« »
 
[]« Gruntroringe » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 120a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRUNTRORINGE
GRUNTRORINGE, quid sit explicat Charta privil. civit. Hamel. ann. 1277. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 23 :
Item si aliquod infortunium acciderit ex confractione pontis, vel quocumque casu, ut in aqua, damnum quod vocatur Gruntroringe, sive cum curribus vel navibus citra longitudinem civitatis, judex illa bona non potest impetere ; sed homines quorum bona sunt, recolligent ea, sine delicto judicii.
In Chartis horumce privilegiorum confirmatoriis ann. 1335. et 1407. ibid. pagg. 54. et 64. legitur Grundroringe et Grundroringhe. Vide supra Grundruhr.