« »
 
[]« Hutica » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 269a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUTICA
HUTICA. Otbertus Abbas Gemblacensis in Vita S. Veroni n. 2 :
Quædam cista, vulgo Hutica dicta, quantitate magnitudinis ampla, quæ supra beati viri tumbam stabat annonæ plena.
Sic in excuso, pro qua voce perperam viri docti butica restituunt : est enim hutica, quod Belgæ nostri Huche vocant, cista major ac longior. Vide Huchia.
Utica, absque aspiratione. Charta Heccardi Comitis Augustodun. ex Tabulario Persiacensi in Burgund. :
Donate Assuinaro pro sua eleemosyna et planeta castanea, ibi donate et libros, qui sunt S. Benedicti de Floriaco Monasterio, in illa Utica parvula.