« »
 
[]« Justitiariatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 476a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTITIARIATUS
JUSTITIARIATUS, Justitiarii seu judicis regio, districtus. Literæ Roberti Regis Siciliæ ann. 1332. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 239 :
Nomina vero terrarum dictorum Comitis et Mariæ in diversis præfati regni Justitiariatibus sita.
Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imper. apud Murator. tom. 8. col. 543 :
Tranenses quoque et Barenses, et alii de Justitiariatu terræ Bari, audita [] captione Rapullæ, ad mandatum Principis revertuntur.
Vide Justitiaratus.
L. Henschel, 1840–1850.
Justitiariatus, Jurisdictio, potestas juris dicundi. Concord. inter Frider. II. Imper. et Comit. Celan. ann. 1223. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 251 :
Concedit etiam dominus Imperator eidem comiti et hæredibus suis Justitiariatum comitatus ejusdem, cum omnibus justitiis et rationibus Justitiariatui pertinentibus, præterquam de baronibus et militibus comitatus ipsius ; qui licet velit quod de omnibus quæ ad Justitiariam pertinent, etc.
Vide Justitiaratus post Justitiarius.