« »
 
[]« Inclusi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 328b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCLUSI
INCLUSI, Reclusi, ἔγϰλειστοι, Theodoro Studitæ. Theophani ann. 17. 25. Constantini Copronymi, Anonymo Combefisiano in Lacapeno num. 27. et Auctori narrationis restitutionis Imaginum pag. 719. dicuntur Monachi, qui aut prope vicos, vel Cœnobia, aut etiam in ipsis Monasteriis, in singulares cellas, ex iis non exituri, vitæ solitariæ, quam alias consequi non licet, intuitu sese concludunt, ut Deo sibique vacent : quod genus Monachorum Cassiano Collat. 18. cap. 8. et S. Isidoro in Regula cap. 5. haud omnino probatur, sed nec Johanni Tzetzæ Chiliad. 9. v. 330. Qui vero ad istud strictioris vitæ genus aspirabant, ad id neutiquam admittebantur, nisi post emeritos labores, et data virtutum monasticarum argumenta, petitamque Episcopi vel Abbatis licentiam, a cujus imperio et potestate propterea non eximebantur, ut est in Concilio Venetico ann. 465. can. 7. Agathensi can. 38. Toletano VII. can. 5. Francoford. ann. 794. can. 12. in Statutis Guidonis Episcopi Prænestini ann. 1202. apud Chapeavillam tom. 2. Hist. Leod. pag. 201. et in Regula Solitariorum cap. 15. Qui denique, ut de Eremitis aiebat S. Hieronym. Epist. 4.
De ludo Monasteriorum egrediebantur milites, quos eremi dura rudimenta non tenuerant, qui specimen conversationis suæ multo tempore dederant, qui omnium fuerant minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries aliquando, nec saturitas superaverat, qui paupertate lætabantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum erat, etc.
Sed et Synodus Trullana can. 41. decernit, ut qui clausuram hanc amplecti volunt Monachi, ab Abbate primum, dein ab Episcopo strictius examinentur, nec tamen statim, sed elapso post anno includantur, hac adhibita lege, ut eis in posterum omnis prohibeatur regressus, nisi id evincat utilitas communis, vel alia quævis necessitas, quod ne sic quidem sine Episcopi benedictione fieri iis licet : cujus quidem istiusmodi Inclusorum egressus ob communem utilitatem exempla produnt S. Audoenus lib. 2. de Vita S. Eligii cap. [] 29. et Chronicon Fontanellense cap. 11. Alias in Concilio Toletano æræ 684. can. 5. Monachi, qui a clausura præ tædio aut tepore se subducunt, pro spuriis habentur.
Sed et interdum Abbates ipsi id strictioris vitæ genus amplectebantur, cum interim Monasterii regimen non abdicarent : quod docet vetus Epitaphium Leoniani Abbatis, quod exstat in suburbana æde S. Petri Viennæ :
Epitaphium S. Leoniani. Hic vir sanctitate conspicuus in hac urbe Viennensi Abbas extitit, Sabbaria Pannoniæ ortus, a barbaris captivatus, Gallorum finibus devenit, Augustoduni primum, deinde Viennæ claustro peculiaris cellæ conclusus, quadraginta plus annis tali ordine Christo militavit, tantæ districtionis, ut pæne vultu omnibus undequaque venientibus ignotus introvixerit, cum esset verbo doctrinæ multis ad salutem notissimus. Ita ut juxta cellulam quam plurimos Monachos rexerit, Monachos vero, ambitu Monasterii infra urbem inclusos, ad sexagenarium numerum mirabili ordinatione paverit, et disciplinabiliter custodierit.
Inclusorum ejusmodi regulam peculiarem descripsit Matthæus Raderus, et ex eo Haeftenus lib. 1. Disq. Monastic. tract. 8. Disq. 2. Aliam habet Codex Regularum Monasticar. Holstenii tom. 2. pag. 281. MS. :
Il n'épargnoit ne clerc ne Moine,
Enclus, Hermite, ne Canoine.
Ejusmodi Inclusos, ϰουϐουϰλειστίους appellari apud Pachymerem lib. 12. cap. 2. opinatur vir doctissimus, quod vix putem : cum potius videantur fuisse ex eo Clericorum genere, quos Capellanos dicimus : est enim veteribus Cubiculum, idem quod Capella, ut suo loco docuimus. Vide in Cubicularius.
Inclusorum vere passim meminere Scriptores, S. Augustin. de Oper. Monach. cap. 23. Apophtegm. Patrum in Motio num. 2. in Serapione n. 1. Evagr. lib. 1. Hist. cap. 20. Gregor. M. lib. 4. Dial. cap. 9. lib. 7. Ind. 2. Epist. 54. ubi solitariæ istius vitæ incommoda exaggerat. Paulus Warnefr. lib. 3. de Gest. Langob. cap. 1. Gregorius Turon. lib. 1. Hist. cap. 37. lib. 5. cap. 9. 10. lib. 6. cap. 6. lib. 7. cap. 1. lib. 8. cap. 34. de Vit. Patr. cap. 2. 5. 7. 12. 13. de Gloria Confessor. cap. 86. Aimoinus lib. 3. Histor. cap. 45. S. Anselmus lib. 1. Epist. 37. lib. 2. Epist. 22. Vita S. Poppon. Abbat. cap. 2. n. 46. Vita S. Ayberti n. 11. Sigebert. ann. 1016. 1050. 1058. 1078. Theophanes pag. 367. Anonymus Combefisianus in Lacapeno n. 44. Concil. Aurelian. II. can. 13. Lamethense ann. 1330. can. 9. Vita Burchardi Episcopi Wormaciensis, Marianus Scotus in Chron. ann. 1068. 1069. Petrus Abbas Cluniac. lib. 1. Epist. 20. Vita S. Leodgarii cap. 5. Vita S. Juniani tom. 1. Hist. Franc. pag. 542. Vita S. Geraldi Abb. Grandissilvæ n. 18. Vita B. Mariani Ratispon. Abbat. num. 15. Simeon Dunelm. de Gest. Reg. Angl. ann. 1062. Continuator Hist. Episcopor. Virdun. pag. 268. Radulf. de Diceto ann. 996. Petrus Diacon. Casinensis in Miraculis S. Benedicti Casini patratis n. 42. Ughellus tom. 5. Italiæ sacræ pag. 424. et alii sine numero. Vide Glossarium mediæ Græcitatis in voce Ἔγϰλεὶστοι, col. 344. Haltaus. Glossar. German. voce Einvermauern, col. 375. et Murator. Antiq. Ital. tom. 5. col. 366.
Inclusas etiam Sanctimoniales, quæ id instituti sectatæ sunt, recensent non [] paucas Scriptores, Greg. Turon. lib. 6. cap. 29. Dodechin. ann. 1136. S. Brigitta in Revelat. lib. 4. cap. 127. 128. W. Malmesburg. lib. 3. Hist. pag. 112. etc.
Inclusa, Inclusoria, Incluseria, Ædes, ubi Inclusi, seu Monachi degunt : ἔγϰλειστρα, in Synodo Trullana can. 41. et apud Theophanem ann. 25. Copronymi, Incluseria S. Helenæ Lugduni, cujus mentio in veteri Charta apud Paradinum in Hist. Lugd. lib. 2. cap. 104. Clusa, apud Marianum Scotum ann. 1058. 1069.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 39. v° :
Incluso Incluseriæ S. Mariæ Magdalenæ salutem... Vobis confiteri volentium confessiones audiendi,... etiam in et de casibus dicto domino Lugdunensi reservatis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inclusagium, Eadem notione. Processus de Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 557 :
Inclusi in Inclusagio sito prope Rocham-Deriani.
Reclusorium, apud Petrum Damiani in Vita S. Romualdi num. 84. 100. in Vita S. Julianæ Virginis lib. 1. n. 22. in Chr. Belg. M. ann. 1256. in Concilio Avenionensi ann. 1297. can. 1. apud Henric. de Knyghton ann. 1392. in Annalib. Colmariensib. ann. 1292. et in Charta ann. 1240. in Hist. Monast. S. Mariæ Suession. pag. 451.
Clusorium in Vita B. Rayneri Solitarii n. 1 :
Cum multa devotione et reverentia clausus est in Clusorio juxta ostium majoris Ecclesiæ.
Menardus lib. 2. Observation. id olim in more fuisse docet, ut virorum Ordinis S. Benedicti Monasteriis adjunctæ essent quædam cellulæ : quas Clusas, seu Inclusoria vocabant, arctiori studio virtutem exercitaturis. Quod et testatur Hugo Archidiaconus Turon. de Mirac. in Translatione S. Martini :
Huic juxta Monasterium parvula cellula quietis secretum præstabat, qua se vir sanctus, quia conventus vitabat humanos, per multos annos concluserat.
Præterea descriptio cellulæ retrusionis, quæ habetur in Regula Solitarior. cap. 16. et in Ordine Inclusorum apud Raderum in Bavaria Sancta, ubi sic describitur :
Inclusa, id est, domus Inclusi, debet esse lapidea, longitudo et latitudo in 12. pedes abeat, 3. fenestras, unam contra chorum, per quam corpus Christi accipiat, alteram in opposito per quam victum recipiat, tertiam, unde lucem habeat, quæ semper debet esse clausa vitro vel cornu, etc.
Reclausi, Iidem, qui Inclusi, apud Gregor. Turon. lib. 8. cap. 34. Aimoinum lib. 3. Hist. cap. 45. in Chron. Fontanell. cap. 11. etc.
Reclusa, in Charta Herimanni Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 370.
Retrusi, apud Carolum M. de Cultu imag. lib. 3. cap. 31. Sic retrusionem, dixit auctor Vitæ sancti Eugendi Abb. num. 5. Vide Leges Wisigoth. lib. 6. tit. 2. § 3.