« 1 juncta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 448a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUNCTA1
1. JUNCTA, Junctarius, Suprajunctarius. Vitalis Episcopus Oscensis, de
magistratibus suæ ætatis in Aragonia :
Sunt etiam Suprajunctarii super Junctas, id est, populorum turmas, a domino Rege quasi Paciarii constituti ; quorum est ipsas Junctas, cum necesse fuerit, evocare, et si eas exercitum facere contigerit, vel repentinum concursum, Appellitum vulgariter nuncupatum, ipsas Junctas, sive populum gubernare. Qui debent fidejussores dandos Junctis, et cautiones recipere pro eisdem, et pignorare eos, qui ad exercitum non vadunt, vel concursum non exierint suæ Junctæ. Caveant tamen Junctarius, atque Junctæ, quia si quis damnum in suis possessionibus, vel rebus pecuniariis duxerit infligendum, nisi prius per Justitiam alicujus villæ domini Regis, quam id faciant, sententialiter fuerit judicatum, totum damnum quod fecerint, dupli restituere compellentur.Reliqua vide apud Blancam in Commentar. Rerum Aragon. pag. 784. Oyhenartus in Notitia Vasconiæ lib. 1. cap. 6. Junctas a Latino Jungere dictas putat, quasi uniones : quibus præerant Suprajunctarii, a populo electi, et a Rege confirmati, quorum munus erat in latrones, grassatores, ac sicarios conjuratas populorum acies educere : unde Paciarii, etiam dicuntur apud Michaelem del Molino in Repertorio pag. 232. col. 3. Idem in voce Miles :
Milites Aragoniæ tenentur sequi Paciarios contra fractores pacis.Sunt autem in Aragonia Suprajunctarii quinque, quia quinque sunt Junctæ Aragonum, videl.
Junctæ Cæsaraugustæ, Oscæ, Suprarbii, Exeæ, et Tirasonæ, ut idem Scriptor tradit in voce Suprajunctarii : ubi præterea observat, in Ripagurcia et Suprarbio primitus fuisse magistrum, qui Paciarius Catalaniæ, dicebatur ; sed postmodum statutum, ut is Suprajunctarius vocaretur. Vicarii et Paciarii Catalaniæ habentur præterea lib. 1. Foror. Aragon. pag. 13. v°. Edit. 1624. Sunt porro ii meri executores, neque habent aliquam cognitionem causarum. Vide Hermendatum, et Huesium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Junctæ nomen
hodie retineri apud Hispanam Curiam narrat Carolus de Aquino, sed non idem esse officium
Junctarum. Sic autem appellant, inquit, varios consiliariorum cœtus, qui causas
cognoscunt, et regnorum aut regiorum reddituum securitati invigilant. Ita apud Anglos
Juncto dicitur cœtus consiliariorum.P. , 1766.
◊ Constit. Mss. Petri III.
reg. Aragon. ann. 1359 : Ordinamus quod dehinc usque ad mensem Madii et ab inde ad duos annos proxime venturos aliquis baro, miles, homo de paratico, civis vel homo villæ honoratus nequeat... Junctas de rebellione facere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juncta, Conventus ad tractanda negotia. Codex MS. S. Martialis Lemovic. apud Stephanot.
tom. 2. Fragm. MSS. de modo Synodi celebrandæ : Antequam Episcopus in Synodum procedat, duo majora signa sonant, quod ad Junctam provocant, propter Clericos in unum congregandos.