« »
 
[]« Heremita » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 196a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HEREMITA1
HEREMITA, Cella, habitatio Eremitæ, Gall. Hermitage. Acta B. Thomassi tom. 3. Martii pag. 596 :
Plures Sacerdotes ex devotione venerunt ad prædictam Heremitam ad celebrandum, in festo S. Hieronymi, cujus vocatur ecclesia Heremita ejus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Heremitarium, Eadem notione. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 656 :
Dedit... Heremitarium in valle de Cerasa, et Ecclesiam Sanctæ Mariæ in Aviliano.
Vide Eremitorium in Eremitæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Heremitagium, Hermitorium. Monast. Anglic. tom. 2. pag. 339 :
Vulgariter autem locus iste a laicis Heremitagium nuncupatur propter solitudinem ; non quod Heremita aliquis aliquo tempore ibidem solebat conversari. Capellam sive Hermitorium,
apud Th. Blount in Nomolex. Anglic.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Heremitarius. Eremita. Hist. Britan. tom. 2. pag. 73 :
Dedit... locum supradictum in eleemosynam et dedit licentiam quantum ex sylva et saltu in circuitu potuisset præparare et abscindere, sicut Heremitario in deserto, qui non habet dominatorem, excepto Deo solo.