« Heerwadium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 180c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEERWADIUM
HEERWADIUM, Herwedium, Militare vadium, a Sax. Heere, exercitus, et Vadium, pignus.
Relevii species quod ab hærede ad rehabendum feudum paternum vel bona hæreditaria
domino præstabatur. Leges feudales Ottonis Comitis in Tecklenburg. apud Ludewig. tom. 2.
pag. 301 :
Si filius ministerialis nostri, vel hæres legitimus, si filius non est, patre præmortuo intra annum et diem jus quod Herwede dicitur, in castro nobis vel Camerario nostro præsentaverit, jus bonorum suorum per hoc salvabit. Si vero præsentatum, nec per nos nec per Camerarium nostrum recipere vellemus, sub testimonio Castellanorum hoc relinquet, et sic iterum jus bonorum suorum salvabit. Per equum meliorem præmortui, vel cum dimidia marca, si equus non est, Herwedium exsolvit, dummodo loco et tempore hoc exhibeat, sicut prædictum est. Si vero intra annum et diem exhibere hoc noluerit, bonorum suorum jus perdet. Qui vero propter legitimam necessitatem exhibere non potuerit, vel quia est peregrinus, vel ex legitimis causis detentus, si necessitatem evadit, qua hora sibi de præmortuo innotuerit, ab eadem prædictum anni et diei competit ad Herwadium exhibendum. Item si ministerialis noster moritur sine legitimo hærede, et unus ex cognatione, de qua plures agere possunt pro hæreditate, alios in dolo prævenerit, equum præmortui pro Heerwadio exhibendo ; si quilibet aliorum, quibus hæc actio competit, dimidiam marcam exhibuerit nobis debito loco et tempore, sicut prædictum est, eodem modo illos audiemus, sicut eum qui primo loco nobis exhibuit equum. Item exhibitio Herwadii per tutores eorum qui sunt minorennes eodem modo, loco et tempore completur, sicut per hæredes ipsos, qui sunt legitimæ ætatis.Vide Heriotum, Catallum, Relevium.