« »
 
CREANTARE, GRATUM, GRATUS 1, GRATUS 2, GRATUS 3, GRATUS 4.
[]« Creantare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 608a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREANTARE
CREANTARE, ex Gallico Creanter, Fide aut sacramento interpositis promittere, cavere, stipulari. Catholicon Armoricum : Cret, Gall. Plege, Fidejussor. Cretat, Pleiger, Fidejubere. Charta Petri Episcopi Tarvanensis ann. 1244. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 126 :
Promiseruntque et Creantaverunt fide interposita.
Charta Philippi Augusti Collect. Ampliss. tom. 1. col. 1041. E :
Quando nos illud castrum dedimus eidem Vicecomiti, et salvis consuetudinibus ejusdem castri, quas nos ei tenere Creantavimus.
Charta Galcheri Comitis S. Pauli ann. 1216. inter Anecd. Martenii tom. 1. col. 853. E :
Ego et filius meus Hugo ei Creantavimus, quod ipsam redderemus immunem.
Charta Roberti Episcopi Claromont. ann. 1212. apud Justellum :
Nos autem Creantavimus quod castrum illud bona fide custodiemus.
Alia apud eumdem :
Ego Rainaldus et Ida Comitissa uxor mea Creantavimus D. [] nostro Philippo Regi Franciæ, quod nos Mathildem filiam nostram dabimus in uxorem Philippo ejusdem Regis filio, etc.
Tabularium Abbatiæ S. Joan. Ambian. ann. 1226 :
Cum autem Beatrix filia mea non haberet ætatem Creantandi, recepit denarios qui dari solent pueris in consimili venditione secundum consuetudinem patriæ approbatam.
Alia ann. 1225 :
Alii vero cum necdum haberent ætatem, quoad jurare possent, habuerunt denarios pro concessione quæ solent dari pueris secundum terræ consuetudinem approbatam.
Ibidem f. 290 :
Joannes etiam filius meus habuit denarios qui solent dari pueris pro concessione venditionis secundum terræ consuetudinem approbatam.
Fol. 338 :
Cum autem Elizabeth soror Ingerranni nondum ætatem haberet jurandi, habuit denarios concessionis quæ solent dari juxta consuetudinem terræ approbatam.
Adde fol. 458. Le Roman de Garin :
Est Craantez, et li jors est assis.
Vetus Poëta MS. in Bibl. Coislin. :
O lui doige faire danger,
Ou Creanter sans atarger.
La Bataille du Carême et du Charnage MS. :
Ains que le pays soit Creantée,
Que sa gent soit abandonnée,
En totes saisons sans danger
A ceux qui en verront manger.
Bellomanerius cap. 59 :
Cil qui est en autri pooste ne puet mie me Creanter convenant que une cose si soit aprés la mort à celui en cui pooste il est.
Tradit. des Institut. :
Marchies est fes si-tôt comme il est Creantez à tenir.
Chronicon Flandr. cap. 71 :
Et leur fit Creanter par la foi du corps, comme fils à pere, qu'il tiendroit celle alliance jusques à la fin.
Ubi perperam editum Creancer. Vide Glossar. ad Willharduinum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Craantare, Eadem notione. Charta Adami Porci ann. 1197. e Chartulario Montis-Martyrum :
Ab ipsis et omni eorum genere imperpetuum garandiam ferre Craantaverunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crantare. Charta Nicolai Abb. Mediani Monasterii ann. 1238. in Hist. ejusdem Monasterii pag. 316 :
Villicus, si necesse fuerit, debet Crantare pro expensis Abbatis usque ad xx. solidos Tullenses, et pro Advocatis usque ad decem.
P. Carpentier, 1766.
Creantiare, Idem. Charta Willel. de Bethunia ann. 1228. in Suppl. ad Miræum pag. 585. col. 2 :
Nos ipsos penitus quitabimus et sine dampno et custo omni et dedecore ipsos a dicto placito absolvere debemus, et hoc eis Creantiamus. Creenter,
in Lit. Theob. comit. Campan. ann. 1231. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 550.
P. Carpentier, 1766.
Creantatio, Fide aut sacramento interpositis promissio, cautio ; item Consensus, voluntas, nostris Creante. Charta Jacobi de Seiles milit. ann. 1220. ex Tabul. S. Vulmar. Samer. :
Per assensum et Creantationem ejusdem Eustachii promittens et obligans me dictæ ecclesiæ ad guarandizandum eidem dictam decimam.
Alia Ferrici ducis Lothar. ann. 1257. ex Tabul. S. Apri Tullens. :
Et toutes cealz choses sont faites par lou lous et par lo Creante de madame Gaudine sa fame.
Creantum. Cautio de re quapiam facienda, Creant. Statut. Philip. Augusti Reg. Fr. apud Rigordum ann. 1188 :
Faciant creditoribus per fidejussores, vel per vadia, Creantum suum solvendi debita[] ad prædictos terminos. Crant ou seureté,
in Consuetudine Hannoniensi cap. 88. 89. 90. Litteræ Matthæi Ducis Lotharingiæ ann. 1220. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 881 :
Videlicet de tribus millibus libris Metensibus, de quibus tenentur facere Creantum ipsius Comitis Barri-Ducis.
Concil. Trevir. ann. 1310. n. 152. inter ead. Anecd. tom. 4. col. 282 :
Statuimus ut iidem Tabelliones non occulte in privatis domibus, sed publice et in loco publico hujusmodi prothocolla et Creanta super conficiendis ab eis instrumentis recipiant, adhibitis ad minus duobus testibus fide dignis, nisi contractus talis sit, qui de consensu partium contrahentium usque ad certum tempus, vel ad voluntatem eorumdem contrahentium teneri debeat in secreto.
Promesses, Grez, in Consuetudine Britanniæ art. 686.
P. Carpentier, 1766.
Nostris, Crant, Creant et Crantement. Par le Crant et par le los del devantdit duc, in Lit. Theob. comit. Campan. ann. 1231. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 550. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 63. v°. col. 1 :
Et promist ledit Chevalier par son léal Créant et par son serement, etc. Dix lettres obligatoires soubz seelle royal et un Crantement de la court de l'évesque de Beauvaiz,
in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 227. Vide supra Creantatio et Creantare.
P. Carpentier, 1766.
Creantium, ut Creantum, in Charta ann. 1273. ex Chartul. Campan. fol. 449. col. 2.
Grantum, Eadem notione. Forma pacis inter Reges Franciæ et Angliæ apud Rogerum Hovedenum pag. 729 :
Si autem Hugo noluerit obedire ad Regem Angliæ cum terra, quam de Rege Franciæ tenet... oportebit Regem Angliæ facere Grantum Hugoni rationabiliter.
Infra pag. 730 :
De Driencurt, et de Archis, Senescallus Normanniæ faciet pro victualibus et custodia ad Grantum et voluntatem Archiepiscopi Remensis. Faire grant,
apud Littletonem sect. 259. et in veteri Consuetudine Britanniæ art. 177.
Grantare, Idem quod Creantare. Histor. Fundationis Prioratus Wigmorensis in Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 214 :
Et l'Abbé Granta lour request, et envoya illecques 4. freres nées et norris en Engleterre, etc.
Ibidem pag. 215 :
Si jeo usse, (dit-il un Abbé) tutz les biens que Olyver lor donna, lor Granteray, et plus a ceo lor dorray.
Ita vocem hanc usurpant Chartæ aliquot Gallicæ apud Knyghtonem pag. 2558. 2689.
Gratus, Gratum, Idem quod Creantum et Grantum : unde nata vox nostris usitata, Gré, pro assensu, voluntate, quod qui creantat, seu cavet alicui, ultro fidem præstet. Capitula Caroli Calvi tit. 24 :
Ipse autem de suo Gradu respondit, quod in illud scriptum non intraret.
Ubi Sirmondus, forte de suo Gratu, sua sponte, ultro. At Itali grado, pro grato, eadem notione dicunt. Vetus Charta apud Beslium pag. 382 :
Tu qui meus es, quomodo teneas hoc quod ego non dedi tibi extra meo Gratu ?
Ratherius Veronensis de Qualitat. conjectura :
Sufficeret ei quod ipse dederat castrum, et ille remandasset ei, quod sic vellet eum tenere pro suo Gratu, sicut pro fellone.
Infra :
Numquid vero non satis haberem ad meam vivere terram, si eam saltem, quam parochiani mei sine Gratu meo tenent, tenerem ?
Charta ann. 1197. in Probat. Hist. Vergiac. pag. 122 :
Idem feodum a manu Monachorum alienare non possumus, nisi Grato et voluntate [] Ducis Burgundiæ.
Adde aliam ann. 1243. in Probat. Hist. Ducum Burgundiæ pag. 138. Faire gré, Creantare, in Usaticis MSS. civitatis Ambianensis :
Se il avient que uns hom fesist semonrre un autre pardevant le Justiche por dete, et cil de qui on se clameroit, ne seroit mie de le quemugne, si conissoit le dete, il seroit tantost à 2. sols et demi, et se li convarroit faire son Gré s'il avoit de coi ; et s'il desconnoissoit le dete, il en demoueroit quites.
Malo-grato, Gallicum Malgré, Maugré, Invitus, nolens. Matth. Paris ann. 1245 :
Libertatem Ecclesiæ, quam ipse nunquam auxit, sed magnifici antecessores ejus Malo-grato suo stabilierunt.
Id est, Gallice, Malgré lui. Idem sub ann. 1252. Malo-grato Dei, id est, Malgré Dieu, invito Deo. MS. :
Guert out si le Conseil troublé,
Que puis n'i out homme escouté,
Qui de faire pais ait parlé,
Qui des plus riches n'ait Malgré.
Hemricurtius de Bellis Leodiensibus cap. 38 :
Car ilh s'estoient tos bin wardeis, sans avoir Mal-greit de nulle des parteis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Crantaneus, Spontaneus, gratus. Sententia Gilonis de Versaliis et Sigeberti de Lauduno Domini Regis Bailliviorum ann. 1219. ex Tabulario Corbeiensi :
Notum facimus, quod Radulfus Decanus de Colomellis et homo venerabilis viri domini Abbatis Corbeiæ in assisia Montis Desiderii coram nobis constitutus Crantanea voluntate Creantavit, quod si ipse aliquo modo, quod absit, interciperet de pace facta inter Abbatem Corbeiæ et ipsum, si tamen monstrari poterit vel probari, quod hoc fecerit, quod ipse erit in fuga Domini Regis et de hoc faciendo se abandonavit.
Similia leguntur in altera ejusdem Gilonis sententia de eadem re, eodem anno.
Gratare, Idem quod Creantare. Charta Joan. Ducis Britan. ann. 1239. apud Argentreum lib. 5 :
Insuper. Gratamus et concedimus, quod hæredes nostri, etc.
Nostris olim Gréer. Hinc in Chartis Gallicis ann. 1292. 1307. Gréer, Loër, Approuver, apud Duchesnium in Probat. Hist. Drocens. pag. 288. et Aggréer, ratum habere.
[]« Gratum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 105c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATUM
GRATUM, Gratus, Cautio de re quadam facienda. Edictum S. Ludovici Regis Fr. ann. 1235 :
Postquam Dominus per annum terram tenuerit, recipiet homagium ab herede, tali modo quod heres de pretiis vivariorum, garennarum, nemorum, et valore dotium, et servitiorum, debet Domino prius facere Gratum suum, vel competentem securitatem ei dare, quam infra 80. dies facere debebit.
Charta Communiæ Rotomag. aqud de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 309 :
Et si (debitor) inventus fuerit in civitate Rothomag. vel Castro Fales. antequam Gratum suum fecerit, tamdiu tenebitur in carcere Communiæ, donec redimatur de centum solidis... tum jurabit se non reversurum in dictam civitatem, vel dictum Castellum, donec fecerit Gratum Majoris et creditoris.
Vide Creantare.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius, Voluntas, placitum, Ital. Grato, Gall. Gré : unde Gratum facere est Debitum solvere, satisfacere officio, vel id quod alicui gratum est, exsequi, nostris Faire gré. Charta Phil. Aug. ann. 1207. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 113. v°. col. 1 :
Nos dedimus in alio loco prædicto Balduino excambium illius terræ ad Gratum suum.
Lit. [] ann. 1355. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 511. art. 15 :
Et ne puet nuls varls crier vastiaux ne escaudis parmi le ville, s'il n'a fait Gré au majeur de chuinc sols. Pacifier et faire Gré à partie,
in aliis ann. 1370. ibid. pag. 378. art. 26. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 248 :
Icellui Guillaume compta et fist Gré à l'oste de l'escot de lui et de ses compaignons.
Hinc nostris Estre engrant, pro Aliquid gratum habere, ex animo agere. Lit. ann. 1380. tom. 6. Ordinat. pag. 486 :
Afin que un chascun soit plus Engrant en son endroit de obéir à noz diz criz.
Mirac. Mss. B. M. V. lib. 2 :
Soions engrés, soions Engrant
De lui servir et jour et nuit.
Le Despirement du corps Ms. :
Cors convoiteus mout es Engrans
De manoirs faire haus et grans
A la caroigne hebergier.
Chron. Ms. Bertr. Guescl. :
Guillaume de Lannoy y estoit moult Engrans.
[]« 1 gratus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 106a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATUS1
1. GRATUS, Trajectus, etc. Vide Gradus 8.
[]« 2 gratus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 106a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATUS2
2. GRATUS, Crates. Vide supra Grates. Hinc
[]« 3 gratus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 106a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATUS3
3. GRATUS, Decipulæ seu caveæ species ad capiendas aves, Ital. Graticcia. Stat. crimin. Cuman. cap. 142. ex Cod. reg. 4622. fol. 94. r° :
Non sit aliqua persona,... quæ audeat vel præsumat de cetero capere pipiones seu columbos ad retia duarum alarum, sive alia retia, laqueos, Gratos, balistos, etc.
Vide supra Grata.
[]« 4 gratus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 106a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRATUS4
4. GRATUS, Tomentum, lanæ deterioris species, nostris Gratuise et Gratuse. Stat. pro pannif. Carcass. renovata ann. 1466. in Reg. 201. Chartoph. reg. ch. 121 :
Item quod nullus parator... possit... texere seu immiscere pessols sive borrethos, nec borram sive Gratus quoquomodo.
Lit. pro pannif. Trec. ann. 1377. in Reg. 111. ch. 112 :
Pour ce que plusieurs drappiers... de Troyes font draps à lisiere de Gratuise, de seurtonture d'aignelins et autres mauvaises matieres, etc.
Perperam editum Graturse tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 283. art. 5. Stat. pro pannif. Abbavil. ex Lib. rub. fol. magn. ejusd. civit. art. 3 :
Que nuls ne puist drapper de Gratuse, etc.
Alia pro tibialium sarcinat. Ebroic. ann. 1421. in Reg. 173. ch. 113 :
Item que les jurez puissent arrester tous les draps... ou l'en trouvera barres, ou bridures, ou Gratisses. Gratuisseurs, bourres, ne autres laines ou choses défendues,
in aliis ann. 1403. tom. 9. earumd. Ordinat. pag. 171. art. 9.