« »
 
[]« 3 introitus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 406c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTROITUS3
3. INTROITUS, ut supra Intrata 2. Quilibet redditus. Bulla Bonifacii IX. PP. ann. 1396. qua Johannellum et Andream Thomacellos Milites Neapolitanos instituit Vicarios et rectores Civitatis Ortanæ ejusque Comitatus et territorii, apud Illustr. Fontaninum ad calcem Antiquit. Hortæ pag. 442. et 443 : (Habeatis potestatem)
colligendi, habendi ac vestris... usibus applicandi omnia et singula consueta et debita telonia, pedagia, jura et emolumenta, fructus, redditus et proventus et Introitus, quocumque nomine censeantur... ita tamen quod de hujusmodi consuetis, debitis, teloniis, pedagiis, juribus, fructibus, redditibus, proventibus, Introitibus et emolumentis aliis quibuscumque..... teneamini dictam civitatem ejusque comitatum... vestris sumptibus.... custodire, reparare, etc
.