« Lautumiæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 047c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUTUMIAE
LAUTUMIÆ, ut libri melioris notæ præferunt, quasi λαοτομίαι, vel, ut in aliis habetur, Latomiæ, Latumiæ, Latumnæ, etc.
Lapicidinæ generatim, speciatim vero Carcer Syracusanus, quem descripsit Tullius Orat. 5.
in Verrem cap. 27. ubi ait :
Quæ sunt hæ custodiæ ?... Lautumias Syracusanas omnes audistis ; plerique nostis. Opus est ingens, magnificum Regum ac tyrannorum : Totum est ex saxo in mirandam altitudinem depresso, et multorum operis penitus exciso. Nil tam clausum ad exitus, nihil tam septum undique, nihil tam tutum ad custodias nec fieri, nec cogitari potest.Varro lib. 4. de Lingua Lat. :
Quod Syracusis, ubi simili de caussa custodiuntur, vocantur Latomiæ et de Latonia translatum :ubi Turnebus lib. 2. cap. 17. recte corrigit, exinde Lautumia translatum. Gloss. vet. apud eumd. Turnebum lib. 28. cap. 6 :
Lautumiæ, Carceres apud Siracusas.Hinc Lautumiæ ad quosvis carceres translatæ. Ulpianus leg. 1. § ult. de Aleatoribus (11, 5.) :
In Lautumias vel vincula publica ducatur.Gloss. Sangerman. MS. n. 501 :
Lautomia, custodia carceris.Papias
Lautumia, Carcer. Isid. lib. 5. cap. ult. :
Lautumna, Supplicii genus ad verberandum aptum, inventum a Tarquinio Superbo ad pœnas sceleratorum. Iste enim prior Lautumnas, tormenta, fustes, metalla atque exilia adinvenit, et ipse prior ex Regibus exilium meruit. Lautumnæseu Lautumiæ hic sunt Lapicidinæ, ad quas mittebantur scelerati, ut olim ad fodinas metallorum. Illas autem Isidorus definit Supplicii genus ad verberandum aptum, quod in eis desidiosi verberibus adigerentur ad laborem. De hujuscemodi Lautumiis seu lapicidinis Plautum intelligo cum ait :
Vel in Lautumiis vel in pistrino mavelim ætatem agere.