« Irminsul » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 426c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IRMINSUL
IRMINSUL, vel Ermensul, priscorum Saxonum fanum, vel idolum fuit, quod ab iis
summa in veneratione habitum, et a Carolo M. destructum tradunt Annales Francorum veteres
ann. 772. in quibus Irminsul et Ermensul promiscue scribitur. Eginhardus :
Idolumque, quod Irminsul a Saxonibus vocabatur, evertit.Chronicon aliud apud Lambecium lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsar. pag. 371 :
Et lucum eorum famosum Irminsul subvertit.Stabat autem in oppido Eresburgensi, ut est in iisdem Annalibus ; Marti sacrum, ut auctor est Witikindus lib. 1. sic enim ille de Saxonibus :
Aramque Victoriæ construentes, secundum errorem paternum, sacra sua errore proprio venerati sunt, nomine Martem effigie columnarum innitentes, Herculem loco Solis, quem Græci appellant Apollinem. Ex hoc æstimationem illorum apparet utcumque probabilem, qui Saxones originem duxisse putant de Græcis, quia Hermin, vel Hermes Græcis Mars dicitur : quo vocabulo ad laudem vel ad vituperium usque hodie etiam ignorantes utimur.Atqui Ἑρμῆς, Græcis non est Mars, sed Mercurius, nisi ad vocem Ἄρης potius respexerit Witikindus, ut Erminsul dictum fuerit quasi Ersul, id est, Martis columna : nam Herr Germanorum pro dominus quidam inde accersunt. Vide Grimm. Mythol. Germ. pag. 81. et 209.
◊ At longe aliter de hoc idolo commentatur Aventinus lib. 4.
Annal. Boior. ubi de Carolo M. :
Heroburgium,Ad hunc Hermionem videntur spectasse Glossæ laudatæ a Spelmanno :inquit,primo impetu cepit. Erat templum Hermionis Saxonibus vetusta religione augustissimum, quo frequens populus coibat, et vota reddebat. Multa ibi opulenta, regum populorumque visebantur munera : ingens auri argentique ibi copia ostendebatur, quæ vota reddentium grata voluntas congesserat. Saxones Hermanni salam vocabant, id est, aulam, sive basilicam Hermanni, Hermionisve. Is fuit quintus Germaniæ magnæ Imperator, pronepos Regis Manni, filii Tuisconis, parentis et auctoris nostri. Ipsum majores nostri ob bellica facinora in numerum deorum retulerant, pro numine et belli præside hactenus coluerant.
Hirmensul, colossus, altissima Herminii columna.Ubi tamen ab Aventino discrepant, qui sul, pro sala additum putat, cum eæ Glossæ vocem hanc per columnam vel colossum efferant : quam postremam sententiam firmat Poeta Saxonicus in Carolo M. ann. 772. :
Conradus Uspergensis de Saxonibus :Gens eadem coluit simulacrum, quod vocitabantIrminsul, cujus factura simulque columnaNon operis parvi fuerat, pariterque decoris.
Frondosis arboribus fontibusque venerationem exhibebant. Truncum quoque ligni non parvæ magnitudinis in altum erectum sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur universalis columna, quasi sustinens omnia.Sane Sul, Saxonice columnam sonat, ut Germanis Suyl. Unde Jacobus Eyndius l. 2. Chron. Zeland. pag 138. Irmansul dictum vult, quasi Idermansul, seu Ider-mans-suyl. Nonnulli, inquit Crantzius lib. 3. Saxoniæ cap. 9. et ex eo Munsterus lib. 3. Cosmogr. cap. 43. Irminsul interpretantur statuam publicam. Ipse vero dictum putat quasi Idermansul, id est, commune profugium et asylum omnium, et Martem communem, qui in prælio diu vagatur incertus, diu dubius, quo ponat victoriam.
Erat,Hæc omnino præclara, si auctorem laudasset Crantzius : sed vereor, ne sit ipse elegantis istius descriptionis architectus. Denique Spelmannus ex eodem Crantzio, Hermensul effictum vult, ex er, pro Ἄρης, Mars, mun pro mund, tutela, profugium, et sul, columna : ut fuerit Er-mun-sul, id est, columna tutelaris, seu profugii. Sed pleraque ex iis, quæ ex sola divinatione in nominum originibus afferri solent, nolim, ut ex tripode prolata, præstare. Vide Ditmarum lib. 2. pag. 15. et Hermannum Stangefolium. lib. 1. Annal. Westphalicor. cap. 6. Præterea Henricum Meibomium lib. de Irminsula Saxonica.subdit ille, ut et Uspergensis Editor,armata toto corpore effigies, cujus in dextra signum militare, (nostri vexillum vocant) præferens rosam, cujus breve momentum, et facilis ortus et interitus, ita eventus præliorum. In sinistra libram expandit, dubiam pugnantium sortem facile huc aut illuc inclinantem. Pectus inerme ursum præferebat, interritum bellatorum animum insinuans. In clypeo leo, qui bestiis imperitat, invictum ad fortia facta impetum monstrat, floribus consito campo quod nihil jucundius videri solet fortibus, quam in acie virtutem ostendere.