« Justitiariatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 476a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTITIARIATUS
JUSTITIARIATUS, Justitiarii seu judicis regio, districtus. Literæ Roberti Regis Siciliæ ann.
1332. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 239 :
Nomina vero terrarum dictorum Comitis et Mariæ in diversis præfati regni Justitiariatibus sita.Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imper. apud Murator. tom. 8. col. 543 :
Tranenses quoque et Barenses, et alii de Justitiariatu terræ Bari, audita captione Rapullæ, ad mandatum Principis revertuntur.Vide Justitiaratus.
L. , 1840–1850.
Justitiariatus, Jurisdictio, potestas juris dicundi. Concord. inter Frider. II. Imper. et Comit.
Celan. ann. 1223. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 251 : Concedit etiam dominus Imperator eidem comiti et hæredibus suis Justitiariatum comitatus ejusdem, cum omnibus justitiis et rationibus Justitiariatui pertinentibus, præterquam de baronibus et militibus comitatus ipsius ; qui licet velit quod de omnibus quæ ad Justitiariam pertinent, etc.Vide Justitiaratus post Justitiarius.