« »
 
INTRATA 1, INTRATA 2, INTRATA 3, INTRATA 4, INTRATA 5.
[]« 1 intrata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRATA1
1. INTRATA, Introitus, ingressus, Ital. Intrata, Hisp. Entrada, Gall. Entrée. Charta Sancii Ramiri æra 1114. apud Morettum Antiq. Navar. pag. 621 :
Et quia vos primos me cognovistis per seniorem et per Regem ad illa Intrata de Papilona et reddidistis mihi illo castello, etc. Intrata sive introitus,
tom. 4. Concil. Hispan. pag. 518. Vide Entrata.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Intrada, Prov. aditus, ingressus. Quid sit vero in re forestaria Arbre d'Entrée, aperte declaratur in Stat. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 235. art. 47 :
Aucuns coustumiers soubz umbre de leur coustume de prendre en nos forez et abbatre chesne en estant, qui nomment d'entrée ; c'est assavoir, sitost comme en la racine ou autre part en bas, il pevent mettre la cuignie et embattre à sec, etc.
[]« 2 intrata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRATA2
2. INTRATA, Quivis redditus, Italis etiam Intrata. Statuta Massil. lib. 1. cap. 1. § 1 :
Itemque omnes redditus et obventiones, et Intratas et res, et procassia et aventuras ad dictam Civitatem.... pertinentes... tradi faciet Clavariis Communis.
Statuta Modoetiæ laudata tom. 1. SS. Junii pag. 770 :
Magister et Canevarius dicti hospitalis teneantur et debeant facere rationem singulis mensibus dictis Advocatis de Intrata et expensis factis de bonis dicti hospitali ipso mense.
Transactio inter Carolum I. Comitem Provinciæ et Fr. Feraudum de Barrassio Commendatorem Hospitalis S. Johannis Hierosol. ann. 1262. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Remittit dictum hospitale omnes fructus, obventiones et Intratas, quos et quas de prædictis affaribus D. Comes habuit et recepit.
Edictum Philippi Franc. Reg. ann. 1314. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 22 :
Item quod de rebus feudalibus per nobiles ad lucrandum, seu perpetuam enphyteusim personis innobilibus concessis, licet nobiles ipsi certum quid inde habuerint pro accapito, seu Intrata et censum, seu certam redhibentiam sibi retinuerint in eisdem.
Vide Introitus 3.
[]« 3 intrata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRATA3
3. INTRATA, Vectigal mercis invectitiæ, Gall. Droit d'Entrée. Inquesta ann. 1268. ex Archivo Eccl. Massil. :
Quod D. Episcopus et Ecclesia Massil. ambo simul ratione juridictionis habebant et tenebant... ad tabulam portus in villa inferiori duos homines... qui colligerent... redditus sive Intratas portus dictæ civitatis, qui redditus sive Intratæ dividebantur in tres partes, quarum prima, etc.
Hac f. notione intelligendus locus e Statutis Massiliens. paulo ante prolatus.
[]« 4 intrata » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 405a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRATA4
4. INTRATA, Idem quod supra Intragium 1. Vide in hac voce. Charta ann. 1286. ex Tabul. monast. Montisol. :
Recognoscens quod illos triginta quinque solidos Turonenses acapiti seu Intratæ terræ,... ad tertium ex gratia... remiserant.
Alia ann. 1318. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 255 :
Duo molendina bladeria venti, seu duorum molendinorum casaria... solvendo pro quolibet... decem Turonenses... pro accapito seu Intrata.
Stat. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 365. art. 17 :
Pro redditibus vel possessionibus per innobiles acquisitis et acquirendis[] a nobilibus in nostris feodis vel retrofeodis, per modum permutationis vel ac certam partem fructuum annualem, tradendo pecuniam pro Intrata, etc.
Quo sensu intelligendum quoque Edictum ann. 1314. laudatum in Intrata 2. Vide infra Intratus.
[]« 5 intrata » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 405b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTRATA5
5. INTRATA, Quod domino carceris seu ejusdem custodi ab incarceratis in eorum introitu solvitur. Ordinat. cardin. de Fuxo ann. 1446. ex Cod. reg. 4660. A. fol. 21. v° :
Quia... commentarienses... quandam malam consuetudinem... adinvenerunt de exhigendo a quolibet incarcerato, pro mala Intrata vulgariter dicta, xij. denarios.
Stat. Cadubr. cap. 26. pag. 57 :
De solutione domini capitanei pro Intrata castri illorum, qui carcerantur et pro expensis... Et solidos decem Papienses pro Intrata castri.