« Interrasilis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 396a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERRASILIS
INTERRASILIS, Cælatus, incisus. Papias :
Interrasilis, anaglypha, sculpta.MS. Bituric. :
Interasilis, anaglypha, sculptura.Idem :
Lubrum, Rasile lignum.Will. Brito in Vocabul. :
Interrasile dicitur interpolatum, celatura, et plana. Planum enim inter celaturas quasi rasum videtur. Rasile lignumdixit Prudentius in Psychomach. pro jaculo seu missili : et lib. περὶ στεφ. Rasiles scopulos, idola Paganorum vocat. Rasilis ars, apud Honorium Augustod. in Gemma animæ lib. 1. cap. 220. Gloss. Gr. Lat. :
Εὔξυστον, Rasile. Rasileigitur opponitur Interrasile, quod subinde cælatura et plano variatur, ac distinguitur. Alexander :
Corona Interrasilis, Exodi cap. 25. Anonymus de Gestis Constantini M. :Quod nunc sculpturis, quod nunc planitia variatur,Hoc et non aliud opus Interrasile dicas.
Laminam auream jussit Interrasilem fieri.Fortunatus lib. 1. Poem. 13 :
Anastasius Bibl. in Leone III. pag. 131 :Hic scalptæ cameræ decus Interrasile pendet.
Hic idem Præsul fecit... crucem anaglypham Interrasilem ex argento purissimo.In Gregorio IV. :
Gabathas Interrasiles de argento duodecim angelorum opere constructas.Adde p. 165. a. 176. d. 179. d. et 204. a. Ex his emendare licet eumdem Anastasium, ubi pro Interrasiles, habet Intersatiles, pag. 134. ut et Epistolam Patriarchæ Hierosol. ad Ignatium Patr. CP. :
Simul autem et sacrum vas cimeliorum S. Resurrectionis, craterem argenteum cum imaginibus Intersatilem transmisi.Vide Exod. cap. 25. v. 25. 3. Reg. 7. 28. Salmasius de Modo usurarum pag. 461. Interrasile esse scribit, quod Græci διάτρητον vocant, quod sic cælatum est, ut traluceat, et visum transmittat. Auctor Incertus apud eumdem, de Theoderico :
Laminam auream jussit Interrasilem fieri, quatuor litteras Regis habentem : unde et si subscribere voluisset, posita lamina super Chartam per id subscriptio ejus tantum videretur.Hæc vox metaphorice sumitur in Eclipticus, quod vide in Eclipsare.
Interrasus, Eadem notione. Statius lib. 7. Thebaid. pag. 344 :
Ubi Lactantius :.... Et fibula Rasilis auroTenariam fulva mordebat jaspide pallam.
Ad luxuriam retulit pulcritudinem fibulæ. Erat enim foraminibus multis exornata,... quas vulgo Interrasas appellant.Paulinus Natali 9. de ovibus Laban pag. 605 :
Ut de Interrasa variatis cortice virgisInfinita gregis sancti fœtura probetur.
Interrasor, Ejusmodi operum artifex, cælator. Gloss. S. Benedicti :
Interrasor, διαρινητής.Diversi vero Interrasores a Tornatoribus.