« »
 
[]« 2 jurata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 464a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IURATA2
2. JURATA, Anglis, est numerus duodecim legalium hominum juratorum, per quos omnis fere facti probatio fit, et ex quorum veredicto judex sententiam suam conficit et profert. Duplex autem judiciorum est species : altera quæ fit per assisam ; altera per juratam, vel per assisam in modum juratæ. Per assisam lites dirimuntur, quæ instrumentis aut chartarum probationibus innituntur, vel cum partes de facto consentiunt, aut de assisa. Per juratam vero, quæ incertæ sunt, nec constant, ita ut vel per inquisitionem, vel per juratorum ac Sacramentalium depositiones, quas veredicta vocant, rerum veritas a judicibus indagari debeat. Quæ quidem judiciorum edendorum forma posterior ab Henrico II. Rege Angliæ manasse dicitur, quo duellum ab ordinariis judiciis amoveret. Vide Philips. Hist. Jur. Anglic. tom. 2. pag. 129. 293. 297. sqq. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 785.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hanc revocasse Henricus II. longe probabilius dici potest, quam instituisse ; quæ enim a Normannis in Neustriam primum invecta, in Angliam deinde inducta esse videtur sub Guillelmo I. qui elegisse dicitur ex Comitatibus duodecim Anglos, qui jurati leges suas ei declararent ; quod secutus Odo ejus frater 12. Juratos in causa Episcopi Rofensis adhibuit. Verum nec Normanni ipsi hujusce judiciorum formæ auctores ; eam quippe a Gothis mutuasse videntur, quorum ea semper politiæ fuit ratio, ut cuique judici, ac Regi etiam, in judiciis adessent 12. viri adsessores jurati, quorum erat de summa controversiæ, quod ad factum, judicare. Prævalentibus exinde ordalio, duello et compurgatione, mos iste in desuetudinem abiit. Hunc restituere conatus est Rex Regnerus circa ann. 820. Et penitus renovavit Waldemarus I. ann. 1163. ut judicium ferri candentis abrogaret, quod patet ex ipsius decreto a Petro Resenio in notis ad Canuti II. jus Aulicum edito. Plura vide apud doctissimum Hickesium in Dissert. Epist. pag. 38. et seqq.
Juratarum variæ sunt species, delatoriæ scilicet, et judiciariæ. Jurata delatoria ea est, quæ delinquentes rimatur, eorumque nomina una cum delictis ad judicem defert, ut in examen vocati juris subeant sententiam, sive ad condemnationem, sive ad deliberationem : dicitur hæc etiam Inquesta. Duplex est hæc Jurata, major, et minor. Major, cui totius Comitatus lustratio, ut in Assisis et Sessionibus Pacis, nec non in Curia Regii Tribunalis demandatur, et alias dicitur Grandis Jurata, alias Magna inquesta. Minor, cui minor jurisdictio, ut unius Hundredi in Sessionibus Pacis creditur.
Jurata Judiciaria ea est, quæ de summa litis, quoad factum, decernit, priusquam judex de jure pronuntiet. Hæc item duplex est, civilis et criminalis. Civilis, quæ in civilibus actionibus inter subditum et subditum cognoscit. Criminalis, quæ de criminalibus inter [] Regem et subditum, et ex hoc genere illa est, quæ Anglis dicitur, The Jury of life and death, id est, vitæ et mortis Jurata. Singulæ autem curiæ quæ de jure agunt, suas habent juratas, sed alicui supradictarum specierum referendas.
Juratorum numerus fere semper est duodenus. In delatoria excedere, si judici placuerit, non autem deficere potest. In aliis interdum minor est, ut in quibusdam Juratis inquisitoriis apud Glanvillam lib. 13. cap. 15. et 16. ubi 8. juratores tantum sunt. Cæteroquin Judiciariæ Juratæ semper constant duodenario juratorum numero, vel e duplicato si prior jurata falsi convincenda sit. Exemplum habetur apud Thomam Walsinghamum pag. 276. Adde Nicolaum Uptonum lib. 4. de Militari offic. pag. 168. Existimant plerique, atque in iis Edw. Cokus ad Littletonem, et Spelmannus, duodecimvirale istud collegium altioris esse originis, et ab ipsis Anglosaxonibus manasse, cum in Legibus Ethelredi apud Vanatingum editis, § 4. apud Bromptonum hæc legantur :
Habeantur placita in singulis Wapentakis, ut exeant seniores 12. Thayni, et Præpositus cum eis, jurent super sanctuarium, quod eis dabitur in manus, quod neminem innocentem velint accusare, vel noxium concelare.
Sed hæc ad judicum potius numerum videntur spectare, etsi revera Juratores judicum vicem functi fuerint, cum ex eorum veredictis judex teneretur judicium suum edere.
Sic porro proceditur ad Juratam judiciariam. Judex cognita ex partibus litigantibus controversia, de qua lis est, tenentem seu actorem interrogat, si aliquid velit vel sciat dicere, quare assisa teneatur vel non teneatur. Si lis est hujusmodi, ut per juratam dirimatur, Justitiarius debet dare Breve, per quod Vicecomes summonere jubetur
per bonos summonitores duodecim liberos et legales homines de vicineto de illa rilla, ut sint coram se, et justitiis suis ad illum terminum parati sacramento recognoscere, si, etc. et nomina eorum imbreviari faciat, ac denique per bonos submonitores illum, contra quem tenens agit, submoneat, quo juri stet.
Hæc est formula Brevium in iisce casibus, quæ habetur passim apud Glanvillam lib. 13. Bractonum, Littletonem, et in Fleta.
Juratoribus in jure stantibus, licet partibus excipere contra juratores.
Iisdem enim modis amoveri possunt a sacramento, quibus etiam testes amoventur a juramento,
inquit Bracton. Si tamen ex consensu partium semel eligantur, amplius recusari non possunt, nisi ex nova et recenti causa superveniente. Cum autem partes in juratores consenserint, tunc procedit Assisa, et jurant ii in hac forma, et primus per hæc verba :
Hoc auditis, Justitiarii, quod veritatem dicam de Assisa ista, et de tenemento, de quo visum feci per præceptum Domini Regis, et pro nihilo omittam, quin veritatem dicam : Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta.
Tum cæteri in eumdem modum jurant.
Facto autem sacramento, Prænotarius virtutem Brevis legit ad instructionem juratorum, hoc modo :
Vos dicetis per sacramentum, quod fecistis, si, etc.
Quo facto, juratores in aliquem locum secretum conveniunt, habentque ad invicem inter se colloquium de hoc, quod eis injungitur faciendum, ad quod etiam nullus habere debet accessum, nec cum eis colloquium, donec suum dixerint [] veredictum. Addit Spelmannus, Juratores tum servari a lictore seu ballivo, absque aliorum omnium consortio, sine cibo, sine potu, sine ignis et candelæ beneficio, donec inter se conveniant de quæstione : unanimesque ab iisdem ad judicem reduci, a quo rogatis sitne postulatus sons, aut insons rei litigatæ, respondet ex assensu reliquorum primus juratæ, verbo unico, Giltie, id est, sons : vel Not Giltie, id est, insons : et hæc responsio veredictum appellatur. Similiter proceditur in juratis criminalibus. Ita etiam vetus Consuetudo Normanniæ cap. 85 :
Lors voisent les Jureurs à conseil, et soient gardez par loyal garde, que leur vérité ne soit corrompue par mauvais ammonoistemens.
Si in veritate dicenda sibi invicem sint contrarii, ita quod in unam non conveniant sententiam, tum de consilio Curiæ afforciatur assisa, ita quod apponuntur alii juxta numerum majoris partis, quæ dissenserit, vel saltem quatuor vel sex, et adjunguntur aliis ; vel etiam per seipsos sine aliis de veritate discutiunt, et judicant, et per se respondent, sicque eorum allocatur veredictum, et tenet, cum quibus ipsi convenerint. Cum autem post sacramentum suum dixerint veredictum suum, profertur judicium, nisi aliquid dixerint obscurum, propter quod Justitiarii inducantur ad examinandum. Possunt etiam Recognitores totam rei veritatem brevibus et paucis verbis Justitiariis exponere, si omnia plana sunt et aperta, et nihil in obscuro. Sed si talis oriatur dubitatio vel obscuritas, quod solutio difficilis existat, tunc coguntur ea, quæ obscura sunt manifestius et apertius declarare, si hoc eis sit possibile, et Justitiarii secundum dicta eorum procedunt ad judicium. Sed si illud obscurum vel dubium declarare non possunt aliquo modo, scilicet nec ipsi Recognitores, nec alii, qui fuerint ad hoc vocati pro aforciamento, tunc partes inducuntur ad concordiam, vel ponitur judicium usque ad magnam Curiam, et ibi de consilio Curiæ terminatur judicium. Si autem omnia plana sunt, juratorum statur veredicto, siquidem bene juraverint : si enim male, locus erit convictioni. Si denique obscura dixerint et dubia, ita ut eorum veredictum duplici sensu accipi possit, tunc locus est certificationi, quæ locum habet, si juratores minus plene fuerint examinati vel si minus plene responsum sit ad interrogata, ita quod obscura dixerint, vel ambigua, vel justo errore decepti fuerint : tunc enim examinato recordo, locus est certificationi, ita ut juratores de incerto faciant certum, et de dubio verum, et de errore revocentur ad veritatem. Quod si male juraverint, locus erit convictioni. Tum enim ad querelam ejus, qui per assisam amisit, convincuntur de perjurio, quod fit multis modis. Quandoque enim per sacramentum 24. legalium hominum, ut est in Regiam Majestat. lib. 1. cap. 14. § 2. Quandoque ex ore proprio per examinationem judicis, et quandoque ex propria voluntate et pœnitentia, in quibus casibus pœna non est infligenda. Cum autem juratores erunt convincendi, videndum erit, quot juratores fuerint in assisa, vel in inquisitione, ut quilibet duos habeat convictores, et si plures habeat, non nocet, quod omnes sint ejusdem conditionis, vel melioris, cujus sunt 12. juratores.
Juratores autem, uti supra innuimus, [] debent esse de vicineto, non autem in alia provincia commorantes, liberi et legales homines, non essoniabiles, vel suspecti, infra ætatem, aut languidi, quod maxime cavetur : quia, ut est in Fleta, Hundredarii, Ballivi, et Servientes Regis populum sibi subditum gravare consueverunt, ponendo in assisis et juratis homines languidos, et perpetuo vel temporali languore detentos, ac homines tempore submonitionis in patria non morantes, nec non etiam submonendo superfluam hominum multitudinem, ita quod quosdam dimitterent in pace, prece vel pretio, et a quibusdam denarios et alia munera extorquerent, per quod assisæ et juratæ frequenter per pauperes et insufficientes capiebantur, divitibus et discretis pro suo dando domi commorantibus. Statutum est igitur quod de cætero non summonerentur in una assisa plures quam 24. senes etiam 70. annorum et ultra, perpetuo languidi, vel etiam tempore submonitionis infirmi, vel in patria non morantes, in minoribus assisis non ponerentur, etc. Hæc fere ex Bractono lib. 4. tract. 1. cap. 34. Fleta lib. 4. cap. 5. 9. lib. 5. cap. 20. et Littletone sect. 234. et iisdem, quibus illi verbis, quæ ut formalia servare operæ pretium duximus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jurea, Eadem notione, in Chartul. SS. Trinit. Cadom. fol. 60. v. ubi tredecim viris suo proprio nomine recensitis, qui in Jurea de Carpicheto Juratores fuerant, tandem concluditur in hunc modum :
Omnes isti homines dixerunt super juramentum suum, quod quando Adam filius Rogeri recepit manerum de Carpicheto, murus erat integer circa grangiam, grangia nova et portæ cum seris : modo non est ita.
Leges Normannicæ apud Ludewig. tom. 7. pag. 281 :
Hujusmodi Jurea debet fieri per xxiii. homines ad minus, legales, non suspectos, quos nec favor nec odium a Jurea debet amovere.
P. Carpentier, 1766.
Jurée, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1366. ex Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 321 :
Comme en la ville d'Alleux li sires... une fois l'an ou plus peut faire une franque vérité, Jurée et aprise par clain suz ses subjects... soupechonnez d'aucun mauvais cas et vices.