« »
 
[]« Imago » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 296a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IMAGO
IMAGO, masc. gen.
Cum parvo imagine aureo ad figuram D. N. J. C
. in Charta ann. 1398. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 227.
Imago, Vexillum Sanctorum imaginibus insignitum. Epistola Adriani PP. in Codice Carolino 92 :
Neapolitani vero cum magno obsequio cum signis et Imaginibus eos suspicientes, Neapolim ingressi sunt.
Honorius III. in V. Compilat. Decret. tit. 6. cap. 1 :
Invenimus pro Patriarcha (Gradensi) probatum, quod recipiebatur in ipso Monasterio processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et Icona. Et quando revertebatur a gradu, pulsabantur ibi campanæ.
Vide Agalmen.
Imago Auri, Nummus aureus, Regis imagine signatus. Regiam Majest. lib. 4. cap. 40. § 7 :
Pro vulnere in facie, vulnerans dabit unam peciam auri, videlicet unam Imaginem Auri.
Vide Forma 4.