« »
 
[]« Hunniscus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 265c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUNNISCUS
HUNNISCUS, pro Hunnicus, inflexione Anglo-Saxonibus et Longobardis familiari. Carolus M. in Epist. ad Offam Regem Merciorum, quam describunt Radulfus de Diceto, Willelm. Malmesburiensis, et Matth. Paris, seu quis alius, in Vitis Abbatum S. Albani :
Vestræ quoque dilectioni, unum balteum, et unum gladium, Hunniscum, et duo pallia serica duximus destinanda.
Ubi Hunniscum, non videtur esse adjectivum gladii, quod vult Watsius ; sed aulæum ita nuncupatum, quod apud Hunnos texeretur, illudque esse, quod ἀμφίθυρον Οὐννιϰὸν appellatur in Epistola Chosrois, apud Theophylactum Simocattam lib. 5. cap. 14. Evagrium lib. 6. cap. 20. et et Nicephorum Callisti. Sunt autem ἀμφίθυρα vela, quibus januæ cancellatæ obducebatur, quasi ἀμφία θυρῶν, uti innuimus in Descript. ædis Sophianæ n. 72. Neque aliud est
coopertorium Sarmaticum, quo altare dominicum cum oblationibus tegebatur
, apud Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 8. ubi rarum, id est, tenue et pellucidum fuisse innuit.
Hunnisci, Equi ex Hungaria, vulgo Hongres. Vegetius lib. 4. Artis veterin. cap. 6 :
Hunniscorum longe primo docetur utilitas patientiæ, laboris, frigoris, famis.
Et in Præfat. lib. 2 :
Nunpuid vero exemplo Hunnorum, sive gentium aliarum artis etiam ipsius (veterinariæ) usus intercidet, dum homines refugientes expensas, barbarorum consuetudinem imitari velle se simulant, et incurata animalia hibernis pascuis, et negligentiæ casibus dedunt ? etc. Sarmatas porro,
seu Hungaros,
Equorum plurimis ex usu castratis usos, ne aut feminarum visu exagitati raptentur, aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores
, observatum ab Ammiano lib. 17. ut et a Strabone lib. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hunnisoni, Eadem notione, nisi pro Hinnisoni a verbo Hinnire. Will. Brito lib. 11. Philippid. :
.... Nunc corpora forti
Prensa manu, quando spatium non invenit ictus,
Hunnisonis depellit equis, nunc juxta peremptis.