« Gastus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 042b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GASTUS
GASTUS, veteribus Francis, Dominus : ita auguratur Wendelinus, cujus conjecturæ
hæc ratio est. Lex Salica in Prologo dicitur condita et dictata a quatuor Legislatoribus,
Wisogast, Bodogast, Salegast, et Windegast, qui quidem Francorum rectores
fuerunt in locis Bodo-heim, sale-heim, Winde-heim, a suis, ut apparet, sua singuli
nomina sortiti : ut proin Bodogast obtinuerit locum Bodo-heim, Salegast,
Sale-heim, Windegast, Winde-heim. Unde conficitur Gastum idem esse,
quod dominus et toparcha. Henricus Meibomius in Nodis ad Witikindum, ait Gast
vocabulum Germanicum, non ut hodie, hospitem, sed quemvis hominem ad omnia promptum et
habilem significare : a qua opinione non multum abest
Schilterus, activam significationem tribuens voci Gast, qua indicatur curator et
custos alicujus rei. Sic Arbogast dictus, inquit, quasi hæreditatis curator atque
custos. Illi porro quatuorviri Francorum fuerunt quatuor pagorum sive provinciarum
earumque mallorum Rectores atque Præsides, Bodogast, Bodonum, i. e.
Batavorum, Salegast, Saliorum Francorum Isalæ accolarum, Widogast, Widonum
ad Widrum, et Wisogast, Visonum ad Visurgin. Huc usque vir doctus, qui etiam
consuli potest in Præfat. ad Legem Salicam. Camerarius vero tom. 3.
Horarum succisivarum cap. 63. Gastos, Germanico nomine a sapientia et scientia
rerum, atque ingenii perspicientia dictos existimat. Sic etiam Borellus in addit. ad Thesaurum Gallicum. Aliter omnino Eccardus,
qui Gast vult esse compositum ex Gau vel, Ga, Pagus, provincia, et
Ist, est ; ac significare eum qui est ex provincia, sive provincialem aut
provinciæ incolam. Magis arridet Schilteri sententia.
Confer Graffii Thesaur. Ling. Franc.
tom. 4. col. 268. Vide Vastus.