneatur facere Garbaironum.
Vide Garbera.