![[]](img/image.png)
GUATTARUS, f. Inspector ab Italico Guatare, inspicere. Stat. eccl. Castel. ann. 1294.
apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 6. ad Hist. B. Chiaræ inter not. pag. 207 :
Quod familiares necessarii tantum esse debeant in canonica Castellana continue, cellerarius videlicet, coquus et Guattarus, etc.