«
2 hercia » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 191c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERCIA2
2. HERCIA, Candelabrum Ecclesiasticum in modum
occæ, seu trigoni, confectum, nostris
Herce. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MS. cap. 77 :
Pallia super
altare non ponuntur, et Hercia non illuminatur.
Charta Odonis Episcopi
Parisiens. ann. 1198 :
Luminaria Herciarum.
Apud Will. Thorn pag. 2152 :
In primis pauperibus die sepulturæ, et die mensis, et pro corpore ficto, cum
Hersia.
Ubi
corpus fictum, est
tumba cenotaphii, seu
cenotaphium ipsum :
Hersia vero, candelabrum in
Herciæ
modum confectum, luminibus variis instructum, quod ad cenotaphii caput erigi solet. Id aperte docet Testamentum Richardi II. Regis Angliæ apud
Rymer. tom. 8. pag. 75 :
Cujus quidem sepulturæ seu funeris nostri exequias more
regio volumus celebrari ; ita quod pro prædictis exequiis, iv. Herciæ
excellentiæ convenientes regali, pro eodem funere nostro honestius exequendo, in locis
subscriptis, per executores nostros præparentur.
Errat ergo
Somnerus qui
Hersiam hoc loco ipsum cenotaphium intelligi vult, quod Angli
a
Hearse vocant, ab ipsa
Hercia i. partem pro toto. Nam quod a Saxonico
vocis
etymon accersit, nihili, opinor, est. Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag.
332.
P. Carpentier, 1766.
◊ Obituar. Ms. eccl. Camerac.
fol. 6. v° :
Ornantur luminari quinque Herciæ sivæ coronæ, prout fit in aliis
solemnitatibus B. Virginis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Herchia, Eadem notione. Spicileg. Fontanell. MS. pag. 394 :
Feria quinta Parasceve
et feria sexta et sabbato Herchia debet esse ad dextrum cornu magni altaris, et ibi
debent esse 26. cerei illuminati ad matutinas, et inde extingui a famulo sacriste unus
post alium ad quemlibet psalmum et lectionem, videlicet sex in 1. Noct. sex in 2. et sex
in 3.
Statuta antiqua Capituli Senon. :
Item in utroque festo S. Stephani
debet centum cereos pro una Herchia.
Ordinarium Lexoviense MS. :
In prima
nocte Tenebrarum et duabus sequentibus accenditur luminare sicut in festo novem
lectionum et ultra habentur viginti quinque cerei in Herchia super altare majus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hercium, in Testamento Johannis de
Nevill ann. 1386. apud
Madox Formul.
Anglic. pag. 429 :
Volo quod xxiv. torches et v. tapers,
quolibet taper pondere x. librarum, præparentur pro sepultura mea, absque
ullo alio Hercio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hertium, apud Bernardum part. 2. Ord. Cluniac. cap. 25 :
Tria pallia super altare
non ponuntur, et Hercia non illuminantur.
Erza, Eadem notione. Statuta Cluniacensia S. Petri Venerab. Abbatis Cluniac. cap. 52 :
In reliquis vero festivitatibus quibus accendi solebat machina illa ferrea, quæ
vulgo Erza vocatur, pro illa lampadibus vitreis illustretur.
Heia, videtur simili perinde significatu sumi, (nisi
hercia legendum sit) in
Synodo Exoniensi ann. 1287. cap. 12 :
Vas ad aquam benedictam, Heia ad Tenebras,
candelabrum Paschale, etc.