« Karacter » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 486b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/KARACTER
KARACTER, Signum, seu sigillum quod chartis appendebant. Charta ann. 1135. apud Mabill.
Diplom. pag. 601 :
Hoc audito gavisi sunt : et ne in posterum oblivioni traderetur, scripto et Karactere ut confirmaretur laudaverunt.Vide Character.
P. , 1766.
◊ Monogramma. Charta Phil.
I. ann. 1106. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 342 : Quæ ut perpetuam obtineant stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis Karactere inferius annotato, præsentem paginam præcepimus confirmari.Pro sigilli imagine legitur in Charta ann. 1185. ex Tabul. Camerac. :
Ut igitur hæc nostræ compositionis pagina maneat inconvulsa, eam sigilli nostri et civitatis appensi Karactere et testium subsignatione duximus communire.Vide supra Caracter 3.
P. , 1766.
Karacter Crucis, Crucis symbolum palliis assutum, in signum votivæ expeditionis sacræ. Tradit.
Diessens. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 691. col. 2 : Anno Domini 1251. III. Nonas Martii absolutus est Burckardus a Karactere Crucis per petitores domus Bethleem, auctoritate Apostolica ipsis collata.Vide in Crux.