![[]](img/image.png)
KERNELLARE, Murum pinnis seu quernellis munire,
Gall. Creneler un mur. Charta ann. 1293. apud Rymer. tom. 2. pag. 609 :
firmandi muniendique castellum sive ædes, privilegium
concedit. Vide Quarnellus.
Sciatis quod concessimus Edmundo fratri nostro quod ipse mansum suum... muro de petra et calce firmare et Kernellare ; et illud sic firmatum et Kernellatum tenere possit.Alia ann. 1306. ibid. pag. 985 :
Nobis supplicaverit, ut nos sibi concedere velimus, quod ipse domum suam.... Kernellare, et domum illam fortem facere posset muris, turrellis, fossatis, etc.Vox frequens in Diplomatibus, quibus Rex
![[]](img/image.png)