« Hospitium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 241a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOSPITIUM1
HOSPITIUM, Idem quod Gistum, procuratio, Molestia hospitum, in leg. 2. et 4. Cod. de Metatis (12,
40.) Synodus Ticinensis anno 855 :
Quando etiam Episcopos, Abbates, vel Comites, seu fidelium nostrorum quempiam in propria villa morari contigerit, cum suis in suis maneant domibus, ne sub obtentu Hospitii vicinos opprimant, vel eorum bona diripiant.Concilium anonymum ann. 904. can. 11 :
Ut in domibus Ecclesiarum neque Missus, neque Comes, vel judex quasi pro consuetudine, neque placitum, neque Hospitium vindicent, etc.Willelmus Neubrigensis lib. 4. cap. 14. et Joan. Brompton. pag. 1193. de Legato Sedis Apostol. :
Et nomine suæ legationis cum excessivo numero Hospitia a cunctis per Angliam exegit Monasteriis : minores vero domus, quæ pondus Hospitii ferre non poterant, certa summa, id est, octo vel quinque marcarum Hospitia redemerunt.Bulla Honorii III. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 817 :
Et quod eidem annuatim Hospitia duo darent.Charta S. Ludovici Reg. ann. 1255. ex Tabul. S. Dionysii :
Acceperamus apud Cormellas Parisiorum Hospitium et procurationem per duas vices, quæ consuetudo vulgariter gista vocatur.Charta Rainaldi Burgundiæ Comitis ann. 1148 :
Ut usualem illam Hospitii susceptionem in villa S. Stephani, quæ dicitur Tercennais, habemus, etc.Statuta synodalia Episcopi anonymi ann. 1237. tom. 2. Concil. Angl. :
Præcipimus .... ne Patroni Ecclesiarum laïci, sive sint Anglici, sive alicujus nationis, Hospitia a Clericis beneficiatis extorqueant, vel exigant de cætero.Vide Thomasserium in Consuet. localib. Bituric. pag. 62. et infra in Mansionaticum.
Hospicietum, Eadem notione. Stephanus Tornac. Epist 282. Ed. Molineti :
Aliquam procurationem, sive ut vulgariter loquamur, Hospicietum aut gistum receperunt.Ubi expressit Gallic. Hospice.
Hospitium, Domus, in quo consistunt
hospites, seu Mansionarii. Concilium Senonense sub Lothario Imp. ann. 834 :
In summa sunt mansa centum nonaginta, et Hospicia decem et novem.Polyptychus Floriacensis :
Sunt ibi Hospitia 7. et manent ibi inter mansos et caroperarios et manoperarios et Hospitia homines 121. etc.Codex MS. Irminonis Abbatis S. Germani fol. 2 :
Ermengaudus tenet Hospicium, solvit inde in anno pullum 1. ova v.Quod ibidem sæpius recurrit. Epitome Constitut. Eccl. Valentinæ tom. 4. Concil. Hispan. pag. 154 :
Hospitia ecclesiarum parochialium. et beneficiorum ... visitentur anno quolibet, more Hospitiorum Capituli. Ὁσπίτιον,Græcis, eadem notione. Vide Glossar. mediæ Græcitatis. et Gerardi Indic. Polypt. Irmin.
Hospitium, seu domus hospitum in Monasteriis, in Charta Charitatis Cisterciensis cap. 2.
apud Cæsarium lib. 1. Miracul. cap. 13. etc. Vetus
Ceremoniale MS. B. M. Deauratæ :
Pauperes debent esse in numero quatuor viginti, quibus debet dari de mane in Hospicio domni mei Deaurate in aliquo loco honesto, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hospitium Regis, Regis familia, Gallice Maison du Roy. Epistola Petri de Condeto tom. 2.
Spicil. Acher. pag. 566 : Sciatis quod cum in exercitu ejus tam de Hospitio suo, quam extra tot quotidie moriuntur, vel saltem infirmantur, quod fere nullus est qui præ morbi pestilentia debeat securari.Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Magister Hospitii, in Charta Caroli VIII. Regis Franc. ann. 1497. apud Ludewig. tom. 6. pag. 97 :
Dominus de Fay Magister Hospitii nostri nobis retulit, quo pacto ob adversam valetudinem, que sibi contingit in itinere, communicatio illa ... fuerit interrupta.
Hospitia Studiorum : ita vocant in Anglia Juris Collegia in Universitatibus, seu Academiis, in
quibus, qui Juri addiscendo operam collocant, morantur. Joannes Fortescutus de Laudibus
Legum Angliæ cap. 49. ait in quolibet studio esse
decem Hospitia minora, quandoque vero plura, quæ nominantur Hospitia Cancellariæ, ad quorum quodlibet pertinent centum studentes ad minus, et ad aliqua eorum major in multo numerus, licet non omnes semper in eis simul conveniant. Studentes etenim isti, pro eorum parte majori, juvenes sunt, originalia, et quasi legis elementa addiscentes, qui in illis proficientes, ut ipsi maturescunt, ad majora Hospitia studii illius, quæ Hospitia Curiæ appellantur, assumuntur. Quorum majorum quatuor sunt in numero, et ad minimum eorum pertinent in forma prænotata, ducenti studentes aut proprie. In iis enim majoribus Hospitiis nequaquam potest studens aliquis sustentari minoribus expensis in anno quam 80. scutorum, et si servientem sibi ipse ibidem habuerit, ut eorum habet pluralitas, tanto tunc majores ipse sustinebit expensas. Occasione vero sumptuum hujusmodi ipsi Nobilium filii tantum in Hospitiis illis leges addiscunt, cum pauperes et vulgares, pro filiorum suorum exhibitione tantos sumptus nequeant sufferre ... quo fit, ut vix doctus in legibus illis reperiatur in Regno, qui non sit nobilis, et de nobilium genere egressus ... In his revera Hospitiis majoribus, etiam et minoribus, ultra stadium legum, est quasi gymnasium omnium morum, qui nobiles decent. Ibi cantare ipsi addiscunt, similiter et se exercent in omni genere harmoniæ. Ibi etiam tripudiare, ac jocos singulos Nobilibus convenientes, qualiter in domo regia exercere solent enutriti : in ferialibus diebus eorum pars major, legalis disciplinæ studio, et in festivalibus sacræ Scripturæ, et Chronicorum lectioni post divina obsequia se confert. Ibi quippe disciplina virtutum est, et vitiorum omnium exilium : ita ut propter virtutis acquisitionem, vitii etiam fugam, Milites, Barones, alii quoque Magnates et Nobiles regni, in Hospitiis illis ponunt filios suos, quamvis non gliscant eos legum imbui disciplina, nec ejus exercitio vivere, sed solum ex patrociniis suis.Mitto reliqua, quæ ibi lector inspicere, si tanti est, poterit. Vide Servientes ad legem in Serviens.