« »
 
[]« 1 justitiarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 476b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTITIARIUS1
1. JUSTITIARIUS, Judex. Ingulfus pag. 870 :
Præfectos vero provinciarum... in duo officia divisit, i. in judices, quos nunc Justitiarios vocamus, et in Vicecomites, qui adhuc nomen retinent.
Henricus Huntindonensis lib. 6. pag. 370 :
Qui Justitiarii vocabantur, caput erant omnis injustitiæ.
Occurrit passim.
Justitiarii Capitales, dicti in Anglia, Judices supremi, qui
proprias causas Regis terminabant, et aliorum omnium, per querelam, vel per privilegium, sive libertatem : ut si sit aliquis, qui implacitari non debeat, nisi coram Rege,
ut ait Bracton. lib. 3. de Act. cap. 7. § 2. cap. 10. § 2. De Justitiarii Capitalis dignitate, quæ suprema fuit apud Anglos, sic liber Niger Fiscalis cap. 4 :
In Scaccario residet, imo et præsidet primus in regno, Capitalis scilicet Justitia.
Potestas vero ex eo deprehenditur, quod quatuor summorum judicum hodiernorum muneribus solus olim fungeretur : scilicet Capitalis Justitiarii Banci regii, id est, Placitorum Coronæ, seu criminalium :
Capitalis Justitiarii Banci communis,
id est, Placitorum civilium :
Capitalis Baronis Scaccarii,
hoc est, Curiæ ad sacrum patrimonium et fiscum pertinentis : et Magistri plerumque Wardarum, hoc est, pupillorum et orphanorum. Quippe licet amplissimus hic magistratus in Regis palatio fere semper versaretur, et in eo id officii, quod olim Comites Palatii, obiret, ac proinde majoris momenti negotia, et quæ inter Barones regni controversæ erant, lites supremo dirimeret judicio, cum ex quadam dignitatis, vel tenuræ prærogativa eæ,
nisi coram Rege vel Capitali ejus Justitiario
judicarentur. Sed et Placita civilia, quæ Communia vocant, sub illis sæculis una agebantur in Palatio coram ipso Rege, seu Capitali ejus Justitiario, cum Placitis Coronæ : nec discretos habuerunt judices ante annum 9. Henrici III. vel potius 17. Joannis Regis : utroque enim anno concessum legitur a Rege, proceribus ad id instantibus,
ut communia Placita non sequerentur Curiam (Regis) sed in loco certo tenerentur.
Fixo ita judiciorum loco, enata nova jurisdictio, ac ortum forum novum, quod Banci communis appellatum est, cui Præses dictus Magistratus alter, Justitiarius Banci communis nuncupatus, cum ei interesse Capitalis Justitiarius haud posset, quod Regio Comitatui adesse semper teneretur. Exempta igitur rerum civilium cognitione, fiscalium et criminalium judex perstitit, eoque nomine Scaccario præsedit et Regio Thesauro, de quo, prout libitum erat, ad Regis et regni negotia statuebat. Niger liber fiscalis :
Illic (scilicet in Scaccario) residet Capitalis domini Regis Justitia, primus post Regem in Regno ratione fori, et Majores quique de Regno, qui familiarius regiis secretis assistunt.
Et Ockamus, qui sub excessum Edwardi II. floruit :
Iste excellens sessor omnibus, [] quæ in inferiore, vel superiore Scaccario sunt, prospicit : ad nutum ipsius quælibet officia subjecta disponuntur ; sic tamen ut ad domini Regis utilitatem juste perveniant. Hic tamen inter cætera videtur excellens, quod potest his sub testimonio suo breve domini Regis facere fieri, ut de Thesauro quælibet summa liberetur, vel ut computetur, quod sibi ex Domini Regis mandato noverit computandum : vel si voluerit, breve suum sub aliorum testimonio faciat de his rebus.
Scaccario igitur dum præsidebat, ei suberat Thesaurarius. Quæ quidem de Fisco ac rebus fiscalibus cognitio, vel hinc etiam deprehenditur, quod ab Huberto de Burgo, Capitali Angliæ Justitiario, ab Henrico III. postulato anno 1232. apud Matthæum Paris, exacta ratio fuerit
de thesauris ad Scaccarium redditis, et de debitis, quæ Regi debeantur tempore patris sui, et de tempore suo : de scutagiis, carucagiis, donis et xeniis, sive custodiarum exitibus spectantibus ad Coronam,
ut et de rebus aliis, ad tres hodiernos magistratus pertinentibus, scilicet ad magnum Thesaurarium Angliæ, ad Capitalem Justitiarium Banci communis, et ad Magistrum Curiæ Wardorum.
Supremi istius Magistratus ea potissimum fuit prærogativa, quod fere semper Rege in transmarinas partes, Gallicas nempe, pergente, vices Regis obiret, ut
Vicarius Regis, Regis Locumtenens, Prorex, Custos regni et Gardianus
 : quod ex Capitalium Justitiariorum catalogo colligere est, et ex Recognitione Libertatum Angliæ, Clarendoniæ facta ann. 1164. id est 10. Henrici II. cap. 7 :
Dominus Rex si in regno fuerit, conveniatur ; vel Justitiarius ejus, si fuerit extra regnum, ut rectum de eo faciat.
Similiter Magna Charta Joannis Regis, data anno 17. regni sui :
Nos vel si extra regnum fuerimus, Capitalis Justitiarius noster mittet Justitiarios nostros per unumquemque Comitatum semel in anno.
Et in alia Charta idem Rex de Pactis decernens cum Magnatibus perimplendis, pollicetur, id se facturum, vel per semetipsum, vel per Justitiarium suum. Adjiciens inter alia :
Et si nos excessum non emendaverimus, vel Justitiarius noster, si fuerimus extra Regnum inter tempus 40. dierum... Barones referent causam illam ad residuos.
Hinc in auctioribus Holinshedi Chronicis ann. 17. Edw. I. ubi occurrit mentio de Radulpho de Hengham, qui diminuta jam Capitalis Angliæ Justitiarii amplitudine, Capitalis Justitiarius Banci superioris, i. Regii appellatus est, subjungitur, ac si integer permansisset Magistratus, ista clausula :
Ad quem in absentia Regis, Regni moderamen præcipue attinebat.
Hæc fere post Spelmannum in Glossario, ubi plura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non debent hic prætermitti Litteræ Henrici II. ann. circiter 1155. apud D. Brussel ad calcem tom. 2. de Feudorum usu pag. 111. ubi statuitur quid faciendum sit, cum incidit ut simul absentes sint Rex et Capitalis Justitiarius :
Recognitiones de nova dissaisina de morte antecessoris, non capiantur nisi in suis comitatibus, et hoc modo : Nos (quando) extra regnum fuerimus et Capitalis Justitiarius noster, mittemus Justitiariis per unamquamque comitationem semel in anno, qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisias prædictas ; et ea quæ in illo adventu suo in comitatus, per Justitiarios prædictos ad dictas assisias capiendas missos, terminari non poterunt per eosdem, terminentur [] alibi in itinere, et ea quæ per eosdem propter difficultatem aliquorum articulorum terminari non poterunt, referantur ad Justitiatores de Banco, et ibi terminentur.
Cum igitur universis Regni judicibus præesset, curaretque ex injuncto sibi munere, ut Regni subditis ubique administraretur justitia, non modo Justitiarios itinerantes in Comitatus delegabat, sed ipse interdum id obibat officii, ut coram inspiceret popularium querelas, et in judicum delicta animadverteret. Matthæus Westmonasteriensis anno 1259 :
Dominus Hugo Bigotus, vir fidelissimus, Capitalisque totius Angliæ Justitiarius, associatis sibi Rogero Turkeby et Gilberto de Preston, cœpit per Angliam circuire a Comitatu in Comitatum, et a libertate in libertatem, omnibus pro meritis impensurus justitiam.
Sed summam ac nimiam hanc Capitalium Angliæ Justitiariorum potestatem et auctoritatem primus imminuit Ricardus I. qui illius munus in duos Magistratus suis distinctos jurisdictionibus divisit, Borealem nempe et Australem : qui mox coaluere, donec fluctuante usque ad excessum Henrici III. eorum potestate, ab Edwardo I. in classem redacti sunt inferiorem. Cum enim animadverteret, quam potens hic esset Magistratus in ciendis fovendisque Regni dissidiis, patri suo atque avo quam infestus, illius auctoritatem imminuit tum in personæ dignitate, tum in officii amplitudine. Prætermissis itaque Regni proceribus, qui natalium splendore, vel Magnatum consanguinitate, aut numeroso clientum ac subditorum comitatu, inflati ac turgidi, novis rebus studere solent, Capitales Justitiarios e minori nobilitate delegit, qui et morum probitate conspicui et legum scientia instructi, totos se justitiæ exercendæ traderent ac consecrarent : ex quo crevit in Anglia Legum et Jurisprudentiæ studium, quod a Magnatibus, qui militiæ operam dare præferunt, fere semper neglitur.
Potestatem etiam cancellis circumscripsit arctioribus, adeo ut semotum jam a rerum fastigio, et priscæ amplitudinis functionibus, forensi solummodo negotio et judiciis exercendis eum addixit. Anonymus quidam apud Spelmannum MS. Ad obitum, inquit, Henrici III. 1272.
summorum Angliæ Justitiariorum auctoritas cessavit
. Postea
Capitales Justitiarii ad Placita coram Rege tenendum
appellati sunt. Aliis vero
Capitales Justitiarii Banci communis
vel superioris.
Abrogata igitur omni fere, qua præcinctus olim fuerat, auctoritate ac dignitate, desiit Magistratus iste, etiam olim supremus, Capitalis Angliæ Justitiarius appellari : adeo ut Jacobo regnante, ægre latum sit, quod Edwardus Cokus in Relationum suarum frontispicio hoc se insigniret titulo : etsi vulgarem sequeretur morem, et rationis quidem haud expertem. Angliam enim totam, quoad pacem regiam et Coronæ dignitatem, nonnullaque alia promovenda, adhuc retinet in jurisdictione Capitalis ille Justitiarius, emittens etiam usque regni terminos mandata sua. Anglia, titulum præfigit in margine, jurisdictionis indicium. Sed et non dedignata sunt diversa Parlamenta ipsum, licet primæva spoliatum amplitudine, nostro ævo Capitalem Angliæ Justitiarium agnoscere et nominare : ut videre est in Statuto anno 34. Henrici [] VIII. cap. 26. et 37. ejusdem cap. 12. et in Decreto super eodem Statuto 2. Edw. VI. cap. 13. et 18. Eliz. cap. 12. et Statuto privato 23. Eliz. cap. 5. citato in Novo lib. Intrat. tit. Action sur le case, sect. 5. etc.
Eligebantur olim Justitiarii non modo e sæculari nobilitate, sed interdum etiam ex Clero ; tametsi Clerici in Canonibus vetentur munia obire sæcularia, et tribunalibus Laicorum interesse : atque id causa fuit, cur Innocentius III. Pontifex Ricardo I. Regi Angl. sub excommunicationis interminatione præceperit, ut Hubertum Walterum Cantuariensem Archiepiscopum Justitiarium Angliæ constitutum, ab officio removeret : præcipue, ut est apud Matthæum Paris. ann. 1198.
cum non liceat Episcopis negotiis sæcularibus se implicare
. Paruit extemplo Rex, Gaufridum filium Petri Justitiarium constituens, nec ad hanc postea dignitatem subrepsit alius unquam Ecclesiasticus : nisi sub Joanne Rege Episcopus Wintoniensis, qui infra biennium etiam exutus est, et Hugo de Pateshull Clericus sub Henrico III.
Eorum porro qui supremum hoc munus in Anglia gessere sub Regibus Normannicis, catalogum contexuit Spelmannus quem ab eo mutuari consilium primo fuerat ; sed cum in messem alienam falcem immittere mihi religio sit, ad eumdem eruditissimum Scriptorem amandare Lectorem consultius visum est.
Justitiarius quasi capitalis a latere Regis transmissus. Apud Bract. lib. 4. tract. 3. cap. 6. § 2.
Justitiarii de Banco,
seu in Banco residentes, cognoscunt de omnibus Placitis, de quibus auctoritatem habent cognoscendi, et sine waranto jurisdictionem non habent, nec coercitionem.
Ita Bracton. lib. 3. de Act. cap. 7. § 2. Idem cap. 10. § 2 :
Justitiariorum alii sunt perpetui, certo loco habitantes, sicut in Banco, loquelas omnes, de quibus habent warantam, terminantes.
Adde Fletam lib. 2. cap. 34. Nicolaum Trivettum in Chron. ann. 1304. Thomam Walsingh. pag. 89. etc. Scribit Matth. Paris ann. 1244. statuisse Henricum III. ut
duo Justitiarii eligerentur in Banco, et duo ibidem Barones constituerentur in Scaccario.
Tribunal vero Banci appellatione in Anglia duplex fuit : alterum Bancus Regius, seu superior, dictum, in quo Placita criminalia, seu coram Rege agitantur ; id est, Placita Coronæ : alterum Bancus communis, seu inferior, in quo Placita civilia, popularia, seu communia dirimuntur. His binis Bancis præfuere Justitiarii quorum seriem dedit Spelmannus.
Justitiarii Placitorum Coronæ Regis, apud Rogerum Hovedenum pag. 786. Vide Coronator.
Justitiarii Forestarum, Iidem qui Protoforestarii, in Anglia. Vide Foresta.
Justitiarii ad Audiendum et Terminandum, Qui ad motus repentinos et insignia maleficia cognoscendum plectendumque constituuntur. Spelmannus.
Justitiarii Gaolæ Deliberandæ, Qui de malefactoribus incarceratis judicant, sive ad pœnam, sive ad libertatem. Justices errans, ou à gaole deliverie, in Statuto Glocestrensi ann. 6. Edw. I. cap. 9.
Justitiarii ad Assisas, duas, vel tres, qui quidem perpetui non sunt, sed expleto officio jurisdictionem amittunt. [] De iis Bracton. lib. 3. de Action. cap. 10. § 2. cap. 11. § 9. 10. Justitiarii ad assisias capiendas missi, supra lin. Non debent, etc.
Justitiarii ad Assisas capiendas assignati
, in 2. Statuto Westmonasteriensi ann. 13. Edw. I. cap. 11. Justitiarios ad assisas hodie appellari, qui olim Justitiarii itinerantes, observat Spelmannus.
Justitiarii Itinerantes et Errantes, apud Anglos, dicuntur qui bis quotannis singulas Provincias obequitant, et casus emergentes tam civiles, quam criminales dirimunt et dijudicant : Justices errans, in Statuto Glocestrensi apud Stanfordium lib. 1. Placit. Coron. cap. 7. vulgo Eyre Justices, vel Justices in eyre, ut auctor est Rastallus, id est, errantes. Justitiarii super la eyre, apud Henr. Knyghtonum ann. 1353. Gervasius Tilleberiensis in libro Scaccarii :
Fiunt interdum assisæ a Justitiis errantibus, quos nos deambulantes vel perlustrantes judices nominamus.
Justitiarii Itineris, in Chronico Nicolai Trivetti ann. 1260. Justitiarius itineris de Corona, apud eumdem ann. 1272. Barones errantes, apud Gervasium Dorobern. ann. 1170. Inquisitores, ibidem. Lex 5. Cod. Th. de Officio Rectoris. (1, 7.) :
Provinciis Præsidentes per omnium villas sensim atque usitatim, vicosque cunctos discurrant, et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque compulsor ininsolenter egisset aut cupide, etc.
Petrus Blesensis Epist. 95 :
Ipsos Justitiarios, quos vulgariter Errantes, vel Itinerantes dicimus, dum errata hominum diligenter explorant, frequenter errare contingit.
Scribit Rogerus Hovedenus ann. 1176. Henricum II. Regem Angliæ dividisse Regnum suum in sex partes, et per earum singulas tres Justitiarios itinerantes constituisse. Adde eumdem pag. 743. Matth. Westmonast. ann. 1249 :
Rex partes adiit Wintonienses, latronum et vespilionum repletione non mediocriter infames, ubi paulo ante Justitiarii exierant itinerantes, qui mundasse debuerant partes illas a peste prænotata.
Idem ann. 1220 :
Hoc etiam anno itineratio Justitiariorum domini Regis per totam Angliam.
Bracton. lib. 3. de Action. cap. 7. § 2 :
Habet etiam (Rex) Justitiarios itinerantes de Comitatu in Comitatum, quandoque ad omnia Placita, quandoque ad quædam specialia,... quandoque ad unicam, vel duas, et non plures.
Vide eumdem cap. 11. § 2. 3. et seq. ubi de eorum juramentis et officio, et lib. 3. de Corona cap. 1. ubi agit, qualiter procedere debent in itinere suo, et quo ordine. Adde etiam Matth. Paris. ann. 1224. pag. 221. ann. 1240. pag. 360.
Bis in anno itinera sua peragere, et in quolibet Vicecomitatu suæ jurisdictionis tenere curias suas jubentur. In Statutis Roberti III. Regis Scotiæ cap. 30. et cap. 33. ut Domini habentes regalias, i. jura regia,
similiter bis in anno teneant itinera Justitiariæ
, statuitur. Sed postmodum exolevit ea appellatio dictique Justitiarii Assisarum. Hodie, ut monet Watsius, Magnates aut Comites primarii, qui forestarum regiarum præfecturam habent Justitiarii itinerantes nuncupatur, Justices in Eyre.
Justitiariæ Itinera Tenere, in Statutis Roberti III. Regis Scotiæ cap. 30. 33. Justitiariæ itineratio, apud Matth. Paris pag. 543.
Justitiarii de Nisi ipsius. Vide Nisi ipsius.
Justitiarii ad Omnia Placita. Radulf. [] de Hengham in Summa magna cap. 4.
Justitiarii ad Custodiam Judæorum Assignati, apud Guillelmum Prynneum in Antiquis Constitut. Angl. Adde pag. 46.
Magister Justitiarius, in Regno Neapolitano, qui et Magister Magnæ Curiæ Justitiarius vocabatur, de cujus officio ac jurisdictione sic Fridericus II. Imp. in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 37 :
Statuimus, in magnæ Curiæ nostræ Magister Justitiarius nobiscum in Curia commoretur, cui 4. judices volumus assidere, et ut Magister Justitiarius Curiæ nostræ supradictus de crimine læsæ Majestatis nostræ et de feudis quaternis, et de quarta parte ipsorum feudorum, et de appellationibus ordinariorum, seu delegatorum nostrorum ad Curiam nostram interjectis, et de quæstionibus nostrorum Curialium, qui immediate nobis assistunt, de speciali in Curia nostra commorantium, qui de Curia nostra sine speciali mandato nostro non possunt recedere : nec non et miserabilium personarum, quarum est privilegium forum eligere... causas audiat, etc.
Adde lib. 1. tit. 8. 14. Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 59. Scipionem Ammiratum tom. 1. de Familiis Neapolit. pag. 41. et Haltaus. Glossar. German. col. 933. voce Hof-Gericht. De Justitiario scholæ Neapolit. vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 21. § 120.
Justitiarii Regionum, in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 8. 36. seu judices minores.
P. Carpentier, 1766.
Justitiarius Secretus, in Constit. MSS. Caroli I. reg. Sicil. :
Officiales omnes debent jurare, scilicet Justitiarii secreti, etc.
Justitiaratus. Dignitas Justitiarii. Chronic. Riccardi de S. Germano ann. 1242 :
Riccardus de Monte Nigro a Justitiaratu Terræ laboris amovetur.
Occurrit sæpe apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 13. lib. 5. Epist. 16. lib. 6. Epist. 14. 25. in Epistolis Johannis XXII. apud Waddingum tom. 3. in Reg. pag. 100. Vide Justitiariatus.