« 3 incantare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 319b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCANTARE3
3. INCANTARE, Injungere, vehementer rogare. Limborch. Sent. Inquis. Tolos. pag. 140 :
Incantavit eum, quod non loqueretur alicui extraneo de eis.Pag. 141 :
Incantavit eam, quod nulli revelaret.Pag. 153 :
Incantabat eum, quod esset constans, quia ipse nihil dixerat contra eum.Pag. 205 :
Illos de domo sua Incantavit, ne prædictum hæreticum revelarent.Et pag. 222 :
Fuit similiter Incantatus, ne revelaret eos.Eodem intellectu vocem Enchanter etiamnum usurpant quidam in inferiori Normannia.
P. , 1766.
◊ Monere, denuntiare.
Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. : Et dixit quod frater Raimundus Audefredus Incantabat illos de baillia, quod non acciperent cirogrillos ; quia præconisatio facta erat, quod nullus caperet cirogrillos sub pœna 60. solidorum.Annal. Victor. MSS. ad ann. 1378. ubi de Romanis petentibus, ut nemo nisi Romanus aut Italicus in Papam deinde eligeretur :
RogaveruntBonifac. prior major. Cartus in Defens. Bened. XIII. cap. 98 :(cardinales)et requisierunt eos(Romanos)ut cessarent a requestis et verbis suis hujusmodi, quæ minas expresse sapiebant, et ex quibus etiam impressionem ipsis per eos fiendam vehementer suspicabantur, quam si facerent, eos ex tunc advisaverunt et Incantaverunt, quod si ejus aliquem eligerent, ipse non esset Papa, sed intrusus.
Nec hoc est detrahere, sed Incantare, instruere, avisare.