![[]](img/image.png)
HURE, vox Teutonica, Locatio, ab Hueren, conducere, Hire, Anglis. Chron.
Hamel. apud Leibnit. Script. Brunsvic. tom. 2. pag. 515 :
Hæc autem sunt jura ejusdem civitatis, quæ sequuntur. Buermeister eorum autoritate et ex parte Consulum habebit judicare super omne pretium deservitium(f. de servitio)quod vocatur meinasme vel Hure, et super animalia pennata, et super vestes abluendas, et super loca sepium et super quælibet ædificia.