« »
 
LAUDATIO 1, LAUDATIO 2, LAUDATIO 3, LAUDATIO 4.
[]« 1 laudatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 042a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDATIO1
1. LAUDATIO, Jussus vel consensus. Charta ann. 1075. vel 1076. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 283 :
De terris vero arabilibus et planis, quia divisæ non erant, judicatum est, ut si alii illas laborarent per Laudationem et præceptum, obedientiales, vel ministri ejus atque ministri illius Hugonis illas haberent, et redditus earum inter se dividerent.
Alia ann. 1063. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 440 :
Concedo omnipotenti Deo et S. Mariæ atque S. Stephano (Nivernensi).... et Canonicis ibidem Deo servientibus ac servituris, per Laudationem D. Hugonis Episc. et D. Goffridi Autissiod. Præsulis, etc.
Alia ann. 1201. e Tabulario Maurigniacensi :
Promiserunt quod contra Laudationem et concessionem de cetero non venient.
P. Carpentier, 1766.
Item, Concessio. Charta ann. 1145. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 508 :
Et nos omnes suprascripti... laudamus[] atque concedimus... tibi domino Bernardo Atoni... alteram medietatem omnium usaticorum et omnium leddarum, quæ ab ipsis nundinis... exierint. Hanc concessionem et Laudationem in perpetuum facimus tibi, etc.
Quo sensu etiam intelligenda Charta ex Tabul. Maurign. laudata. Vide Laudare 3.
[]« 2 laudatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 042b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDATIO2
2. LAUDATIO, Conventio, pactum. Forma juramenti a Tolosanis præstiti Legatis Innocentii III. PP. apud Catellum cap. 6. Hist. Comitum Tolos. pag. 236. et in Actis SS. Martii pag. 412 :
Qui omnes pro seipsis et pro omnibus eorum sociis, qui tunc erant de Capitulo, et pro universis hominibus et feminis Tolosæ, præsentibus et futuris, hoc mandatum, confirmationem et Laudationem a præfatis Legatis receperunt.
[]« 3 laudatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 042b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDATIO3
3. LAUDATIO, Quod domino feudi pro facultate alienandi fundum, exsolvitur. Charta ann. 1221. in Chartul. Arremar. ch. 82 :
Cum querela verteretur... super sexta parte Laudationum et ventarum pertinentium ad censum de la Chape ; quas videlicet Laudationes et ventas nos petebamus, etc.
Inventar. MS. ann. 1366 :
Item quod rector comitatus Veneyssini possit committere Laudationes clavariis.
Vide supra Laudes in Laudare 4.
[]« 4 laudatio » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 042b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDATIO4
4. LAUDATIO, Gallice Assentiment :
Sine nostro successorumque nostrorum Laudatione et consensu.
(Cartul. S. Andreæ Vienn. ed. Chevalier, p. 290, an. 1123).