« »
 
[]« Haistaldi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 157c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAISTALDI
HAISTALDI, Rustici, coloni, hospites, mansionarii, etc. qui in prædiis dominorum mansiones habent, et glebæ sunt addicti. Vox forte conflata ex haie, domus, et stal, sedes. Annales Francorum Bertiniani ann. 869 :
De centum mansis unum Haistaldum, et de mille mansis [] unum carrum cum 2. bobus... ad Pistas mitti præcepit : quatenus ipsi Haistaldi castellum... excolerent et custodirent.
Charta ann. 858. pro Monasterio Deiparæ Suession :
In villa d'Effenboch mansiones dominicales cum castitia et omnibus appenditiis et Haistaldis viginti .... In villa Movendich mansiones dominicales cum appenditiis suis, ubi aspiciunt Hestaldi octodecim. In villa Martan mansiones dominicales, ubi aspiciunt quinque Hestaldi, etc.
Tabularium S. Vitoni Virdunensis :
Tantum terræ est ibi, quæ solvit 13. denar. in Nat. S. Joannis Bapt. Haistoldi vero solvunt censum capitis in festivitate S. Martini unusquisque 2. denar. etc.
Ex quibus colligitur Haistaldos dictos, quos alii Hospites, Colonos, Rusticos, Manentes, etc. appellarunt. Sed et nostri etiamnum, voce apud vulgus recepta, pullos gallinaceos, qui in prædiis rusticis ab ejusmodi colonis aluntur, Estaudeaux appellant, ab eorum scilicet, a quibus aluntur, nomenclatura deducta. Vide Hestha.
P. Carpentier, 1766.
Gloss. Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Johan. Nic. ab Hontheim pag. 664. col. 1 :
Haistaldi, id est, qui non tenet a curia hæreditatem ; quia communionem habent in pascuis et aquis nostris.
Ubi Cl. auctor sic annotat : Haistaldi, qui Germanis Haushælter, Hausgesessene, Eingesessene, Incolæ, qui hæreditatem suam non a curia, id est in beneficium vel feudum, sed in allodium habebant ; ingenui interim homines, Freye Bauern ; neque ut Du Cangius putat, glebæ adscripti, quod ille ipse, quem allegat, locus Bertinianorum Annalium docet, ubi cnstodiendo castello ad Pistas destinantur, quod glebæ adscriptis, ab armorum usu tunc exclusis, non conveniebat. Verum vim vocis Custodire hic non satis attendit Vir eruditus : non enim armis, sed cultu custodiendum castellum iis committebatur ; quod abunde indicat verbum Excolere alteri additum. Cangiana præterea interpretatio firmatur ex aliis locis ibi prolatis, et maxime ex eo, ubi Haistaldi censum capitis solvere dicuntur. Unde coloni videntur fuisse mediæ conditionis inter ingenuos seu liberos, et servos. Vide in Colonus. Germanis hodie Hagestolz, cælebs. Haistaldi mediis temporibus iidem sunt qui solivagi, rustici mercenarii, non uxorati, neque plenum mansum ab curia aliqua recte pendentem excolentes. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 762. voce Haga-stalt et Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 313. et 484. ubi monet in chartis Sangallensibus non uxoratorum liberos naturales hoc nomine notari.
P. Carpentier, 1766.
An inde Hasez, quasi rustici, Burgundiones appellantur, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 237 :
Ardez, ardez, mettez tout à feu et à flambe aux Hasez, aux Hasez villains Bourguignons.
Aut mendum esse quis suspicabitur, pro Salez ? Vide supra Burgundiones.