« 2 gunna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 139b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUNNA2
2. GUNNA, Machinæ bellicæ, seu missilis species : vox contracta ex Mango, vel
Mangona, uti opinatur Somnerus. Thomas Walsinghamus pag. 226 :
Nec mora, consuetis adhibitis instrumentis, missilibus scilicet, quæ vulgus Gunnas vocant, terribiliter feriunt.Idem pag. 303 :
Et cum lapidibus, lanceis, et sagittis, igne Græco et missilibus, quæ Gunna vocantur, nostros ubique repellunt.Pag. 374 :
Quod cum illi præcise negarent intendit Gunnam magnam, cujus unico jactu dejecit partem unius turris.Pag. 398 :
Et illic figere vel locare Gunnas suas, quas Galli Canones vocant, quibus validius villam infestare posset.Ex quibus patet, Gunnam, eamdem fuisse machinam bellicam, quam nostri Canonem vocabant, quæque Anglis a Gunne dicitur. Unde nescio, an a Gunnis dicti sint Canones, quasi Gunnones. Occurrunt præterea ejusmodi Gunnæ apud eumdem Walsinghamum pag. 323. 390. 539. et Henricum Knyghtonem pag. 2621. 2672. 2677. et 2679. Vide Duplodes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gunnes dicuntur in Litteris anni 1406. apud Rymerum tom. 8. pag. 447.Gunnarii, Gunnarum artifices, vel potius qui e gunnis missilia emittebant,
Gunners dicti in quibusdam expensarum militarium Tabulis, quas laudat Spelmannus
verbo Bombarda : ut Magister Gunnarius, Gunnarum confector, artifex vel
gunnis præfectus, qui Master Gunner, Anglis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gunpoudre, Pulvis tormentarius, Angl. Gun-Powder, Gall. Poudre à canon.
Exstant Litteræ ann. 1414. apud Rymerum tom. 9. pag. 160 : De non transmittendo Gunpoudre versus partes exteras, etc.