KALENDÆ, seu
Festum Kalendarum, Wlug Beigo in Epochis cap. 7.
Festum Kalcandach ; ita appellant Scriptores, publicas illas ac
superstitiosas lætitias, quas
Kalendis Januarii, quibus annus aperitur, exhibuere primum Gentiles, usurpavere etiam
postmodum Christiani, et quas utrique indecoris choreis, mulierumque aut ferarum assumptis
![[]](img/image.png)
formis ac vestibus fœdabant, uti supra in voce
Cervulus
indicatum. Ea porro superstitio vigente Christianismo adeo invaluit, ut vix ab Ecclesia
proscribi potuerit, atque adeo Episcopis, Conciliis, et summis Pontificibus, ad id vires
suas conferentibus, ut patet ex Concilio Trullano can. 62. Romano sub Zacharia cap. 8.
Turonensi II. cap. 17. 22. Autissiodor. can. 1. Capitulari Gregorii II. PP. pro Bavaris
cap. 8. Attonis Episcopi Basileensis Capitulis cap. 79. Epistola ipsius Zachariæ ad
Bonifacium Mogunt. et Sermonibus ac Homiliis Patrum, qui gravius in ejusmodi Kalendarum
spurcitias ac fœditates invehuntur, S. Augustini, S. Ambrosii Serm. 11. S. Maximi Taurin.
Petri Chrysologi Serm. 115. denique Faustini Episcopi apud Bollandum 1. Januarii, et e
Græcis Joannis Chrysostomi, sancti Asterii, et aliorum : quas quidem Kalendarum impietates
et ludicras prophanasque superstitiones attigere etiam Tertullianus lib. de Idololatr.
cap. 14. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 40. Alcuinus lib. de Divin. Offic. cap. 4.
Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. sub fin. Anonymus in Vita S. Samsonis Episcopi
Dolensis lib. 2. cap. 13. Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 15. etc.
◊ Licet, inquam, ab Ecclesia non semel proscriptæ fuerint,
indictis ad hanc diem jejuniis et litaniis, de quibus suo loco, quibus eæ quodammodo
expiarentur, et ut ludicræ et impiæ festivitatis loco vera ac solida succederet ; non
potuere tamen tam alte radicatæ prorsus evelli, adeo ut extremis etiam temporibus plus
solito vires acceperint, et non a secularibus dumtaxat ; sed et ab ipsis Episcopis et
Sacerdotibus legantur usurpatæ : imo, cum ab iis omnino
abstinuissent Laici, eas obstinate retinuisse Clericos, atque ab iis solis usurpatas
fuisse, testantur Theologi Parisienses in Epist. encyclica ann. 1444 :
Quid
quæso, fecissent (Episcopi)
si solum Clerum sicut hodie his observantiis
vacantem vidissent !
unde ejusmodi festivitati
Festi
Hypodiaconorum nomen inditum, non quod revera soli Subdiaconi has scelestas choreas
ducerent ; sed quod hac joculari appellatione nostri indicare voluerint, festivitatem hanc
fuisse ebriorum Clericorum seu Diaconorum : id enim evincit vox
Soudiacres, id est,
ad litteram,
saturi Diaconi, quasi
Diacres saouls.
◊ Cujusmodi autem fuerit, et quibus ineptiis constiterit, docet
Beletus lib. de Divin. Offic. cap. 72. his verbis :
Festum Hypodiaconorum, quod
vocamus Stultorum, a quibusdam perficitur in Circumcisione, a quibusdam vero in
Epiphania, vel in ejus octavis. Fiunt autem quatuor tripudia post Nativitatem Domini in
Ecclesia, Levitarum scilicet, Sacerdotum, Puerorum, id est, minorum ætate et ordine, et
Hypodiaconorum, qui ordo incertus est. Unde fit, ut ille quandoque annumeretur inter
sacros Ordines, quandoque non, etc.
Videtur sane ea Episcoporum, vel potius
Clericorum lascivia a Græcis originem cepisse ; cum in octava Synodo can. 16. ex versione
Anastasii, (nam canon abest in Græca Editione) legamus
fuisse tum
quosdam
Laicos, qui secundum diversam Imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam
circumplexam involvere atque reponere, (ita namque, ait hoc loco Anastasius, a
cervice usque ad capita contorquebant, ut clericali more in rotundum tonsi viderentur)
et gradum quasi sacerdotalem per quædam indusia et vesti
menta
sacerdotalia sumere, et, ut putabatur, Episcopos constituere, superhumeralibus, id est,
palliis, circumamictos, et omnem aliam Pontificalem indutos stolam, qui etiam proprium
Patriarcham adscribentes, eum qui in adinventionibus risum moventibus Prælatus et
Princeps erat ; et insultabant, et illudebant quibusque divinis, modo quidem electiones,
promotiones, et consecrationes, modo autem acute calumnias, et depositiones Episcoporum
quasi ab invicem et per invicem miserabiliter et prævaricatorie agentes et patientes ;
talis autem actio nec apud gentes a sæculo unquam audita est, etc. Quæ postrema
verba satis innuunt, ejusmodi Clericorum ludibria in Occidente nondum nota fuisse.
◊ Quod igitur sub exitum mensis Decembris initium sumeret prava
illa festivitas,
Libertas Decembrica appellata est, de qua idem Beletus cap. 120 :
Sunt nonnullæ Ecclesiæ in quibus usitatum est, ut vel etiam Episcopi et
Archiepiscopi in Cœnobiis cum suis ludant subditis, ita ut etiam sese ad lusum pilæ
demittant. Atque hæc quidem libertas ideo dicta est Decembrica, quod olim apud ethnicos
moris fuerit, et hoc mense servi et ancillæ, et pastores velut quadam libertate
donarentur, fierentque cum dominis suis pari conditione, communia festa agentes post
collectionem messium : quanquam vero magnæ Ecclesiæ, ut est Remensis, hanc ludendi
consuetudinem observent. videtur tamen laudabilius esse, non ludere.
Vivebat
Beletus in Ecclesia Ambianensi ann. 1182. ut auctor est Albericus in Chronico MS.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Inter ludicra
hujus festivitatis præcipuum locum obtinebat electio Abbatis vel Episcopi stultorum, cujus
ludibria hic perstringere placet ex Cæremoniali MS. Eccl. Vivar. ann. 1365. exarato fol.
153. Die 17. Decembris conveniunt omnes
sclafardi et clericuli ut Abbatem eligant :
quo electo cantatur
Te Deum, et tunc per consocios subtollitur, et elevatur, ac super
humeros ad domum, ubi cæteri pro potu sunt congregati, letanter deportatur, atque in
loco ad hoc specialiter ornato et præparato ponitur, statuitur et collocatur. Ad ejus
introitum omnes debent assurgere, etiam dom. Episcopus si fuerit præsens, ac impensa
reverentia consueta per consodales et consocios electo, fructus species et vinum cum
credentia ei dentur, etc. Sumpto autem potu idem Abbas vel major succentor ex ejus
officio absente Abbate incipit cantando ea quæ secuntur ; ab ista enim parte sclafardi,
clericuli ceterique de suptus chorum debent esse simulque cantare, ceteri vero desuper
chorum ab alia parte simul debent respondere... Sed dum eorum cantus sæpius et
frequentius per partes continuando cantatu tanto amplius ascendendo elevatur in tantum
quod una pars cantando, clamando, è fort cridar, vincit aliam. Tunc enim inter se ad
invicem clamando, sibilando, ululando, cachinnando, deridendo ac cum manibus
demonstrando, pars victrix quantum potest partem adversam deridere conatur et superare,
jocosasque trufas sine tædio breviter inferre. A parte Abbatis, Heros.
Alter
chorus, et nolic. nolierno.
A parte Abbatis, ad fons sancti bacon.
Alii, Kyrie eleison.
Quo finito illico gachia (janitor)
ex ejus officio
facit præconizationem sic dicendo : De par Mossenhor Labat è sos Cosselliers vos fam
assaber que tot homs lo sequa, lay on voura anar, ea quo sus la pena de talhar lo braye.
Tunc Abbas aliique domum exeunt impetum facientes.
![[]](img/image.png)
Juniores canonici chorarii
scutiferique dom. Episcopi et canonicorum
Abbatem comitantur per urbem, cui transeunti salutem omnes impertiunt. In istis vero
visitationibus (quæ usque ad vigiliam Natalis Domini quotidie vespere fiunt)
Abbas debet semper deportare habitum, sive fuerit manta, sive tabardum, sive cappa
una cum capputio de variis folrato. Ipsius erat, si quid indecorum in Choro fiebat,
carpere et castigare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex eodem
Cæremoniali Episcopus stultus qui ab Abbate distinctus erat, eligebatur in festo SS.
Innocentium eodem ritu quo Abbas stultorum :
Deinde electus per sclafardos
subtollitur et campanilla procedente portatur ad domum episcopalem, ad cujus adventum
januæ domus, absente vel præsente ipso dom. Episcopo, debent totaliter aperiri, ac in
una de fenestris magni tinelli debet deponi, et stans dat ibi iterum benedictionem
versus villam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sed et
ludicris impia miscentes Episcopum sacra peragentem imitabantur. Idem Cæremon. sub festo
S. Stephani fol. 100 :
Episcopus stultus ad Matutinas, Missam majorem et Vesperas
cum suo capellano in episcopali cathedra marmorea decenter ornata debet per hos tres
dies pontificaliter præsidere. Unde in introitu dictarum Horarum debet in vestiario
cappa communi serica indui et ornari una cum mitra et sericis cyrothecis. Capellanus
vero ejus cappa etiam communi serica induatur, portans in capite parvum pulvinar, sive
cussinum loco capelli sive birreti ; et sic ornati præcedentibus ceroferariis more
solito cappis sericis ornati, una cum rege (apparitore)
a dicto vestiario
procedentes cum mansuetudine ad dictam cathedram perveniunt episcopalem, ubi una cum
prædicto suo capellano ad ejus pedes sedente, habens semper crossam in manibus,
residebit quamdiu Horæ prædictæ celebrabuntur.
Subdiaconus Epistolam cantaturus,
vel Diaconus Evangelium,
uno genu flexo
supplicationem ei impendebant, quos sua manu dextra signabat, etc. Verum finitis
Matutinis, Missa et Vesperis, ejus capellanus alta voce dicat : Silete, silete,
silentium habete.
Chorus : Deo gratias.
Episcopus stultus : Adjutorium
nostrum, etc.
Chorus : Qui fecit, etc.
Episcopus : Sit nomen, etc. Benedicat
vos divina majestas, Pater et Filius et Spiritus sanctus.
De Indulgentiis dandis :
De par Mossenhor l'Evesque,
Que Dieus vos donne gran mal al bescle, (jecur)
Avec una plena balasta de pardos
Et dos das de raycha de sot lo mento.
Alia est formula indulgentiarum quæ refertur ibid. fol. 133. sub festo S.
Johannis Evangelistæ, ubi eædem cæremoniæ atque diei præcedentis præscribuntur :
Mossenhor ques ayssi presenz
Vos dona xx. balastas de mal de dens,
E à vos autras donas atressi
Dona ia. coa de rossi.
◊ Sed hæc ludicra, seu potius
crimina, ut loquitur
Chrysologus, vel
μωρὰς ϰαὶ βλάπτουσας τέρψεις, uti
vocantur a S. Asterio, non semel evellere conata est Summorum Pontificum auctoritas.
Exstant enim literæ Petri Capuani Cardinalis Legati in Francia ann. 1198. quibus præcipit
Odoni Episcopo Parisiensi et aliquot Canonicis ejusdem Ecclesiæ, ut hocce
festum,
quod
Fatuorum appellabatur, et in Ecclesia Parisiensi, ut in cæteris, invaluerat,
penitus abolerent ;
![[]](img/image.png)
quod dictus Episcopus aliique ad id nominati
Commissarii executi sunt, facta ordinatione in Ecclesia deinceps observanda, quæ habetur
apud Gussanvillam post Notas ad Petrum Blesensem.
L. Favre, 1883–1887.
◊ Sæculo duodecimo
jam
festum fatuorum fuerat correctum :
Ex fideli relatione
quamplurimum didicimus, quod in festo Circoncisionis Dominice, in eadem ecclesia
(Parisiensi) tot consueverunt enormitates et opera flagiciosa committi quod locum
sanctum, in quo gloriosa Virgo gratam sibi mansionem elegit, non solum feditate
verborum, verum etiam sanguinis effusione plerumque contingit inquinari ; et eatenus
adinventio tam pernitiose temeritatis invaluit, ut sacratissima dies, in qua mundi
Redemptor voluit circumcidi, festum fatuorum, nec immerito, generaliter
consueverit appellari. Attendentes igitur quod in hiis diebus calamitatis et luctus,
quos turbatio temporum et terrarum et precipue desolatio terre orientalis graviori
perfudit amaritudine, potius debemus orationibus et lacrymis indulgere, quam hujusmodi
vanitatibus et turpitudinibus inservire... Volentes in statum canonicum revocare quod in
scandalum ecclesie temere noscitur pullulasse, auctoritate prefati legati, adhibita
maturitate consilii, supradictam sollempnitatem ordinavimus in hunc modum : in vigilia
festivitatis, ad vesperas, campane ordinate, sicut in dupplo simplici pulsabuntur.
Cantor faciet matriculam in omnibus ordinate. Rimos, personas, luminaria herciarum, nisi
tantum in rotis ferreis et in penna, si tamen voluerit ille qui capam redditurus est,
fieri prohibemus. Statuimus etiam ne dominus festi cum processione vel cantu ad
ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur. In choro autem induet
capam suam, assistentibus ei duobus canonicis subdiaconis, et tenens baculum cantoris,
antequam incipiantur vespere, incipiet prosam Letemur gaudiis ; qua finita,
episcopus, si presens fuerit, vel decanus, absente episcopo, vel capellanus episcopi,
utroque absente, incipiet vesperas ordinate et sollempniter celebrandas ; hoc addito
quod responsorium et Benedicamus in triplo, vel quadruplo, vel organo
poterunt decantari ; alioquin a quatuor subdiaconis indutis capis sericis responsorium
cantabitur. Complectorium ordinate et sollempniter cantabitur. Pulsato autem uno
classico ante matutinos, sicut in summis sollempnitatibus, matutini ab episcopo, vel
decano, vel capellano incipiantur ordine debito consummandi ; hoc adjecto, quod tercium
et vi. responsorium in organo, vel triplo, vel quadruplo cantabuntur. Cantor
matutinorum responsoria ordinabit. Missa similiter cum ceteris horis ordinate
celebrabitur ab aliquo predictorum ; hoc addito quod epistola cum farsia dicetur a
duobus in capis sericis, et postmodum a subdiacono nichilominus perlegetur. Responsorium
et Alleluia in triplo, vel quadruplo, vel organo, in capis sericis,
cantabuntur, et erunt in missa iiiior procedentes. Vespere
sequentes sicut priores a Letemur gaudiis habebunt initium, et cantabitur
Letabundus, loco hymni. Deposuit quinquies ad plus dicetur
loco suo, et si captus fuerit baculus, finito Te Deum, consummabuntur
vespere ab eo quo fuerunt inchoate. Ultimum similiter completorium ordinate dicetur. Per
totum festum, in omnibus horis, canonici et clerici in
stallis suis
ordinate et regulariter se habebunt. (Cart. N. D. Paris. I, p. 72-75, an.
1198).
◊ Illud etiam interdixit Concilium Parisiense ann. 1212. part.
4. cap. 16 :
A festis vero follorum, ubi baculus accipitur, omnino
abstineatur.
Id est baculus Episcopalis. Præterea Concilium Copriniacense ann.
1260. can. 2 :
Rursus cum in balleatione, quæ in festo SS. Innocentium in quibusdam
Ecclesiis fieri inolevit, multæ rixæ, contentiones, et turbationes, tam in divinis
Officiis, quam aliis consueverunt provenire, prædictas balleationes ulterius sub
intimatione anathematis fieri prohibemus.
Vide Statuta Joannis Archiepisc.
Cantuariensis ann. 1279. In Concilio Rotom. ann. 1445. cap. 11. vetantur
ludi, qui
Fatuorum vulgariter nuncupantur, cum larvatis faciebus, et alias inhoneste fieri in
Ecclesiis aut Cœmeteriis, etc. Huc etiam spectant, quæ habentur in Necrologio
Ecclesiæ Parisiensis :
7. Idus Januarii ob. Hugo Clemens Decanus noster et
Sacerdos, (frater Henrici Clementis Franciæ Marescalli)
... Procuravit etiam
salubriter et devote, quod festum B. Joannis Evangelistæ post Nativitatem Domini, quod
prius negligenter et joculariter agebatur, solenniter et devote celebraretur in Ecclesia
nostra, etc.
◊ Sed hisce Ecclesiasticis statutis vix aboleri et extingui
potuit, adeo ut longe postea etiam obtinuerit in Anglia : quod sane colligere licet ex
Inventario ornamentorum Ecclesiæ Eboracensis ann. 1530. in Monast. Anglic. tom. 3. pag.
169. ubi hæc legimus :
Item una mitra parva cum petris pro Episcopo
puerorum.
Infra :
Item unus annulus pro Episcopo puerorum, et duo archys,
unus in medio ad modum Crucis cum lapidibus in circumferentiis, etc. Decanorum Kalendæ
rurales,
in Concilio Rotomag. ann. 1313. cap. 6.
◊ At in Gallia videtur desiisse, ex quo serio manum admovit
Facultas Theologiæ Parisiensis ann. 1444. 12. Martii, missa ad id Epistola encyclica ad
Galliæ Præsules, damnatoque, pleno Theologorum consessu, hocce festo, in quo Sacerdotes
ipsi ac Clerici Archiepiscopum, aut Episcopum, aut
Papam creabant, eumque
Fatuorum appellabant :
Divini ipsius Officii tempore larvati, monstruosi
vultibus, aut in vestibus mulierum, aut leonum, vel histrionum, choreas ducebant, in
Choro cantilenas inhonestas cantabant, offas pingues supra cornu altaris juxta
celebrantem Missam comedebant, ludum taxillorum ibidem exarabant, thurificabant de fumo
fœtido, ex corio veterum sotularium, et per totam Ecclesiam currebant, saltabant,
etc.
Verba sunt citatæ Epistolæ, quam edidit Savaro, et ex eo Gussanvilla. Similia
fere habet Concilium Basileense sess. 21. extr. ubi etiam
festum fatuorum
appellatur. Sed de hoc festo alia tradunt Cognatus in Histor. Tornacensi, et Marlotus in
Metropoli Remensi, ad ann. 1509. Similem vesaniam in rebus sacris Michaëlis
μεθυστοῦ Imp. recitant Constantinus Porphyrogen. in Basilio
num. 21. Edit. Combefisii, Continuator Theophanis lib. 4. n. 38. Symeon Logotheta in eod.
Michaële num. 18. et alii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Etquidem
adeo invaluerat hæc festivitas, atque Clericorum lasciviæ ita erat accommoda, ut ann.
1406. in jus vocatus fuerit quidam clericus qui in Episcopum stultum cleri Gradacii
diœcesis Vivar. electus
sollempnitates facere et onera supportare ad quæ ipse ut
Episcopus et alii episcopi sic electi, facere
tenetur et sunt facere assueti, non fecerat et facere recusabat. Res
diu coram Officiali Vivariensi agitata, tandem trium e præcipuis Canonicis arbitrorum
judicio permissa est. Horum sententiam exscribemus ex Schedis D.
Lancelot :
Ideo per hanc nostram diffinitivam sententiam quam proferimus in hiis scriptis
declarationem, arbitrium et pronuntiationem nostras sedentes pro tribunali, prout supra
continetur, venerabili signo sanctæ Crucis nos munientes dicentes, In nomine P. et F. et
Sp. S. Amen. Pronuntiamus, arbitramur, cognoscimus, sententiamus et declaramus dictum
Abbatem et ejus præcessorem legitime et debite probasse intentionem suam et partis suæ,
et dicta, proposita et replicata ex adverso non obstare, idcircoque dictum Guillelmum
Raynoardi tanquam Episcopum stultum ad solvendum prandium, per Episcopum stultum dari et
solvi consuetum, per dictumque Guillelmum substractum sine causa, condempnamus, et pro
hoc dictum Abbatem et ejus clerum in possessione sua dictæ electionis pari sententia
restituimus et reducimus. Et ut nostra sententia debitum sortiatur effectum, volumus,
ordinamus, præcipimus et mandamus, quod idem Guillelmus Raynoardi ut Episcopus stultus
dare et solvere teneatur ipsi Abbati et clericis qui consueverunt in hujusmodi actu
interesse, prandium in festo proxime venienti B. Bartholomei Apostoli in loco de
Gradacio et in loco ibidem consueto ; neutram dictarum partium ex certis causis animos
nostros moventibus in expensis factis tam in causa et causis litigii quam causa
compromissoria præsenti condempnantes, declarantes quod una pars ab alia, et e contra,
nichil petere possit, exigere seu recuperare ratione expensarum prædictarum,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Variæ
fuerunt hujusce festivitatis, pro diversis Ecclesiis in quibus recepta erat,
appellationes, quemadmodum et diversis diebus celebrata :
festum Hypodiaconorum,
Stultorum, Fatuorum, Innocentium, etc.
dictam passim reperimus. Statuta Ecclesiæ
Nivern. ann. 1246. apud Marten tom. 4. Anecd. col. 1070 :
Item, quia in festo
stultorum, scilicet Innocentium et anni novi in Ecclesia vestra multa fiunt, sicut
intelleximus, inhonesta, etc.
Durandus Ration. divin. Offic. lib. 7. cap. 42. de
S. Stephano :
Subdiaconi vero faciunt festum in quibusdam ecclesiis in festo
Circumcisionis, ut ibi dictum est, in aliis in Epiphania, etiam in aliis in octavis
Epiphaniæ ; quod vocant festum stultorum. Quia enim ordo ille antiquitus incertus
erat... ideo Subdiaconi certam ad festandum non habent diem.
Cetera quæ ad hanc
festivitatem spectant silebimus ; unum dumtaxat subjiciemus ex MS. codice Bellovac. ann.
circiter 500. ubi
ia. hæc occurrit rubrica
Dominus Cantor et
Canonici ante januas Ecclesiæ clausas stent foris tenentes singuli urnas vini plenas cum
cyfis vitreis, quorum unus Canonicus incipiat, Kalendas Januarias, etc. tunc aperiantur
januæ. Et alibi :
Hac die incensabitur cum boudino et saucita.
Vide
Abbas Conardorum et
Abbas Esclaffardorum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ritu minus indecenti in
ecclesia Rotomagensi celebrabatur
Festum Innocentium, ut patet ex Ordinar. MS.
ejusd. eccl. :
Hoc finito (hoc est, finita processione, quæ fiebat post
Vesperas S. Joannis Evang.)
duo pueri tunicis et amictis inducti, tenentes
candelabra cum cereis ardentibus, et omnes pueri ecclesiæ in cappis tenentes cereos
ardentes, cum suo episcopo exeant de vestiario bini et bini
cantantes
R'. Centum quadraginta ;
et
processione ordinata veniant per chorum et eant ad altare Innocentium et ibi stationem
faciant, et finiatur ibi, et tres pueri cantent : Hi empti sunt.
Quo finito
sequitur antiphona, Innocentes :
tres pueri
V'. Letamini :
episcopus orat. Deus hodierna die.
In reditu
antiphona vel
R'.
de S. Maria, ad placitum :
duo presbyteri (l. pueri)
cantent
V'. Post partum :
episcopus orat. Deus qui salutis.
Pueri
dicant Benedicamus.
Sequitur benedictio episcopi, et dicat unus puer alta voce,
Humiliate vos ad benedictionem ;
et alii respondeant, Deo gratias :
Benedictio : dominus episcopus, Benedicat vos, etc. Deinde ubi de
Matutinis ejusdem festi :
Dum ix. lectio legetur, pergant pueri ad vestiarium ; qua
finita exeant bini et bini cum cereis ardentibus cantantes
R'. Centum quadraginta :
tres pueri cantent
V'.
et prosam ante altare in modum coronæ, illud finiant ; quo finito
incipiatur Te Deum...
Ad missam, omnes pueri in capis in medio chori regant
chorum, episcopus incipit officium, Ex ore infantium,... Kyriel
et Gloria
festive ;... Graduale pueri, ut prænotatur, Anima nostra
V'. Laqueus ;
episcopus, cum eo omnes pueri in modum coronæ, Alleluia, Hi sunt qui,
cum
sequentia, episcopus incipiat, Celsa pueri ;
Evangelium in cantu, Angelus
Domini apparuit ; Credo ;
offertorium, Anima nostra,
quod incipiatur ab
episcopo ;... deinde offerant omnes quod voluerint, ut supra notatur. Secreta,
Adesto Domine muneribus.
Præfatio, Quia per incarnati. Sanctus,
festive.
Communicantes, Agnus
festive. Communio, Vox in Rama.
Postcommunio, Votiva...
Ad vesperas antiphonæ cum neuma finiantur. Antiph. Tecum principium...
Domnus
episcopus cum eo duo tunicati
R'. Justi in perpetuum...
Antiph. O quam gloriosum ;
Psalmus
Magnificat,
et tamdiu cantetur Deposuit potentes,
quod baculus accipiatur
(ab eo)
qui accipere voluerit. Vespere finiantur a dietario.
P. Carpentier, 1766.
◊ In ecclesia Tullensi duo,
ut ita dicam, eligebantur Innocentium episcopi ; unus suo ordine ex canonicis, qui
expensas hujusce festi suppeditare sub pœna ignominiæ et canonicalium emolumentorum
privatione tenebatur : alter ex pueris vel junioribus ecclesiæ, qui personam episcopi
ageret. De utriusque electione et officio ita habent Statuta MSS. ejusd. eccl. collecta
ann. 1497. fol. 65. v° :
De festo et episcopo Innocentium... Quolibet anno
assignatur ista festivitas uni canonico, secundum ordinem receptionis suæ ad præbendam,
fitque ipsa assignatio post cœnam diei Innocentium ; ita quod is qui illa die festum
peregit, gratias refert episcopo et toti comitivæ ac excusari petit, si in aliquo
defecit ; et finaliter pileum romarini vel alterius confectionis floreum exhibet ipsi
episcopo, ut tradat canonico in receptione sequenti constituto ad futurum annum ipsum
festum agendum, vel ejus procuratori : si enim absens fuerit, jam erit per tres menses
ante diem hujusmodi, ut procuratorem ad id mittat, interpellandus per litteras
capituli... Tunc si venerit aut miserit procuratorem ad recipiendum et subeundum onus
ipsum, admittitur ; et si est dubium de variatione aut illusione, exigitur cautio. Si
vero talis interpellatus cederet præbendæ, is qui succederet non reciperetur in illa
donec cavisset ipsum festum pro et nomine ipsius cedentis et non suo facere : si autem
facere contemneret adveniente festo, suspenderetur cappa nigra in raustro (l.
rastro)
medio
chori, et tandiu ibi maneret in illius vituperium,
quandiu placeret subdiaconis feriatis et pueris chori ; et in ea re non tenerentur nobis
capitulo obedire. Pariter fieret contra præsentem præbendam, si similiter contemneret,
nec uterque, tam absens quam præsens, non cedens præbendæ, unquam participare in
quibusque suis emolumentis ecclesiæ poterit, donec hujusmodi festum fecerit et
contemptum prædictum emendaverit. Verum de rigore is qui festum ipsum agit, non tenetur
convivare, nisi eos, qui de Innocentibus computantur... Fiunt ibi moralitates vel
simulacra miraculorum cum farsis et similibus jocalis, semper tamen honestis. Nec est
prætereundum quod Sabbato primo in Adventu Domini, conveniunt post completiorum omnes
pueri et subdiaconi feriati, qui in numero dictorum Innocentium computantur, et ibi
eligunt episcopum alterum ex pueris pro instante tunc Innocentium festo, qui illico
assumitur et cantantibus omnibus
Te Deum laudamus,
pulsantibus utique
campanis, portatur ad cathedram retro altare B. Mariæ, ubi primo episcopi Tullenses
intronizantur, et ibi sedet ; completoque Te Deum
et in fine, alter eorum dicit
collectam festi Innocentium, et tunc adiscit episcopus officium ejus, ita quod
adveniente festo, indutus mitra et pontificalibus insigniis, baculo pastorali prædelato,
officium agit episcopi in utrisque vesperis vigiliæ et diei, ac in matutinis et missa
sedens aut stans, prout sibi placet, in stallo superiore episcopi et benedictionem
impendat, ceditque eidem pro dictis Horis dominus episcopus. Ipsa autem die de mane
equitare habet idem episcopus Innocentium ad monasteria SS. Mansueti et Apri per
civitatem transeundo in comitiva suorum æqualium, quibus etiam majores et digniores
personæ dignitatum comitantur per se vel suos servitores et equos, et descendentes ad
fores ecclesiarum prædictarum intonat unam antiphonam et dicit episcopus orationem,
sibique debentur a quolibet monasteriorum eorundem xviij. den. Tullenses, qui si illico
non solvantur, possunt accipere libros vel vadia, et decanus canonicus qui festum facit,
tenetur eidem episcopo providere de equo, chirotecis et bireto. Cantatis ejusdem diei
vesperis, episcopus ipse cum mimis et tubis procedit per civitatem cum sua comitiva, via
qua fiunt generales processiones... In octavis Innocentium rursus vadit episcopus cum
omni comitiva sua in habitibus suis ad ecclesiam B. Genovefæ, ubi cantata antiphona de
ipsa virgine cum collecta, itur ad domum parochialem ejus ecclesiæ vel alibi, ubi
magister et fratres domus Dei, quibus ipsa ecclesia est unita, paraverint focapam unam,
poma, nuces, etc. ad merendam oportuna ; et ibi instituuntur officiarii ad marencias
super defectibus aut excessibus in officio divino per totum annum commissis, qui
defectus seu marenciæ... applicantur ad convivandum episcopum et ceteros de numero
Innocentium in crastino Innocentium, quo omnes vadunt per civitatem post prandium,
faciebus opertis, in diversis habitibus, et si quæ farsæ practicari valeant, tempore
tamen sicco, fiunt in aliquibus locis civitatis, omnia cum honestate ; et in regressu
acceditur denuo ad dominum canonicum seu ejus procuratorem ac locum, ubi factum est
festum Innocentium, qui tenetur adhuc ministrare merendam ex reliquiis præcedentis
diei.
P. Carpentier, 1766.
◊ Verum iis omnibus
præstant Literæ Caroli VII. reg. Franc. ann. 1445. 17.
![[]](img/image.png)
Apr. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1804. in quibus ludicra, imo impia
hujusce festi perstringuntur, quæ abolere frustra tentassent Concilium Basileense et
Theologi Parisienses, nisi accessisset auctoritas regia, atque ejusmodi vesaniam severius
damnasset :
Charles, etc. Nostre amé et féal conseiller l'évesque de Troyes nous a
fait exposer en complaignant, que combien que... par le decret (du Concile de
Basle)
est expressément deffendu aux gens et ministres de l'église certaine
dérisoire et scandaleuse feste, qu'ils appellent la feste aux fols, laquelle en
plusieurs églises cathédrales et autres collégiales estoit accoustumé de faire, environ
les festes et octave de Noël, en laquelle faisant iceux gens d'église irrévérences et
dérisions de Dieu nostre créateur, et de son saint et divin office, au très grand
vitupere et diffame de tout l'estat ecclésiastique, faisoient toutes églises et lieux
saints, comme dehors, et mesmement durant le divin office plusieurs grandes insolences,
dérisions, mocqueries, spectacles publics, de leurs corps déguisements, en usant
d'habits indécents et non appartenants à leur estat et profession, comme d'habits et
vestements de fols, de gens d'armes et autres habits séculiers, et les aucuns usants
d'habits et vestements de femmes, aucuns de faux visages, ou autres telles illicites
manieres de vestements, et apostatant de leur estat et profession ; par lequel decret
tous les abus et autres que l'on a coustume de faire à ladite feste, eussent esté sur
certaines peines deffenduës ; et nous pareillement, en tant que faire le pouvons,
l'eussions deffendus : ... néantmoins cette présente année, auxdites festes des
Innocents et Circoncision derrain passées,... ils (les ecclésiastiques de
Troyes)
firent et ont fait ladite feste aux fols en plusieurs excez de
mocqueries, spectacles, déguisements, farces, rigmeries et autres telles folies, qu'ils
n'avoient oncques mes fait de mémoire d'homme... Toutes lesquelles choses venues à la
connoissance de la Faculté de Théologie de nostre université de Paris, et qui leur a
semblé que telles choses ne se doivent aucunement taire ou dissimuler, les maistres
d'icelle Faculté de Théologie, pour obvier de leur pouvoir aux grands maux et excez
dessusdits,... par grande et meure déliberation, ont fait et compilé certaine notable
epistre, pour icelle de par eux envoyer aux prélats et chapitres de nostredit royaume,
en détestant et condamnant ladite damnable feste, comme superstitieuse et paganique,
laquelle premiérement eut son introduction et commencement des payens et incrédules
idolatres, comme bien expressement dit monsieur S. Augustin... Mais parceque aucuns
d'iceux, qui veulent faire et continuer ladite feste, par leur fole outrecuidance et
présomtion ont dit et dient encore, que veuille ou non nostre conseiller, et nonobstant
lesdites eonclusions et véritez théologiques, ils la feront encore,... nostre dit
conseiller nous a humblement supplié que sur ce nous lui veuillons bailler et faire
bailler par nos officiers confort et aide, autant que besoin ly en sera. Pourquoy nous
considérans, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Tam alte inerat
clericorum animis hæc vesania, ut radicitus eam evellere hactenus tentare non ausi fuerint
horum temporum sapientiores, quam sensim pedetentimque resecare satius esse duxerunt. Sic
moderate se gessit capitulum Autissiodorense, ut legitur inter Probat. Hist. Autiss. pag.
310. et seqq.
![[]](img/image.png)
Primo quidem anno, scilicet 1395. ut
servitium honeste
fieret, nec ponerentur aliqua mala verba statuit. Anno 1396. sumpta occasione belli
contra Saracenos,
ut nullum signum festi fatuorum penitus fiat hac vice ordinavit.
Anno 1400.
Capitulum ordinavit quod de cætero omnes, qui de Festo fatuorum fuerint, non
pulsent campanam capituli sui post prandium, dempta prima die, in qua suum episcopum
eligent, et etiam quod in suis sermonibus fatuis non ponant seu dicant aliqua opprobria
in vituperium alicujus personæ, sub pœna amissionis distributionum suarum per quindecim
dies, etc. Eodem anno obtinuerat episcopus,
quod illi de Festo fatuorum in
ecclesia Autiss. non poterant facere capitulum, et quod procuratores non poterant uti
officio procurationis, et quod nullus poterat post cantationem Horarum in ecclesia
Autiss. clamare la Fête aux fous. 2.
Dec. 1401.
abbas Pontigniaci
prædicavit in capitulo de abolendo Festum fatuorum, quod dictum festum non erat, nec
unquam fuerat a Deo nec Ecclesia approbandum seu approbatum... Die tertia proposuit dom.
decanus... conclusum fuisse per Universitatem Paris. abolendum dictum festum ; quod
Universitas erat intentionis et propositi hæc facere publice prædicari per universas
ecclesias regni Franciæ, ... et ipsum festum annullare etiam per invocationem brachii
sæcularis... Omnes dicti domini capitulantes, ut sequitur in sua deliberatione, per
capita, singulariter singuli, quod dictum Festum fatuorum annullaretur, et quod super
hoc fiet aliqua bona ordinatio per dominos capitulantes, quam habebunt ipsi, qui dictum
festum subdiaconi celebrabunt, tenere ; et quod nullus sermo in dicto festo infra
ecclesiam fieret, quodque nullus ecclesiam ipsam intraret, maxime dum celebrabuntur
divina, nisi indutus suis vestibus ecclesiasticis. Nihilominus ad habendum aliquam
memoriam de dicto festo, fieret die Circumcisionis Domini festum, quod dicetur
subdiaconorum, quemadmodum die festi S. Johannis, presbyteri ; die Innocentium, pueri in
albis ; et die S. Stephani, diaconi...... 12.
Dec. 1407.
quia aliquibus dubitabitur utrum ista
ordinatio de dicto festo non faciendo, solum teneretur pro isto anno, vel perpetuo :
propterea iterato de consensu omnium dominorum de capitulo... statutum et
conclusum, quod dicta ordinatio de dicto Festo fatuorum non faciendo, perpetuo et
inviolabiliter custodiatur et teneatur. 2. Jan. 1410. decanus exposuit, quod cum jam diu
est, ...... extiterit ordinatum, quod.... deinceps Festum fatuorum amplius non fieret ;
.... nihilominus tamen, spretis omnibus et defensionibus, plures de ecclesia canonici
tortarii, capellani et clerici, Deum præ oculis non habentes, ultro dictum festum
fecerunt. xviij. Dec. 1411. fuit hodie ordinatum, quod statutum factum die Lunæ in
vigilia S. Luciæ ann. cccc. vij. quod Festum fatuorum omnino tolleretur perpetuo, ut in
eodem continetur, observetur inviolabiliter.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ejusdem festi deliramenta
rursum graphice depingit Ludovicus archiepiscopus Senonensis in Stat. ann. 1445. inter
Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 96 :
Paveant igitur et erubescant observantes
cujusdam festivitatis ritum nefarium, quem sui præpositores Festum fatuorum vocant, quem
procul dubio diabolica institutio sub venerabili nomine Domini et jocunditatis dierum
natalitiorum ejus sacerdotibus et clericis in multis ecclesiis observandum tradidit,
quibus
diebus omni sanctimoniæ studere deberent, et spurcitiis et
immunditiis se se conferunt et applicant tempore divini servitii, larvatos et
monstruosos vultus deferendo cum vestibus mulierum, aut lenonum vel histrionum, choreas
in ecclesia et choro ejusdem ducendo, cantilenas inhonestas cantando, offas pingues
super cornu altaris juxta celebrantem missam comedendo, ludum taxillorum ibidem
exercendo, de fumo fetido et ex corio veterum sotularium thurificando, per totam
ecclesiam liguriendo, saltando, turpitudinem suam non erubescendo, nudos homines sine
verendorum tegmine inverecunde ducendo per villam et theatra in curribus et vehiculis
sordidis ad infamia spectacula pro risu astantium et concurrentium se transferendo,
turpes gesticulationes sui corporis faciendo, verba impudicissima atque scurrilia
proferendo et multas alias abominationes, quarum pudet reminisci, faciendo, et quod
recte vocatum est hoc flagitiosum coagulum, Festum fatuorum, videlicet coagulatio
malorum hominum exultantium in rebus pessimis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Sed et virgines Deo
sacras ejusmodi lasciviis operam dedisse discimus ex Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag.
ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r° :
Item inhibemus ne de cætero in festis Innocentum
et B. M. Magdalenæ ludibria exerceatis consueta, induendo vos scilicet vestibus
secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo.
Ubi de monialibus
Villæ-Arcelli. Rursum fol. 358. v° :
In festo S. Johannis et Innocentium nimia
jocositate et scurrilibus cantibus utebantur (moniales monast. Villaris)
ut
pote farsis, conductis, motulis : præcepimus quod honestius et cum majori devotione
alias se haberent.
Consule
Du Tilliot in Comment. ad hist. Festi
stultorum part. 1. edit. ann. 1751.
Kalendæ, Conventus Presbyterorum singulis Kalendis
mensium. Charta ann. 1087. apud Sammarthanos in Abbatibus Vallis
secretæ :
Cujus petitioni dominus Episcopus assentiens ... illud altare ordinavit,
.... ita quidem salva justitia in Synodis et Kalendis, ut Sacerdos illius loci Prælatis
suis obediat, sicut antea.
Id est, ita ut Presbyter loci illius, sicut cæteri
Decaniæ Sacerdotes, per singulas Kalendas convenire teneatur. De conventu Presbyterorum
singulis Kalendis mensium, agunt Hincmarus Remensis in Capitulis ad Presbyt. cap. 15.
Riculfus Suessionensis in Constit. cap. 20. Aitho in Capitular. cap. 29. Regino lib. 2.
cap. 216. Burchard. lib. 2. cap. 164. etc. Instituti vero causam prodit Concilium
Nannetense can. 15. et idem Hincmarus in Capitulis ann. 12. Episcopatus editis, cap. 1.
scilicet
ut collationem de pœnitentibus suis haberent, et qualiter unusquisque
pœnitentiam suam faceret, vel, si forte aliquis contra parem suum discordiam haberet, ei
reconciliaretur. Seu, ut Riculfus,
ut de suo ministerio et religiosa
conversatione atque de his, quæ in eorum parochiis accidunt, sermonem haberent, etc.
Hinc
Calendas observare
male
Calendos, apud Eccardum in Probat. Originum
Habsburgo-Austriac. col. 206. in Actis Murensis Monasterii pag. 9. est
singulis Kalendis iis Clericorum collationibus interesse. Vita S. Udalrici cap. 6. de
Presbyteris :
Si per Kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent,
ibique solitas orationes explerent, etc.
Concilium apud Pontem Audomari ann.
1279. cap. 21 :
Statuimus etiam ... ut Clerici moneantur in Synodis, in Ecclesiis
Cathedralibus,
atque Parochialibus, et etiam a Decanis ruralibus, in suis Kalendis, ut
ipsi tonsuram et habitum deferant Clericis congruentes.
Concilium Rotomagense
ann. 1335. can. 11 :
Statuit præsens Concilium, quod singuli Diœcesani in suis
Capitulis, seu Kalendis exponant casus dictæ Sedi Apostolicæ et Diœcesanis specialiter
reservatos, etc.
Statuta Synodalia Eccles. Catalaunensis ann. 1393. apud
Marten. tom. 4. Anecdot. col. 669 :
Quod Decani Christianitatis singulos
hujusmodi ordinationis transgressores saltem ter in anno, videlicet infra
xv. dies post celebrationem suorum conciliorum seu Calendarum... denuntiare
teneantur.
Kalendæ, Sodalitates ad pias causas, inquit Sambucus.
Fratres Calendarum, qui vulgo
Confratres, forte quod singulorum mensium Kalendis invicem convenirent, occurrunt
in lib. 1. Decretal. S. Ladislai Regis Hungariæ cap. 14. 39. et in Capitulis Laurentii
Archiep. Strigon. cap. 46.
P. Carpentier, 1766.
Kalendarum Festum. Comput. ann. 1480. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 342. col. 2 :
Item alia expensa ad causam donorum, quæ fieri consueverunt dominis officiariis
regiis, consulibus, accessoribus et aliis personis consuetis, in festo Kalendarum sive
nativitatis Domini.
P. Carpentier, 1766.
Kalendæ Januarii, quibus Romæ pueri domos ingredientes bona adprecantur. Cerem. Rom. ad calcem Cod.
Ms. eccl. Camerac. :
Hii sunt ludi Romani communes in Kalendis Januarii. In vigilia
Kalendarum in sero surgunt pueri et portant scutum. Quidam eorum est larvatus cum maza
in collo ; sibilando sonant timpanum, eunt per domos, circumdant scutum, timpanum sonat,
larva sibilat. Quo ludo finito, accipiunt munus a domino domus, secundum quod placet ei.
Sic faciunt per unamquamque domum. Eo die de omnibus leguminibus comedunt. Mane autem
surgunt duo pueri ex illis, accipiunt ramos olivæ et sal, et intrant per domos, salutant
domum : Gaudium et lætitia sit in hac domo ; tot filii, tot porcelli, tot agni, et de
omnibus bonis optant, et antequam sol oriatur, comedunt vel favum mellis, vel aliquid
dulce, ut totus annus procedat eis dulcis, sine lite et labore magno.
P. Carpentier, 1766.
Kalendis Januarii,
mensam cum epistolis ratione divinationis parare, sortilegium est
committere, in Vocabul. Jur. canon. Martini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Kalendæ Æliæ, pro Kalendæ Juniæ. Vide Hofman. in voce
Æliæ Calendæ.
P. Carpentier, 1766.
Kalendæ Græcæ, Proverbii genus, pro Numquam, quia Græci non habent Kalendas more Latinorum, ut
notant docti Editores ad Vit. S. Rosæ tom. 5. Aug. pag. 971. col. 2 :
Apage, sat
nugarum, ad Calendas Græcas hæc impleta videbimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Kalenda, Pensitatio quæ prima cujuslibet mensis die Canonicis conceditur, unde nomen
sortita est. Obituarium Ecclesiæ Morinensis MS. :
Nota quod semper prima die
cujuslibet mensis pro Kalenda quilibet Canonicus habet duodecim denarios.
Kalenda, pro quovis die. Vita S. Landrici Episcopi Metensis n. 11 :
Qui locus prius
a Monachis cultus, in tantum cognoscitur esse immutatus, ut cum suppellex Ecclesiæ,
librorum scilicet cæterorum ministeriorum tali modo inde subtraherentur,
per multos annos Kalenda festivitatis S. Landrici oblivionis rubigine tegeretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Intra Calendas, quid significet inquirit A. Gellius Noct. Attic. lib. 12. cap. 13. ubi
Apollinaris Sulpicius :
Qui jussus est intra Calendas pronuntiare, nisi Calendis
pronuntiet, contra jussum vocis facit.
Contra vero Gellius existimat eum et ante
Calendas, et ipsis Calendis jure pronuntiare posse :
cum omne tempus, quod
Calendarum die includitur, intra Calendas esse recte dicatur.
Kalendæ, Anni initium, vel primus dies : ita, ni fallor, accipienda hæc vox, quæ crebro
occurrit in Tabulario Conchensi in Ruthenis charta 44 :
Et donat de censum 9.
denarios Pogesos, et ad Calendas duos membros,... et ad messiones unum medium molton
escorgatum, etc.
Chartularium S. Petri de Domina fol. 116 :
Habemus unum mansum qui reddit per messiones 4. focarias magnas et optimas et
sex capones... et per Calendas duos denarios per ublias.
Chartul.
Camalariense :
In Vareniaco est unus mansus alodi, et debet in Maio multonem et
agnum, et in Kalendis 1. sextarium segel.
Kalendæ Martiæ, a quibus veteres Franci annum auspicabantur. Decretum Tassilonis de popularibus
Legibus § 12 :
Transactis tribus Kalendis Martiis, post has ancilla permaneat in
perpetuum.
Chronicon Fredegarii de Pipino :
Evoluto anno præfatus Rex a
Kal. Martiis omnes Francos, sicut mos est, Bernaco villa ad se venire præcepit.
Vide Dissertationem quartam ad Joinvillam pag. 152. et supra in voce
Annus.