« Gaviare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 047a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GAVIARE
GAVIARE, Pignerare, pignori dare, Gall. Engager, Hypothequer. Statuta Arberti
Abbatis Casæ Dei ann. 1272. pro reformatione Parthenonis S. Andreæ de Cumbis, apud
Stephanotium tom. 4. Fragm. Hist. pag. 460 :
Ordinamus quod nec Procuratores, nec PriorissaVide Vadium.(valeant)Gaviare aliquod mutuum, quod xx. solidorum summam excedat, aut aliam quamlibet obligationem contrahere aut facere usque ad quinquennium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gaviator, Pignerator, conductor. Dicitur de Agricola seu colono qui prædium pignori
accipit, seu sub annuo censu, in Charta Libertatum Montis Britonis ann. 1376. Hist. Dalph.
tom. 1. pag. 82 et 83 : Item quod quilibet agricola seu Gaviator anno quolibet quittus sit et esse debeat erga Dominum prædictum pro quatuor corvatis boum et personæ suæ... Item a quolibet alio homine tenente focum, seu a quolibet foco habente animalia equina, asinina, vel alia ad bastum, qui tamen non esset agricola, seu Gaviator, quatuor corvatas de se... Pro quolibet foco agricolæ seu Gaviatorum dicti mandamenti, tenente gamagium boum, seu aliorum animalium unam heminam frumenti ultra census Domini debitos.