« Guiscardus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUISCARDUS
GUISCARDUS. Eo cognomine vocatum Robertum Normannum Apuliæ Principem, ob vafritiem,
annotant Willelmus Gemetic. lib. 7. cap. 3. et Robertus de Monte ann. 1129. At Leo Ost.
lib. 3. Chr. Cas. cap. 15. ita appellatum fuisse per jocum narrat a Gerardo, cujus amitam
conjugem duxerat. Vim vocis expressit Guntherus lib. 1. Liburini :
Et Guillelmus Apul. lib. 2. Rer. Norm. :Cui propter sensus agiles, animique vigorem,Cognomen Guiscardus erat.
Testatur præterea Joannes Tyreneus Guillelmi Apul. editor, nostra etiam ætate vulgo apud Normannos, cautos et astutos viros Guischards appellari. Atque inde ab astutia et prudentia Guiscardum fere semper commendat idem Apuliens. lib. 1 :Cognomen Guiscardus erat, quia calliditatisNon Cicero tantæ fuit, aut versutus Ulysses.
Lib. 2 :... Guiscardus ad omnia prudens.
Sic pariter Romualdus Salernitanus Archiepiscopus in Chronico MS. ann. 1085. ait, Robertum fuisse... Robertus et ingeniosus,Scmper celsa petens, et laudis amans et honoris,Si contingebat sibi palma, vel arte, vel armis,Æque ducebat ; quia quod violentia sæpeNon explere potest, explet versutia mentis.
callidum moribus, et admodum astuti et prudentis ingenii.