« Græcum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 094a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRAECUM
GRÆCUM, Vinum, quod etiamnum Græco vocant Itali, et in ea Italiæ parte, quam
incoluere Græci, nascitur : Vinum Aminæum, Virgilio. Senator. lib. 12.
Epist. 4 :
Nam licet ingeniosa Græcia multifaria se diligentiæ subtilitate commendet, et vina sua aut odoribus condiat, aut marinis permixtionibus insaporet, etc.Ordo Romanus :
DeindeAlcuinus Poëm. 220 :(finita Liturgia Pontificis)descendunt Primates Ecclesiæ ad Accubita invitante Notario Vicedomini, et bibunt ter, de Græco primo, de Pactisi secundo, de Procovia tertio.
Aliud est vinum Græcanicum, seu Asiaticum quod Βιθυνόν dicitur in Gloss. S. Bened. cap. de Potionibus. Pro Pactisi vero forte legendum Pachysi, id est, vino spissiori, crassiori, a Gr. παχύς. De Procovia, nihil succurrit. Describam hoc loco vocem mihi haud notam, quæ apud Joannem Abbatem Laudun. occurrit in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 40 :Et Nemias Græco infundat sua pocula Baccho,Qui secum tunnam secum portare suescit.
En ce meisme an les vins furent si vers et si crus, que ad peine les pooit-on boire sans aucune indignation et furent appellez les Aggregis.Quæ quidem an huc pertineat, aliis examinandum relinquo.
P. , 1766.
◊ Vocem Aggregis ex
Speculo Historiali laudatam a vocabulo Aygrest, corruptam opinor, quo vinum
acerbum, quia confectum ex uvis immaturis, significatur. Vide
Agresta.