« Jejunium quadragesimale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 285c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IEJUNIUM
JEJUNIUM Quadragesimale, in hoc differt a cæteris jejuniis quod in aliis post nonam, in hoc autem post
vesperam reficiebantur. Microlog. cap. 49. Quo vero pacto observaretur a fidelibus,
pluribus docent Socrat. lib. 5. cap. 22. Beletus cap. 11. Baronius ann. 57. n. 195. 196.
Filesaccus lib. de Quadragesima cap. 5. et 6. Haeftenus lib. 10. Disq. Monast. tract. 8.
Binius ad Canones
Apost. Henric. Valesius ad lib. 5. Eusebii cap. 24. Joann. Bapt. Cotelerius
ad Constit. Apostol. Thomassinus Tract. de Jejunio,
Bailletus de Quadragesima, et alii. Vide Quadragesima.
Jejunium Paschale, apud Hincmarum ; observantia paschalis, apud Gregor. in libro Sacram. Idem
quod Quadragesimale.
Jejunia Quatuor a Latinis primitus observata, docemur ex Philastrio in Catal. hæres. :
Per annum 4. Jejunia in Ecclesia celebrantur. In Natali primum, deinde in Pascha, tertium in Epiphania, quartum in Pentecoste. Nam in Natali Salvatoris Domini jejunandum est, deinde in Paschæ Quadragesima, atque in Ascensione itidem in cœlum post Pascha die quadragesimo, inde usque ad Pentecosten diebus decem, etc.Vide Quadragesima.
Jejunium Sabbati, Petrus Damiani in Vita S. Romualdi n. 15. initium habuisse ait a Silvestro PP.
Ast alii antiquius putant, et in Oriente institutum ab hæreticis contra Judæos, statim
initio Ecclesiæ. Innocentius vero Pontifex Epist. ad Decentium ait, in quibusdam
Occidentis partibus illud fuisse indictum, quod Apostoli Sabbato sancto non minus ac feria
sexta præcedente in mœrore positi jejunaverint. Cassianus lib. 1. Instit. cap. 7. istius
jejunii causam affert, quod S. Petrus, postridie cum Simone Mago conflicturus, antecedente
Sabbato cum fldelibus jejunaverit, et illud jejunium in consuetudinem abierit. At hanc
historiam incertam esse ait S. Augustinus Epist. 86. Utcumque sit, constat in Romana
Ecclesia diu jejunatum esse : at contra in Ecclesia Orientali, in qua nunquam jejunabatur,
nisi in Sabbato S. ac ne quidem in ipsis Quadragesimis. Quod Cassianus lassitudini a
jejunio quinque dierum antecedentium adscribit : S. vero Cyrillus Catech. 4. quod
Catholici noluerint participare cum hæreticis. Vide Concil. Eliberit. can. 26. S. August. Epist. 118. S.
Hieron. Ep. 28. Innocent. I. Ep. 1. cap. 4. Leonem
Papam Epist. 11. et specialem hac de re Quesnelli Dissertationem ad calcem Operum ejusd.
S. Papæ, Isidorum lib. 1. Offic. cap. 4. Cod. Carolinum Epist. 95.
Vitam S. Nili junior. pag. 132. etc. Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 184. 187. Baron. ann. 34.
n. 156. etc. Huc referenda, quæ in hanc sententiam congessit Cotelerius ad lib. 5.
Constit. Apost. cap. 15.
Jejunium Feriæ Quartæ et Sextæ, ab Apostolis institutum tradunt plerique : et quarta quidem, quod ad vesperam
captus sit Dominus ; sexta autem, quod in ea sit crucifixus, ut habent Epiphanius in
Expos. fid. S. Petrus Alexandr. can. ult. de Pœnit. S. Apollonius apud Rufin. lib. 1. Vitæ
Patr. cap. 7. Quod quidem jejunium in Ecclesia Romana non sub S. Augustino duntaxat, sed
et a Monachis in Occidente passim observatum, Ludovico Pio imperante docet Concilium
Aquisgran. cap. 18. Istius jejunii meminere Canones Apost. can. 61. Clemens Alex. lib. 7.
Strom. S. August. Epist. 86. Clemens in Constit. Apost. lib. 5. cap. 15. et ult. lib. 7.
cap. 23. Ignat. ad Philipp. 13. Tertullianus de Jejunio cap. 2. 10. 14. Epiphanius,
Prudentius, Ambrosius, Cyrillus lib. 10. in Leviticum, Nicolaus I. PP. in Resp. ad Bulg.
cap. 4. 5. 60. Philostorgius lib. 10. cap. 12. Socrat. lib. 5. cap. 21. lib. 7. cap. 22.
Rupert. lib. 3. de divin. Offic. cap. 5. Baron. ann. 34. n. 168. Haeftenus
lib. 10. Disq. Monast. tract. 7. Disq. 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Exinde vero,
refrigescente Christianorum pietate, paulatim in desuetudinem abire cœpit isthæc antiqua
jejunii religio ; diutius tamen perseveravit jejunium sextæ feriæ. Et quidem circa finem
x. seculi, retenta tantum pro feria iv. carnis abstinentia,
jejunium pro feria vi. præceptum, vel, ut rectius dicam, suasum legimus in
Concilio Ansano ann. 990. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 76 : Laici omnes feria iv. a carne abstineant, et vi. feria jejunent, si ita possunt perficere, aut pauperibus eleemosynas tribuant.
Jejunium Secundæ et Quintæ Feriæ, Quod Judæorum fuit, ut est apud Clementem lib. 7. Constit. Apost. cap. 23. ad
quem vide Cotelerium.
Jejunium Vernale, Æstivale, Autumnale, et Hiemale, seu
Jejunium primi, quarti, septimi, et decimi mensis, vel quatuor temporum, ubi primus mensis est Martius, a quo annum auspicabantur ; quartus Junius ; septimus September, et decimus December. Vide vetus Kalendarium Rom. editum ab Allatio lib. de Dominic. et Hebd. Græcor. cap. 37.
◊
In primo mense., inquit Ordo Romanus,quarta et sexta feria, vel Sabbato in prima hebdomada ipsius mensis primum jejunium celebratur
◊ Secundum temporis jejunium, in quarto mense, in secunda
hebdomada ipsius mensis, quarta et sexta feria vel Sabbato consummatur.
◊
Tertium temporum jejunium septimi mensis, id est, Septembris, tertia hebdomada ipsius
mensis, ut
◊ Quartum jejunium, quarta hebdomada, in iisdem feriis
consummantur,... et tunc sacri Ordines in Ecclesia Romana de iis qui vocantur
Cardinales, tradi consueverunt. Alibi :
Ut autem hoc jejunium celebretur in largitione sacrorum Ordinum, Ecclesiæ primitivæ mos obtinuit.Sed postmodum Gregorius VII. PP. statuit, ut jejunium, quod dicitur Martii, in prima hebdomada Quadragesimæ, secundum in hebdomada Pentecostes celebraretur, tertio et quarto more solito remanentibus, ut est apud Micrologum cap. 24. quod sane in Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. can. 2. in Quintilineburgensi ann. 1085. 13. Gregorii Pontificatus, ac deinde in Placentino ann. 1034. in Concilio Claromontensi ann. 1095. can. 27. et in Conventu generali Episcoporum Germaniæ in Northusens. ann. 1105. apud Conradum Uspergensem statutum legimus. De tempore jejunii quatuor temporum, prostant hi versus :
Horum porro jejuniorum denuntiatio olim flebat in Ecclesia, in Missa, post illa verba :Vult Crux, Lucia, Cinis, Charismata dia,Quod det vota pia quarta sequens feria.
Pax Domini sit semper vobiscum, et cum spiritu tuo.Post hæc enim
commonebatur plebs pro jejunii 1. 4. 7. et 10. mensis temporibus,ut est in Codice Remensi in orationibus quotidianis ad missam, apud Menardum, Formulam itiusmodi denuntiationis jejunii quatuor temporum habet Gregorius Magnus in libro Sacramentor. pag. 106. Cardinalis Bona lib. 2. Rerum Liturgicarum cap. 16. num. 4. et cap. 1. num. 4. lib. 1. Sacrament. Ecclesiæ Romanæ cap. 82. Ejus etiam mentio est in Capitulis Caroli M. lib. 6. cap. 183. 186. et lib. 7. cap. 98. 135. Agunt de his jejuniis Callistus I. PP. Ep. 1. cap. 1. quem hujus jejunii auctorem faciunt Pontificale, necnon Leodicenses in Epist. ad Trevirens quam consulas, sicut et Trevirensium ad Leodicenses hac eadem de re apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 292. et seqq. S. Augustinus, S. Leo in Homiliis, Gelasius PP. apud Holstenium in Concil. Rom. pag. 216. Isidor. Hispal. lib. 1. Offic. cap. 36. ubi nulla mentio jejunii Decembris, Ivo part. 4. cap. 26. 33. Eghbertus de Ecclesiastica institutione pag. 109. Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 19. 21. 22. 23. 24. Alcuinus de divin. Offic. Amalarius lib. 2. cap. 2. Micrologus cap. 24. 25. 26. 27. Rupert. lib. 3. de divin. Off. cap. 5. 6. lib. 10. cap. 26. Homilia Incerti in Appendice edit. Capitular. Baluzianæ pag. 1376. Honorius Augustod. lib. 3. cap. 150. Durand. lib. 6. cap. 6. Denique Baronius ann. 57. n. 207. et Card. Bona loco laudato.
Jejunium in Litania Majore, indictum olim a Mamerto Episcopo Viennensi, et ab Ecclesia potmodum ohservatum.
Joannes Abrincensis Episc. de Off. Eccl. pag. 55 :
Litania major, si infra octo dies Paschæ evenerit, nullum jejunium, nulla abstinentia, nec aliqua ejus mentio fiat, nisi festiva tantum processio. Si autem alio tempore evenerit, omnes exceptis parvulis et infirmis jejunent, etc.Istius jejunii mentio est apud Sidon. lib. 5. Epist. 14. lib. 7. Epist. 1. In Concilio Engelheimensi ann. 948. cap. 7. Moguntino cap. 33. apud Burchard. lib. 1. cap. 94. interrog. 48. lib. 13. cap. 7. lib. 19. cap. 5. et Ivonem part. 4. cap. 40. Petrum Damian. lib. 6. Ep. 35. etc.
P. , 1766.
◊ Minus attente locum
Joannis Abrincensis hic allegat Cangius ; aut male a Mamerto hocce jejunium, de quo ille
Johannes, institutum scribit vir doctissimus : etquidem Litaniæ Mamertinæ in triduo ante
Ascensionem Domini celebrantur, atque adeo infra octo dies Paschæ evenire non
possunt. Vide in Litaniæ.Jejunium Kalendarum Januarium, ideo statuit
Ecclesia universalis,De eodem jejunio Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 40 :inquit Ordo Romanus,quia cum imperiti homines secundum dementiam gentilium hunc diem a Principe suo Jano, quem pro Deo colebant, ita vocatum, multis Diabolicis spurcitiis sacrarent : quatenus his calamitatibus auctor vitæ finem imponeret, jejunium publicum in isto die fieri præcepit.
Proinde ergo SS. Patres considerantes maximam partem generis humani eodem die hujusmodi sacrilegiis ac luxuriis insidere, statuerunt in universo mundo per omnes Ecclesias publicum jejunium, per quod agnoscerent homines in tantum se prave agere, ut pro eorum peccatis necesse sit omnibus Ecclesiis jejunare.Adde Alcuinum lib. de Divin. Offic. cap. 4.
Jejunium Kalendarum Novembrium, universaliter ab omnibus fidelibus observatum, illiusque causam tradit Isidorus
lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 39.
Jejunium in festis Apostolorum. Vide Petr. Damian. lib. 6. Epist. 35. Beletum cap. 11. Durand. lib. 6. cap. 7. n.
16. 17. 18. etc.
Jejunium Vigiliæ Assumptionis Deiparæ de quo Concilium Salegunstadiense ann. 1022. cap. 1. Petrus Damianus lib. 6.
Epist. 35. Joan. Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 62. Durandus lib. 6. cap. 7. num. 12. lib.
7. cap. 24. n. 9. In Statutis Eccl. Leodiensis ann.
1287. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 853. præcipitur ut in hac vigilia etiam a
lacticiniis abstineatur.
Jejunium Ascensionis Domini. Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 40 :
Ante diem Ascensionis Domini mos est Ecclesiarum Occidentis, per tres dies proximos jejunium exercere, et Litanias agere, etc.Concilium Aurelianense I. can. 27 :
Rogationes, id est, Litanias ante Ascensionem Domini ab omnibus Ecclesiis placuit celebrari : ita ut præmissum triduanum Jejunium in Dominica Ascensionis Festivitate solvatur,... quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur.Concilium Turon. ann. 567. can. 17 :
De jejuniis vero antiqua a monachis instituta serventur, ut de Pascha usque ad quinquagesimam, exceptis RogationibusConcilium Copriniacense circa ann. 1255. can. 19 :(quibus et ipsis laicis indictum erat jejunium)omni die fratribus prandium præparetur.
In Septimana Ascensionis Domini non debent carnes comedi, nisi in die.Adde Homiliam Anonymi de Decimis et Jejunio editam a Baluzio post Capitularia col. 1376.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Non ita
tamen stricte observatum semper præceptumve ejusmodi jejunium probant Statuta Guillelmi
Episc. Nannet. ann. 1446. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1012 : Insuper, omnibus et singulis Rectoribus, et Vicariis et Capellanis prædictis præcipimus et mandamus, quatenus in Majori Letania, festo videlicet Sancti Marci, et tribus diebus Rogationum parochianis suis jejunare consulant ; non autem sub pœnis excommunicationis, aliove præcepto, prout in nonnullis prædecessorum nostrorum Statutis cavetur, ipsos parochianos faciant jejunare.
Jejunium Epiphaniæ. Joannes Episc. Abrincensis de Officiis Eccles. :
Vigilia vero Epiphaniæ, quam plebes diverse colunt, (alii enim jejunant, et alii prandent,) nobis jejunandum congruum videtur, etc.Vide Petr. Damian. lib. 6. Epist. 35.
Jejunium Pentecostes. Concilium Turonense II. :
Ut post Quinquagesimam tota hebdomada ex asse jejunent.Meminit præterea jejunii hebdomadæ Pentecostes, Concilium Oxoniense ann. 1222. cap. 8. et Concil. Copriniacense can. 19. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 28 :
Secundum jejunium est, quod juxta Canones post Pentecosten alio die inchoatur, .... hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini Ascensionem completur, etc.Ordo Romanus jejunium Pentecostes vocat illud Jejunium 4. temporum, quod post Pentecosten fit. Vide S. Leonem Serm. 1. 2. 3. 4. jejunio Pencostes, Rabanum lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 21. Menard. ad libr. Sacrament. Gregor. pag. 165. et Cotelerium ad Constitut. Apostol. pag. 254.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Commode ergo
interpretandum quod legitur in Capitul. Aquisgranensi ann. 817. ubi jejunium per
hebdomadam Pentecostes his verbis prohibetur : Ut in hebdomada Pentecosten non flectantur genua et non jejunetur, nisi statuti fuerint dies jejunii.De jejuniis quippe Monachorum, uti vocant, regularibus, quæ per hanc hebdomadam interdicuntur isthæc accipienda.
Jejunium Sabbati Pentecostes. Ordo Romanus :
Sabbato in Vigiliis Pentecostes omnes jejunium faciunt, etc.Idem statuitur lib. 6. Capitul. Caroli M. cap. 187. et in Capitulis S. Bonifacii Archiepisc. Mogunt. cap. 34. Adde S. Ambrosium Serm. 60. Anonymum in Homil. de Decimis et Jejunio edit. a Baluzio, et Durandum l. 6. cap. 7. num. 17. In aliquot tamen diœcesibus apud nos Jejunium istud haud observatur.
Jejunia Temporalia, quæ in 4. Temporibus fieri solent. Statuta Ordinis Cartusiensis 1.
part. cap. 3.
Jejunium Purificationis B. Mariæ. Joan. Episcop. Abrinc. de Offic. Eccles. :
Nullam enim celsitudinem reverentiæ hujus diei(Epiphaniæ)reperimus, quam in omnibus diebus Purificationis B. Mariæ, in quibus per aliquot dies jejunamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jejunium in Vigilia B. Fidis jam ex more institutum apud Ruthenos confirmat Paschalis II. PP. in
Bulla ad Begonem Abbatem Conchensem apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 337 : In Ruthenico igitur pago, præsertim apud Conchense vestrum Monasterium, ubi Beatæ Fidis corpus requiescere creditur, ante secundum Nonas Octobris quibus eadem virgo martyrium consummasse legitur, sicut ex more vos devotissime agere audivimus, vigilias et solemne jejunium celebrari annuimus et decreti præsentis auctoritate firmamus.
Jejunium Vigiliæ S.
Laurentii,Durandus lib. 6. cap. 7. n. 12. et 20. cap. 4. n. 1. ex Beleto cap. 145. Idem Durandus lib. 7. cap. 23. n. 1 :solius inter Martyres celebrat Ecclesia,quia beatus Laurentius gravius cæteris passus est. Unde B. Sixtus dixit ei : Majora tibi debentur pro Christi fide certamina.
Beatus Laurentius, quia post beatum Stephanum inter alios Martyres primatum obtinet, vigiliam habet, non quia majorem pœnam sustinuerit, quam alii, nam multi tantam pœnam sustinuerunt, sicut B. Vincentius et B. Georgius, et alii quidam : sed propter Officium Prædicationis et propter Martyrii locum, quia Romæ : et propter bonam administrationem thesaurorum Ecclesiæ.Idem n. 5. ait solum inter Martyres habere jejunium institutionis. Hinc mirari subit, cur aliquot Francici Præsules in nupera Festorum abrogatione, et Festum S. Laurentii et Jejunium pariter abrogarint, cum, ut ait ibidem Durandus,
generalia et specialia Jejunia per Episcopos in Synodo et Conciliis instituta, solvi non debeant.Vide Concil. Salegunstad. cap. 1. et Copriniacense cap. 19. Synodum Bajocensem ann. 1300. cap. 66. etc.
Jejunium Festi S. Martini, solius inter Confessores celebrat Ecclesia. Durandus lib. 6. cap.
7. n. 20.
Jejunium in Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ, apud Anonymum Homilia de Decimis et Jejunio, edit.
Baluzianæ. Vide Durandum in Rational. lib. 7. cap. 14. n. 4.
Jejunium Vigiliæ Festi Omnium Sanctorum. Vide Durand. lib. 6. cap. 7. n. 13. lib. 7. cap. 34. n. 5.
Jejunium S. Michaelis. In Legibus Ethelredi Regis apud Habant editis § 2. apud
Bromptonum, statuitur, ut omnis Christianus, qui ætatem habet, jejunet tribus diebus in
pane et aqua ante Festum sancti Michaelis, scilicet die Lunæ, die Martis et die Mercurii,
et ad Confessiomem vadat, et nudis pedibus ad Ecclesiam, etc.
Jejunium Banni, et jejunium Bannitum, banno seu Edicto publico indictum. Indictum
jejunium, lib. 5. Capit. Caroli Magni cap. 87. 152. in Epist. Pipiui Regis ad Lullum
Episc. et apud Amalarium de Ordine Antiphonarii cap. 77. Ita Indicere jejunium,
dixit Sidonius lib. 7. Epist. 7. ut et Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 34. quemadmodum
Indicere hostem, Annales Francorum Bertin. ann. 867. quod alii Hostem
bannire. Concil. Salegunstadiense cap. 15. et Capitulare Ahytonis Episcopi Basiliensis
cap. 8 :
Indictum vero jejunium, quando a Palatio vel a DomnoDe Jejuniis vero a Regibus indictis agunt Gregorius Turon. lib. 9. cap. 21. Carolus M. in Epist. ad Fastradam Reginam, Capitulare ann. 828. Epistola generalis Ludov. Pii, ex Placito Aquisgranensi, et Anonymus de Miracul. S. Wismari cap. 1. extremo.(al. Domo)fuerit denuntiatum, ab omnibus generaliter observetur.
Jejunium Bannitum, inquit Serrarius lib. 1. Rerum Moguntiac. cap. 32. fuit magnum et intensum
Jejunium, quod ad Dei bannum seu pœnam, iramque avertendam ab iis suscipiebatur, qui se
banno divino dignos agnoscebant, (videat Lector, an hæc probet) hujusque ad nostra fere
tempora fuit in Moguntina Ecclesia usus, et eo modo fere per triduum servabatur, iisdemque
Feriis, quemadmodum Quatuor Temporum jejunia, sed aliis hebdomadibus, quas ad memoriam
versiculo isto significabant :
Id est, post Dominicas, quibus canitur Salus et Misericordia, quarum illa est Dominica, 19. post Trinitatem, hæc Dominica prima post Quasimodo. Jejunii banniti originem sic ex MS. Codice refert idem Serrarius :Post Salus et Miseri tibi erunt jejunia banni.
Feria secunda, quarta, et sexta post Dominicam Misericordia Domini, et Salus populi, Jejunium Banni in tota Diœcesi Moguntina institutum est contra plagam aboriendi, quæ otim in diœcesi Moguntina graviter in hominibus et bestiis sæviebat, curataque est, et remota a Domino misericorditer per hanc observantiam, quæ agitur in Ecclesiis Collegiatis, cum Processionibus, jejuniis, et orationibus singularibus ibi institutis, cum abstinentia carnium in populo, feriis 2. et 4. olim etiam feria 6. cum abstinentia ovorum et lacticiniorum, quod modo relaxatum est. Nemo igitur hujusmodi modicam abstinentiam observare negligat aut contemnat, ne incurrat Dei vindictam, qualem communiter incurrunt temerarii prævaricatores.Codex alius :
Feria secunda post Dominicam Misericordia Domini, celebratur jejunium Bannitum : qua die post Primam itur ad sanctum Joannem, et in exitu cantatur. Omnipotens Deus nostrorum consolatio, et deinde incipitur Missa, qua finita legitur Sexta, et postea reditur ad Ecclesiam Moguntinam cum Litania.... Feria quarta in jejunio Bannito itur post Primam ad Ecclesiam Moguntinam cum Litania... Feria quarta in jejunio Bannito itur post Primam ad Ecclesiam S. Mariæ ad Gradus, et ad exitum cantatur Antiphona, Oremus, Dilectissimi : cætera, ut supra. Feria sexta in Jejunio Bannito, itur post Primam ad S. Mauritium, et in exeundo de Choro per totam viam mediam cantatur, Timor et tremor venit in Niniven, et cætera, ut supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jejunium pro defunctis præcipitur in Capit. ann. circiter 744. cap. 2 : Fideles pro defunctis amicis Jejunia et oblationes triginta diebus adimpleri faciant.
Jejunium Dispensationis est, quod celebratur in Vigiliis solennium dierum et magnarum Festivitatum, ut
Natalis Domini. Durand. lib. 6. Rat. cap. 7. n. 7. Vide Vigiliæ.
Jejunium Votivæ Promissionis, ut si quis vovet, quod certa die jejunabit, vel a carnibus abstinebit. Beletus
cap. 11. et Durandus l. 6. cap. 7. n. 8.
Jejunium Pœnitentiale,
quod Ecclesiastico more pœnitentialibus traditur ad remedium, inquit Sigefridus Episcop. Moguntinensis Epist. 3.
Jejunia Indicta in pœnitentiam, quo pacto redimerentur, docent Canones saxonici sub Edgaro Rege
dati, cap. de Satisfactione, § 18. 19.
Jejunia Triduana, in electionibus Episcoporum observata fuisse animadvertere est in Formulis
antiquis apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 604 :
Ideoque ammonemus ut Triduana Jejunia ab omnibus in ista parochia commorantibus fieri jubeantur.Abbatum quoque electioni aliquando jejunium præivisse, testis est Guibertus Gemblacens. in Epistola ann. circiter 1182. ubi de electione Abbat. Majoris Mon. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 609.
Jejunia Monachorum. Vide Concilium Turonense II. can. 17.
Jejunium Escarum, in quo a carne abstinetur, in Charta Manassis Episcopi Aurelian. ann. 1210. in
probat. Hist. Blesensis pag. 10.
Purgatio per Jejunium. Leges Kanuti Regis cap. 7. apud Bromptonum :
Cum sociis se purget, vel Jejunium ineat, si opus est, et applicetur ad Corsned, et fiat voluntas Dei.Ordo Romanus et Beda in Præfatione ad librum de Remediis peccatorum :
Singula quæque dijudicet, et aliquos a cibis abstinendo, alios eleemosynas dando, nonnullos sæpius flectendo genua, sive in cruce stando, aut aliquid aliud hujusmodi, quod ad animæ salutem pertinet.Benno Cardinalis de Vita Hildebrandi, seu Gregorii VII. PP. :
Idem PræsumptorInnocentiæ vel assertionis probatio per jejunium. Nihil ergo huc spectat locus ex Ordine Romano prolatus, ubi de animæ per jejunium purgatione sermo est.(Gregorius VII.)Jejunium indixit Cardinalibus, ut Deus ostenderet, quis rectius sentiret de corpore Domini, Romanane Ecclesia, an Berengarius, per hoc manifeste probatus infidelis, cum in Nicæno Concilio scriptum sit, quia dubius in fide, infidelis est. Et de corpore Domini signum quæsivit, quod petente B. Gregorio ad firmandam mulieris fidem contigit, quando panis Christi formam accepit digiti : et misit duos Cardinales, Othonem et Cunonem ad sanctam Anastasiam, ut ut cum Suppone ejusdem Ecclesiæ Archipresbytero, triduanum jejunium peragerent, et illi tribus diebus singulis per dies singulos Psalterium et Missas decantarent, ut supradictum signum eis Christus ostenderet : quod minime contigit.
Jejunii Superpositio. Vide Superpositio.
Jejunia Legitima, id est, ex præcepto observanda. Collectio
antiqua Canonum pœnitent. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 50 :
Jejunia legitima tria sunt in anno pro populo, xl. ante Pascha, ubi decimas anni solvimus, et xl. ante Natale Domini, et post Pentecostem xl. dies et noctes.Vide Quadragesima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jejunium, Fames. Barthii Glossar. ex Roberti Monachi Hist. Palæst. : Hanc famis asperitatem, ut suos probaret, evenire permisit Deus. Nam et suos premebat Jejunio, et vicinas nationes disterminabat gladio.