« 2 gutta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 142c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUTTA2
2. GUTTA, Italis Gotta, Hispanis Gota, Catarrhus, fluxio, quod
guttatim fiat, inquit Berevicius lib. de Idea Medicinæ antiquor. nescio an vere.
Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 21 :
Vita S. Anselmi Episc. Lucensis n. 57 :Frigore percussa, doluit nimis illico Gutta.
Die quadam cito superveniens Gutta, ita ut unius oculi lumen sanguine cooperiret,Num. 58 :
Gutta, quam dicunt fistulam, generante, putredo quædam assidue stillabat.Num. 39. et 42 :
Gutta paralytica, Gutta, quam Paralysim vocant. Hydropisis,apud Tortarium Floriacensem :
Magister Ægidius Corboliensis de Urinis :Gutta fugit ventris, restinguitur hic sacer ignis.
Ubi vide Gentilem de Fulgineo. Ebrardus in Græcismo cap. 10 :Innuitur Gutta regnare per alba minuta.
Vide Albertum M. lib. 23. de Animalib. cap. 18. et Grimm. Mythol. German. pag. 673.Est pluviæ gutta : sed sit situlæ tibi stilla ;Dicitur esse sene passio Gutta fore.
Gutta Cadiva, Caduca, Ἐπίλεψις. Glossæ Riblicæ
MSS. :
Epilenthici dicuntur, qui Guttam habent Cadivam.Robertus de Tumbalenia in Epistola ad Monachos S. Michaelis de Monte apud Mabill. tom. 5. Annal. Benedict. pag. 659. col. 1 :
Hugo vocatus frater quidam... subito illa molestia arripitur, quam Medici Epilepsiam vocabulo Græco dicunt, vel Sacrum morbum, eo quod sacras hominis partes, ut est caput, et mentem occupet ; nos vero vulgariter Guttam Caducam, ex eo quod cadere faciat, vocamus.Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imp. exarata lib. 2. cap. 22 :
Sed quod magis dolendum erat, intrinsecus epatica passio, imo ebitudo animi, Caduca Gutta, et cotidiana vecordia ipsum desipere faciebant.Vita S. Raynerii, tom. 2. Junii pag. 442 :
Hæc sub occasione Caducæ Guttæ, biennio ante adventum almi Raynerii ad nos a dæmonio fuerat vexata.
P. , 1766.
◊ Goute félonnesse
appellatur in Lit. remiss. ann. 1366. ex Reg. 98. Chartoph. reg. ch. 676 : Icellui Thomas ala de vie à trepassement par une maladie, si comme l'en dit, de quoy il estoit malade par plusieurs fois, appellée Goute félonnesse.Aliæ ann. 1425. in Reg. 173. ch. 311 :
Icellui jeune enfant estoit entachié d'une maladie d'avertin de teste, nommée Goute, dont il cheoit voulentiers par intervalles.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gutta Ciata, Gallis Goutte Sciatique, Ischiadicus dolor, in Miraculis B. Edmundi
Archiep. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1895.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gutta Fantilia. Filiam habebat parvulam... habentem Guttam Fantiliam, in Actis SS. Junii tom. 3. pag. 452. ubi Fantilia forte pro Infantilis, et Gutta Fantilia pro Variolæ.
Gutta Malogranata, Hemicraniæ species, quam Galli vocant Pome grenade. Occitanis,
Mielgrano. Steph. Julianus in Vita B. Coletæ n. 234 :
Affligebatur... specialiter passione Guttæ Malogranatæ, taliter quod vi doloris efficiebatur quasi furibunda.Ditmarus lib. 4. pag. 50 :
Cui in capite suo multum nocuit migranea, quæ duplex : aut ex Gutta, aut ex vermibus.Morbi, non fructus, genus est, vulgo Migraine, Hemicrania.
P. , 1766.
Gutta Palestina, f. pro Paralytica, ut notant docti Editores ad Append. vitæ S. Ludov. reg.
Franc. tom. 5. Aug. pag. 569. col. 2.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gutta Rosacea, Medicis, Rubedo in facie.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gutta Salsa. Vitus Cortonensis in Vita B. Humilianæ, tom. 4. Maii pag. 397 : Sicut autem recessisti a me, nunquam ilii et lateris dolorem sensi... Infirmitas illa vulgo Papici vocabatur, alio autem vocabulo Ignis volatilis, alio modo Gutta Salsa nominatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gutta Serena, Medicis nostris Goutte Sereine, Cæcitas, licet nullum in oculis vitium
appareat præterquam in pupilla, quæ tum latior apparet et obscurior. Miracula S. Mariæ
Magd. de Pazzis, tom. 6. Maii pag. 322 : Ob Guttam Serenam, quam biennium passa fuerat in oculo dextro, videndi facultatem amiserat.