![[]](img/image.png)
1. LAUDATIO, Jussus vel consensus. Charta ann. 1075. vel 1076. inter Instrum. tom. 4. Gall.
Christ. col. 283 :
De terris vero arabilibus et planis, quia divisæ non erant, judicatum est, ut si alii illas laborarent per Laudationem et præceptum, obedientiales, vel ministri ejus atque ministri illius Hugonis illas haberent, et redditus earum inter se dividerent.Alia ann. 1063. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 440 :
Concedo omnipotenti Deo et S. Mariæ atque S. StephanoAlia ann. 1201. e Tabulario Maurigniacensi :(Nivernensi).... et Canonicis ibidem Deo servientibus ac servituris, per Laudationem D. Hugonis Episc. et D. Goffridi Autissiod. Præsulis, etc.
Promiserunt quod contra Laudationem et concessionem de cetero non venient.
P. , 1766.
◊ Item, Concessio. Charta
ann. 1145. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 508 : Et nos omnes suprascripti... laudamusQuo sensu etiam intelligenda Charta ex Tabul. Maurign. laudata. Vide Laudare 3.atque concedimus... tibi domino Bernardo Atoni... alteram medietatem omnium usaticorum et omnium leddarum, quæ ab ipsis nundinis... exierint. Hanc concessionem et Laudationem in perpetuum facimus tibi, etc.